സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #1

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 120  
  

1. SUMMARIA EXPOSITIO DOCTRINAE NOVAE ECCLESIAE, QUAE PER NOVAM HIEROSOLYMAM IN APOCALYPSI INTELLIGITUR.

Postquam aliqua Opera et Opuscula de NOVA HIEROSOLYMA, per quam intelligitur NOVA Ecclesia a Domino instauranda, intra aliquot annos a me promulgata sunt, et postquam Apocalypsis revelata est, in animum induxi Doctrinam illius Ecclesiae in sua plenitudine, ita integram, in lucem edere: sed quia hoc aliquot annorum opus est, consultum duxi aliquam Sciagraphiam ejus emittere, propter causam, ut communis idea de illa Ecclesia et ejus Doctrina primum concipiatur; quoniam dum communia praecedunt, postea omnia et singula in sua latitudine exstantia in luce apparent, haec enim in communia intrant, sicut homogenea in sua receptacula. Attamen Breviarium hoc non subjicitur judiciis ventilandum, sed modo communicatur ad notitiam, quia hujus Contenta in ipso Opere plene demonstrabuntur. Sed praemittenda sunt Doctrinalia hodierna de Justificatione, propter sequentia de Discordantiis dogmatum Ecclesiae hodiernae et Ecclesiae novae.

  
/ 120  
  

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #109

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 120  
  

109. Imputatio justitiae seu meriti Christi hodie sicut Anima intrat universam Theologiam in Christiano Reformato Orbe; Fides, quae unicum salutis medium ibi est, ex Imputatione dicitur justitia coram Deo, videatur supra n. 11. (d); et homo ex imputatione per illam fidem induit justitiae dona, sicut Rex insignia dum electus est. Attamen Imputatio ex sola nominatione quod justus sit, nihil efficit, nam influit modo in aures, et non operatur in homine, nisi Imputatio justitiae etiam sit Applicatio justitiae per communicationem et sic inductionem; hoc sequitur ex effectibus ejus, qui perhibentur esse Remissio peccatorum, Regeneratio, Innovatio, Sanctificatio, et sic Salvatio; et adhuc plus, quia dicitur quod per Fidem illam Christus habitet, et Spiritus Sanctus operetur in homine, et quod inde non modo nominentur justi, sed etiam quod sint justi: "Quod in Renatis non modo dona Dei, sed etiam Ipse Christus, imo tota Sancta Trinitas per fidem habitet, sicut in Templis suis," videatur supra n. 15. 1. : Et quod homo tam quoad personam, quam quoad opera, sit et nominetur justus, supra n. 14. (e). Ex quibus indubitato sequitur, quod per Imputationem justitiae Christi intelligatur Applicatio et per hanc Inductio ejus, ex qua homo fit ejus particeps. Nunc quia Imputatio est Radix, Principium, et Fundamentum Fidei et omnium operationum ejus ad salutem, et inde sicut Sanctuarium et Adytum in Templis Christianis hodie, interest ut de IMPUTATIONE loco Corollarii hic aliquid subjungatur: sed hoc fiet articulatim in hoc ordine, I. Quod cuivis post mortem imputetur malum in quo est, similiter bonum. II. Quod Inductio unius boni in alterum impossibilis sit. III. Quod Fides imputationis seu applicationis justitiae seu meriti Christi, quia impossibilis, sit Fides imaginaria.

  
/ 120  
  

ബൈബിൾ

 

Apocalypsis 21

പഠനം

   

1 Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est.

2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus :

4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.

5 Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.

6 Et dixit mihi : Factum est : ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.

7 Qui vicerit, possidebit hæc : et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.

8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure : quod est mors secunda.

9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens : Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.

10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo,

11 habentem claritatem Dei : et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.

12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim : et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël :

13 ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres.

14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.

15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum.

16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo : et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia : et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt.

17 Et mensus est murum ejus centem quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli.

18 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide : ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.

19 Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis : secundum, sapphirus : tertium, calcedonius : quartum, smaragdus :

20 quintum, sardonyx : sextum, sardius : septimum, chrysolithus : octavum, beryllus : nonum, topazius : decimum, chrysoprasus : undecimum, hyacinthus : duodecimum, amethystus.

21 Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas : et singulæ portæ erant ex singulis margaritis : et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.

22 Et templum non vidi in ea : Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.

23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.

24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus : et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam.

25 Et portæ ejus non claudentur per diem : nox enim non erit illic.

26 Et afferent gloriam et honorem gentium in illam.

27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.