De Bijbel

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #8924

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

8924. ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’: quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione ‘non timere’, nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1 , n. 8922, et ex significatione ‘tentare vos’ quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per ‘tentare’ significetur, est quia omnis tentatio spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis;

[2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum;

[3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, n. 840, 1661, 3 1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176; ex his patet quod per ‘ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin. , 8403, 8567.

Voetnoten:

1. de vita coeli quod peritura

2. The Manuscript inserts in vero et bono.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #8920

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

8920. ‘Loquere tu cum nobis’: quod significet receptionem veri in forma accommodata cui sic oboedituros, constat ex significatione ‘loqui’ quod sit influxus et communicatio, de quibus n. 2951, 3060, 4131, 5481, 5797, 6225, 7270, 8128, inde quoque est receptio, nam quod influit et communicatur, hoc recipitur; 1 et ex repraesentatione ‘Moschis’, qui 2 loqueretur, quod sit verum a Divino infra caelum conjunctum vero Divino in caelo, ita medians inter Dominum et populum, de qua n. 8760, 8787, 8805, inde est quod ‘Moscheh’ hic sit verum in forma accommodata.

[2] Quod verum in forma accommodata 3 attinet, sciendum quod verum Divinum cum descendit per caelos ad homines, sicut descenderat Verbum, in via accommodatum sit omnibus tam qui in caelis sunt quam qui in terris; 4 sed verum Divinum prorsus in alia forma est in caelis quam in mundo; in caelis est qualis est sensus internus Verbi, in mundo qualis est sensus ejus in littera; immo in ipsis caelis in diversis formis 5 est, in alia 6 in intimo seu tertio caelo, in alia in medio seu secundo, et in alia in primo seu ultimo; forma veri Divini, hoc est, ejus perceptio, cogitatio, et enuntiatio, in intimo seu tertio caelo ita transcendit illam in medio seu secundo caelo ut in hoc non capi possit, tam Divina et 7 supereminens est, continet enim innumera quae nec enuntiari possunt in secundo caelo; 8 constat e meris mutationibus status quoad affectiones quae amoris; forma autem veri Divini in medio seu secundo caelo transcendit similiter illam in primo seu ultimo caelo, et adhuc magis formam veri Divini in mundo; inde est quod quae in caelis illis enuntiantur sint talia quae nusquam aliqua mens humana percepit, nec aliqua auris audivit, ut ab experientia sciunt qui in caelum elevati sunt.

[3] Qui hoc 9 non sciunt credunt quod in caelis non aliter cogitent et non aliter ‘loquantur’ quam in terris, sed hoc credunt quia non sciunt quod interiora hominis in eminentiore statu sint quam exteriora, et quod cogitatio et loquela illorum qui in caelis sit caelestis et spiritualis, at in terris naturalis, quarum differentia est 10 tanta ut verbis describi nequeat; sed de loquelis illis videantur 11 n. 1634-1650, 1757-1759, 1876, 2157, 2472, 2476, 3342-3345, 4104, 4609 12 , 5225, 5287, 6040, 6982, 7002, 7089, 7131, 7191, 7381, 8343, 8733, 8734.

[4] Ex his quoque patet quod nisi verum Divinum seu Verbum appareret in forma accommodata, non potuisset capi; si enim in eminentiore quam status perceptionis est, non caderet in intellectum, ita non in fidem; inde est quod verum Divinum datum sit homini, quale est Verbum in littera, nam si appareret quale est in caelo 13 , nullus homo caperet, et 14 ad primam intuitionem et ad primam apperceptionem rejiceret, quoniam non caderet in talia quae sunt lucis naturalis; et insuper plenum arcanis foret 15 , quae nequicquam intrare possent in aliquam ideam hominis, quia prorsus repugnant apparentiis et fallaciis quae 16 ex mundo per sensualia externa; ut taceantur arcaniora quae intus latent in arcanis illis multiplici serie, nusquam expressibilia nisi per variationes et mutationes status lucis et flammae caelestis, per quas peragitur loquela et cogitatio angelica.

Voetnoten:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. The Manuscript inserts haec.

3. The Manuscript inserts et non accommodata.

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. diversa forma

6. The Manuscript inserts forma etiam.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts nam.

9. haec

10. et quod differentia sit

11. videatur

12. The Manuscript inserts fin.

13. coelo altered to coeli

14. sed

15. et arcana forent

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.