De Bijbel

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #8924

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

8924. ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’: quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione ‘non timere’, nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1 , n. 8922, et ex significatione ‘tentare vos’ quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per ‘tentare’ significetur, est quia omnis tentatio spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis;

[2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum;

[3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, n. 840, 1661, 3 1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176; ex his patet quod per ‘ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin. , 8403, 8567.

Voetnoten:

1. de vita coeli quod peritura

2. The Manuscript inserts in vero et bono.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #6040

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

6040. ‘Et dixit Joseph ad fratres suos’: quod significet perceptionem verorum in naturali, constat a significatione ‘dicere’ quod sit perceptio, de qua saepius; a repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint vera spiritualia in naturali, de qua n. 5414, 5879; et a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; inde patet quod per ‘dixit Joseph ad fratres suos’ significetur perceptio verorum in naturali a caelesti interno. Quod per ‘dixit Joseph’ non significetur 1 perceptio illius, est quia ‘Joseph’ est internum, et omnis perceptio influit per internum in externum seu naturale; naturale enim ex se prorsus nihil percipit, sed quod percipiat, est a priore se, immo 2 nec prius percipit a se sed ab adhuc priore se, ita tandem a Domino Qui a Se Est; talis est influxus 3 et inde talis perceptio; influxus se habet sicut existentia et subsistentia; nihil existit a se sed a priore se, ita tandem omnia a Primo, hoc est, ab Esse et Existere a Se; et quoque ab Eodem omnia subsistunt, 4 se enim habet subsistentia sicut existentia, nam subsistere est perpetuo existere.

[2] Quod dicatur perceptio verorum in naturali, non autem perceptio illorum qui in veris illis, est causa quia loquela spiritualis 5 est talis, nam ita ideae cogitationis abstrahuntur a personis et determinantur ad res, et res sunt, nempe vera et bona, quae vivunt apud hominem et faciunt hominem vivere; sunt enim a Domino, a Quo 6 omne vitae, 7 ita quoque cogitatio abducitur ab attribuendo vera et bona personae; per talem loquelam etiam idea communis habetur quae se latius extendit quam si adjungitur ei idea personae, ut si dicatur perceptio illorum qui in veris illis 8 , tunc ideae simul determinantur ad illos qui tales sunt, ut solet fieri, et sic a communi 9 abstrahuntur, inde illustratio a luce veri diminuitur; praeter quod per cogitationem de personis in altera vita excitentur illi de quibus cogitatur, nam in altera vita omnis cogitatio communicatur; hae causae sunt quod abstracte dicatur, ut hic, perceptio verorum in naturali.

Voetnoten:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. etiam quod prius est nec

3. qui

4. hoc est, perpetuo existunt

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts per illa.

7. sic

8. The Manuscript inserts sunt.

9. abstrahitur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.