സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #3927

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

3927. ‘Et dixit Rachel, Luctationibus Dei luctata sum cum sorore mea, etiam valui’: quod significet in supremo sensu propriam Potentiam, in interno tentationem in qua vincit, in externo resistentiam a naturali homine, constat a significatione ‘luctationum Dei’ et ‘luctari’ quod sint tentationes; tentationes enim non aliud sunt quam luctationes interni hominis cum externo, seu spiritualis hominis cum naturali, uterque enim dominari videt, et cum agitur de dominio, fit pugna, quae hic est luctatio; quod ‘valere’ sit vincere, constat absque explicatione.

[2] Quod illa verba in sensu supremo significent propriam Potentiam, est quia Dominus omnes tentationes, cum fuit 1 in mundo et in humano ibi, ex propria potentia sustinuit, et ex propria potentia vicit, secus ac omnis homo, qui nusquam ex propria potentia aliquam tentationem spiritualem sustinet et in illa vincit, sed Dominus apud illum; 2 at videantur quae de his prius dicta et ostensa sunt, nempe quod Dominus prae aliis gravissimas tentationes sustinuerit, n. 1663, 1668, 1690, 1737, 1787, 1789, 1812, 1813, 1815, 1820, 2776, 2786, 2795, 2813, 2816, 3318; quod Dominus ex propria Potentia pugnaverit et vicerit, n. 3 1616, 1692, 1813, 1815, et quod Dominus solus apud hominem pugnet, n. 1692.

[3] Quod in sensu interno ‘luctationes Dei’ et ‘valere’ sint tentationes in quibus 4 homo vincit, constat ab illis quae mox supra dicta sunt: quod autem in sensu externo sit resistentia a naturali homine, est quia omnis tentatio non aliud est; agitur enim in tentationibus spiritualibus, ut dictum, de dominio, quis nempe potestatem habebit, num homo internus aut num externus, seu quod idem, num spiritualis 5 aut num naturalis, sunt enim inter se oppositi, n. 3913; cum enim homo in tentationibus est, tunc internus seu spiritualis ejus homo a Domino per angelos regitur, sed externus seu naturalis per spiritus infernales; pugna inter illos est quae sicut tentatio percipitur apud hominem: cum homo talis est et fide et vita, ut regenerari possit, tunc in tentationibus 6 vincit, at cum talis est ut non regenerari possit, tunc in tentationibus succumbit: quod resistentia a naturali homine sit, significatur per verba quod luctata sit cum sorore sua, per ‘Leam’ enim, quae hic est soror,

7 significatur affectio externi hominis, per ‘Rachelem’ autem affectio interni, n. 3793, 3819.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript has in Humano altered to in mundo them back to Humano. The First Latin Edition repeats omnes tentationes after ibi.

2. The Manuscript has sed

31661 seems more appropriate

4. indecipherable, perhaps is

5. The Manuscript has vel

6. vincet, in the First Latin Edition

7. The Manuscript has repraesentatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #1663

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

1663. ‘Fecerunt bellum cum Bera rege Sodomae, et cum Birsha rege Amorae, Shinab rege Admae, et Shemeber rege Zeboiim, e rege Belae, haec Zoar’: quod significent totidem genera cupiditatum mali et persuasionum falsi contra quae Dominus pugnavit, constare quoque potest a significatione ‘horum regum et harum gentium qua nominantur, ut et a sequentibus; quaenam cupiditates mali et quaenam persuasiones falsi per singulas significentur, etiam prolixum nimis foret exponere; de significatione Sodomae et Amorae, tum Admae e Zeboiim, ut et Zoar, paucis prius actum est; sunt genera communissima seu maxime universalia malorum et falsorum, quae in sensu interno significata hic sua serie sequuntur.

[2] Quod Dominus prae omnibus in universo graviores aut gravissimas tentationes subierit et sustinuerit non ita notum est ex Verbo, ubi solum memoratur quod in deserto fuerit quadraginta dies et tentatus a diabolo; ipsae tentationes quas tunc habuit, non descriptae sunt quam paucis, quae tamen pauca involvunt omnia, sicut quod memoratur apud Marcus 1:12, 13, quod ‘ibi fuerit cum bestiis’, per quas significantur pessimi ab infernali turba; et quae dein memorantur quod ‘a diabolo ductus super pinnas templi et super montem altum’ sunt nihil aliud quam repraesentativa gravissimarum tentationum quas habuit in deserto, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.