Arcana Coelestia #2846
2846. Quod ‘benedicendo benedicam tibi’ significet fructificationem ex affectione veri, constat a significatione ‘benedici’ quod sit locupletari bono caelesti et spirituali, de qua n. 981, 1096, 1420, 1422, hic fructificari ex bono fidei, seu quod idem, ex affectione veri, quia de spiritualibus agitur. Hic a Jehovah ad Abrahamum dicitur ‘benedicendo benedicam tibi’, et per ‘Abrahamum’ repraesentatur Dominus quoad Divinum Humanum, ut in hoc capite prius; Ipse Dominus non potuit benedici quia est ipsa Benedictio; sed benedici dicitur cum secundum Ipsius amorem abundant illi qui salvantur, quare in sensu interno illi hic significantur, ut quoque constat ab iis quae immediate sequuntur: ‘fructificatio’ hic dicitur, quia haec praedicatur de affectione, ‘multiplicatio’ autem, ut sequitur, de veris quae inde.