ബൈബിൾ

 

Hoschea 13

പഠനം

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #5215

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

5215. ‘Et exustae euro’ quod significet plena cupiditatum, constat ex significatione ‘exuri euro’ quod sit consumi ab igne cupiditatum; ‘eurus’ enim et ‘oriens’ in genuino sensu est amor in Dominum et amor erga proximum, n. 101, 1250, 3249, 3708, 1 3762; inde in opposito est amor sui et amor mundi, proinde 2 concupiscentiae et cupiditates, nam hae sunt amorum illorum; de his praedicatur ‘ignis’ ex causa de qua n. 5071, consequenter ‘exuri’.

[2] Sunt enim binae origines caloris, sicut quoque sunt binae origines lucis, una origo caloris est ex sole mundi, altera origo caloris est ex sole caeli, qui est Dominus; quod sol mundi calorem effundat in suum mundum et in omnia quae ibi sunt, notum est; quod autem sol caeli calorem infundat in universum caelum, non ita notum est; 3 at usque notum esse potest si modo reflectatur super calorem qui intrinsecus in homine est, et non commune habet cum calore mundi, hoc est, super calorem qui vitalis vocatur; inde sciri posset quod hic calor alius indolis sit quam calor mundi, quod nempe ille sit vivus, hic autem prorsus non vivus, et quod ille calor, quia vivus, accendat interiora hominis, nempe ejus voluntatem et intellectum, et quod det desiderare et amare, tum affici; inde quoque desideria, amores, affectiones sunt calores spirituales, et quoque ita vocantur; quod calores sint, manifeste patet, ex corporibus enim vivis ab undique exspirat calor, etiam in maximo frigore; et quoque cum increscunt desideria 4 et affectiones, hoc est, amores, tunc in eo gradu incalescit corpus; hic calor est qui in Verbo intelligitur per aestum, ignem, flammam, et 5 est in genuino sensu amor caelestis et spiritualis, ac in opposito sensu amor corporeus et terrestris; inde constare potest quod hic per ‘exuri euro’ significetur consumi igne cupiditatum, et cum praedicatur de scientificis quae 6 sunt ‘aristae graciles’, quod significetur quod plena sint cupiditatum.

[3] Quod per ‘eurum’ seu ventum orientis significentur illa quae cupiditatum et inde phantasiarum sunt, constat a locis in Verbo ubi nominatur, sicut apud Davidem,

Proficisci fecit eurum in caelis, et produxit virtute sua austrum; ac depluere fecit super illos sicut pulverem carnem, sicut arenam maris avem alae, Ps. 78:26, 27;

quod per ‘carnem quam ventus ille adduxit’ significatae sint concupiscentiae, et per ‘avem alae’ phantasiae inde, patet apud Mosen,

Num. 11:31-35, quod ubi plaga populi propter esum carnis, vocatum nomen loci illius ‘sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes’:

[4] apud Ezechielem,

Ecce vitis plantata num prosperabitur? nonne cum attigerit illam ventus orientalis (eurus) exarescet exarescendo? super areolis germinis illius exarescet, 17:10:

et apud eundem,

Vitis evulsa est in ira, in terram projecta est, et ventus orientis arefecit fructum ejus; divulsae sunt et exaruerunt unaquaevis 7 virga roboris ejus; ignis comedit unamquamque, ... exivit enim ignis e virga ramorum ejus, comedit fructum ejus, ut non sit in ea virga roboris, ... sceptrum ad dominandum, 19:12, 14;

ibi ‘ventus orientalis’ seu eurus pro illis quae sunt cupiditatum:

apud Esaiam,

Meditatus est de vento suo duro, in die euri, 27:8:

[5] apud Hoscheam,

Veniet eurus, ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, ille depraedabitur thesaurum omnis vasis desiderii, 13:15;

ibi quoque ‘ventus orientis’ seu ‘eurus’ pro illis quae sunt cupiditatum: similiter apud Jeremiam,

Sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste, 18:17:

[6] apud Davidem,

Per ventum orientalem confringes naves Tarshish, Ps. 48:8 [KJV Ps. 48:7]:

apud Esaiam,

Deseruisti populum Tuum, domum Jacobi, quia repleti sunt 8 euro, et divinatores 9 sicut Philistaei, 2:6:

apud Hoscheam,

Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, 12:2 [KJV 1];

‘ventus’ hic pro phantasiis, et ‘eurus’ pro cupiditatibus: simile etiam per ‘ventum orientalem’ in sensu interno intelligitur, per quem ‘productae sunt locustae’, et per 10 quem ‘locustae conjectae in mare’, Exod. 10:13, 19;

et quoque per quem divisae sunt aquae maris Suph, Exod. 14:21.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts affectiones illorum.

3. sed

4. vel

5. consequenter

6. per aristas graciles significantur

7. (virga) in the Manuscript, Schmidius

8. The Manuscript inserts ab.

9. sunt, in the First Latin Edition

10. But see Arcana Coelestia 7702

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #9277

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

9277. ‘Ita facies vineae tuae, oliveto tuo’: quod significet quod ita sit cum bono spirituali et cum bono caelesti, constat ex significatione ‘vineae’ quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 1069, 9139, ita bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, nam hoc 1 bonum facit Ecclesiam caelestem; quid Ecclesia spiritualis et ejus bonum, et quid Ecclesia caelestis et ejus bonum, tum quae differentia, videatur n. 2046, 2227, 2669, 2708 fin. , 2715, 2718, 2935, 2937, 2954, 3166, 3235, 3236, 3240, 3246, 3374, 3833, 3887, 3969, 4138, 4286, 4493, 4585, 4938, 5113, 5150, 5922, 2 6289, 6296, 6366, 6427, 6435, 6500, 6647, 6648, 7091, 7233, 3 7474, 7977, 7992, 8042, 8152, 8234, 8521.

[2] Quod ‘olivetum’ significet Ecclesiam caelestem ac ita bonum caeleste, constat ex locis in Verbo ubi ‘olea’ nominatur, ut apud Moschen, Vineas plantabis et coles, sed vinum non bibes, neque congregabis, quia comedet illud vermis; oleae erunt tibi in omni termino tuo, sed oleo non unges te, quia excutietur olea tua, Deut. 28:39, 40;

agitur ibi de maledictione si dii alii colerentur et in statuta ac judicia non custodirentur; ‘oleae in omni termino’ sunt bona amoris caelestis quae a Domino per Verbum in tota Ecclesia, ‘oleo non ungi’ pro 4 non usque in illo bono esse, 5 ‘excutietur olea’ pro quod periturum id bonum: similiter apud Micham, Tu calcabis olivam sed non unges te oleo, et mustum sed non bibes vinum, 6:15:

[3] apud Amos, Percussi vos uredine et rubigine, plurimos hortos vestros, et vineas vestras, et ficus vestras, et oleas vestras comedit 6 eruca; nec tamen reversi estis ad Me, 9:9;

‘vineae’ pro bonis fidei, ‘oleae’ pro bonis amoris; punitio pro non receptione illorum bonorum 7 significatur per quod ‘oleas comedet eruca’: apud Habakuk, Ficus non florebit nec proventus in vitibus, mentietur opus olivae 8 et ager non faciet cibum, 3:17;

‘ficus’ pro bono naturali, ‘vitis’ pro bono spirituali, ‘oliva’ 9 pro bono caelesti, et ‘ager’ pro Ecclesia: apud Sachariam, Duae oleae juxta candelabrum, una a dextra 10 lecythi, et una juxta sinistram ejus; hi duo filii olei puri stantes juxta Dominum totius terrae, 9:3, 11, 14; ‘duae oleae juxta candelabrum’ pro bono caelesti et spirituali, quae sunt ad dextram et ad sinistram Domini; ‘candelabrum’ significat Dominum quoad Divinum Verum:

[4] in libro Judicum, Jotham dixit ad cives Schechemi qui regem fecerunt Abimelechum, Iverunt arbores ad ungendum super se regem, et dixerunt oleae, Regna super nos; sed dixit eis olea, Num cessare faciam pinguedinem meam quam in me honorant Deus et homines, et ibo ad movendum me super arbores? Et dixerunt arbores ad ficum, Ito tu, regnato super nos; sed dixit ad illas ficus, Num cessare faciam dulcedinem meam et proventum meum bonum, et ibo ad movendum me super arbores? Tum dixerunt arbores ad vitem, Ito tu, regnato super nos; sed dixit illis vitis, Num cessare faciam mustum meum, laetificans Deum et homines, et ibo ad movendum me super arbores? Et dixerunt omnes arbores ad rhamnum, Ito tu, regnato super nos; et dixit rhamnos ad arbores, Si in veritate vos 11 ungentes me in regem super vos, venite et confidite in umbra mea; si vero non, exeat ignis e rhamno et comedat cedros Libani, 9:7-16;

quid haec in specie 12 involvunt, non sciri potest nisi sciatur quid significat ‘olea’, ‘ficus’, ‘vitis’, et ‘rhamnos’; ‘olea’ significat bonum internum Ecclesiae caelestis, ‘ficus’ bonum externum ejus Ecclesiae, n. 4231, 5113, ‘vitis’ bonum Ecclesiae spiritualis, ‘rhamnos’ autem 13 bonum spurium; involvunt itaque illa, quod populus, qui hic sunt ‘arbores’, non vellet ut bonum caeleste, nec bonum spirituale, regnaret super illos, sed bonum spurium, et quod populus hoc eligeret prae illis bonis; ‘ignis ex illo’ est malum concupiscentiae, ‘cedri Libani quas consumeret’ sunt vera boni.

[5] Quia ‘olea’ significabat bonum amoris a Domino, et in Dominum, ideo cherubi in medio domus seu templi facti sunt ex ligno olei, similiter fores ad adytum, 1 Reg. 6:23-33;

‘cherubi’ enim, ut et ‘fores adyti’, significabant custodiam et providentiam Domini ne aditus sit ad Ipsum nisi per bonum amoris caelestis, ideo ex ‘ligno olei’ erant. Ex his constare potest unde sit quod tabernaculum et altare uncta fuerint oleo, tum quoque sacerdotes, et postea reges; et unde, quod oleum olivae fuerit ad lucernas; ‘oleum’ enim significabat bonum amoris a Domino, videatur n. 886, 3728, 4582, 4638, et ‘unctio’ significabat ut sic repraesentarent Dominum.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. id

2. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts quod.

6. comedet, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. oliva in the Manuscript, olivetum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

9. olivetum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript places this before haec.

13. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.