9992. ‘Et panem azymorum’: quod significet purificationem caelestis in intimo hominis 1
, constat ex significatione ‘panis’ quod sit caeleste, de qua n. 2165, 2177, 3478, 9545, et ex significatione ‘azymi’ quod sit purificatum, de qua sequitur; quod sit intimum hominis, est quia caeleste est bonum amoris, et bonum amoris est intimum; sunt tria apud hominem quae consequuntur in ordine successivo; illa tria vocantur caeleste, spirituale, et naturale; caeleste est bonum amoris in Dominum, spirituale est bonum charitatis' erga proximum, et naturale inde est bonum fidei, quod quia est ex spirituali, 2
vocatur spirituale naturale; nam similiter se habet apud hominem, prout in caelis: in intimo caelo, quod etiam tertium caelum vocatur, est caeleste, in secundo seu medio caelo est spirituale, et in primo seu ultimo caelo est naturale inde seu spirituale naturale; quod similiter se habeat apud hominem prout in caelis, est causa quia homo qui in bono, est caelum in minima forma, videantur 3
citata n. 9279. De tripartitione etiam caeli seu regni caelestis, in 4
sequentibus dicetur ubi de placentis, et laganis ex simila triticorum.
[2] Quod ‘azymum’ significet purificatum, est quia ‘fermentum’ significat falsum ex malo, n. 2342, 7906; inde ‘azymum’ seu infermentatum significat purum seu absque falso illo; quod ‘fermentum’ 5
significet falsum ex malo, est quia id falsum conspurcat bonum, et quoque verum, tum quia excitat pugnam, nam accedente illo falso ad bonum fit fervor, et ad verum fit collisio; inde est quod minhah ex pane azymo in holocaustis et in sacrificiis adhibita fuerit; ideo 6
statutum est quod omnis minhah quam adferrent Jehovae non conficeretur fermentata, Lev. 2:11;
quod non sacrificarent super fermentato sanguinem sacrificii, Exod. 23:18;
quodque in festo paschatis prorsus non comederent fermentatum, et quod qui comederet exscinderetur ex Israele, Exod. 12:15, 18-20; quod exscinderetur ex Israele qui in festo paschatis fermentatum ederet, fuit causa quia festum paschatis significabat liberationem a damnatione, ac in specie liberationem a falsis ex malo, apud illos qui patiuntur se a Domino regenerari, videatur n. 7093, 9286-9292; inde quoque festum illud vocabatur festum azymorum.
അടിക്കുറിപ്പുകൾ: