ബൈബിൾ

 

Genesis 30

പഠനം

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Apocalypsis Revelata #348

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 962  
  

348. (Vers. 4.) "Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia," significat omnes qui Dominum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt, et in veris doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum sunt. - Quod illi per "centum quadraginta quatuor millia ex duodecim Tribubus (filiorum) Israelis" significentur, est quia per "duodecim Tribus (filiorum) Israelis" significatur Ecclesia ex illis qui in bono et vero a Domino sunt, et Ipsum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt; per numerum "centum quadraginta quatuor millia" intelliguntur omnes illi; simile enim per illum numerum significatur quod per duodecim, quoniam exsurgit ex multiplicatione "12" in "12," et dein ex multiplicatione per "100" et per "1000;" et numerus quicunque multiplicatus in se, et dein per "10" "100," aut "1000," simile significat cum numero ex quo; ita numerus "144,000" simile cum "144," et hic simile cum "12," quia "12" in "12" faciunt numerum "144;" similiter "12,000" "signati ex unaquavis tribu," in "12," faciunt "144,000." Quod numerus "duodecim" significet omnia, et praedicetur de veris ex bono, est quia "12" exsurgunt per multiplicationem "3" et "4" in se, et numerus "3", significat omne quoad verum, et numerus "4" omne quoad bonum; inde hic "12," omne quoad verum ex bono amoris. Quod omnes numeri significent adjunctiva rerum, determinantia quale aut quantum illarum, manifeste constare potest ex numeris in Apocalypsi, qui nisi significarent, in multis locis ibi non foret aliquis sensus. Ex nunc dictis videri potest, quod per "centum quadraginta quatuor millia signatos," et per "duodecim millia ex unaquavis Tribu," non intelligatur quod tot ex Tribubus Israelis signati ac electi sint, sed quod omnes qui in veris doctrinae ex bono amoris a Domino sunt. Hoc in genere significatur per "duodecim Tribus Israelis," et quoque per "duodecim Apostolos Domini;" in specie autem aliquod verum ex bono per unamquamvis Tribum, et per unumquemvis Apostolum: quid autem per unamquamvis Tribum hic significatur, dicetur in sequentibus. Quoniam duodecim Tribus significant omnia vera doctrinae ex bono amoris a Domino, ideo etiam significant omnia Ecclesiae; quare duodecim Tribus Israelis repraesentabant Ecclesiam, et similiter duodecim Apostoli. Quia "duodecim" dicuntur de veris et bonis Ecclesiae, ideo Nova Hierosolyma, per quam intelligitur Nova Ecclesia Domini, in singulis describitur per "duodecim;" ut quod Urbs longitudine et latitudine esset duodecim millia stadiorum: quod Murus ejus esset centum quadraginta quatuor. cubitorum;

"centum quadraginta quatuor" sunt "12" in "12:"

quod essent duodecim Portae; et Portae ex duodecim Margaritis: quod super Portis duodecim Angeli: et nomina scripta duodecim Tribuum Israelis: quod essent duodecim Fundamenta muri; et in iis nomina duodecim Apostolorum Agni: et illa constarent ex duodecim Lapidibus pretiosis: tum, quod ibi esset Arbor vitae faciens duodecim fructus, juxta duodecim Menses (de quibus omnibus videantur cap.: 21 et 22).

Ex his de quibus hic agitur, formatum est Novum Caelum, et formatur Nova Ecclesia a Domino; sunt enim iidem qui memorantur capite 14, seq., ubi haec de illis:

"Et vidi et ecce Agnus stans super Monte Sion, et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia; et canebant Canticum Novum coram Throno, et nemo potuit discere Canticum quam illi centum quadraginta quatuor millia empti de terra; Virgines sunt, et sequuntur Agnum quocunque vadit," (vers. 1, 3, 4).

Quoniam "duodecim Tribus" significabant Ecclesiam Domini quoad omnia vera et bona ejus, ideo numerus "12" factus est numerus Ecclesiae, et solennis in sanctitatibus ejus, ut Quod in Pectorali Judicii, ubi Urim et Thummim, essent duodecim lapides pretiosi, (Exodus 28:21);

Quod duodecim panes facierum ponerentur super Mensa in Tabernaculo, (Leviticus 24:5-6);

Quod Moses aedificaverit altare infra Montem Sinai, et erexerit duodecim statuas, (Exodus 24:4);

Quod duodecim viri missi sint ad explorandum terram Canaanem, (Deuteronomius 1:23);

Quod duodecim viri exportaverint duodecim lapides e medio Jordanis, (Josua 4:1-9, 20);

Quod duodecim Principes ad initiationem Altaris attulerint duodecim scutulas argenti, duodecim crateres argenti, duodecim acerras auri, duodecim juvencos, duodecim arietes, duodecim agnos, et duodecim hircos, (Numeri 7:84, 87);

Quod Elias sumpserit duodecim lapides, et struxerit altare, (1 Regnum 18:31-32); 1

Quod Elias invenerit Elisaeum, cum araret duodecim juga, et ipse inter duodecim, et quod tunc projecerit super illum togam, (1 Regnum 19:19);

Quod Salomo sub mari aeneo posuerit duodecim boves, (1 Regnum 7:25, 44);

Quod fecerit thronum, et ad gradus ejus duodecim leones stantes (1 Regnum 10:19-20); 2

Quod super capite Mulieris circumdatae sole, esset corona duodecim stellarum, (Apocalypsis 12:1).

Ex his nunc constare potest, quod per "centum quadraginta quatuor millia signatos, duodecim millia ex unaquavis Tribu," non intelligantur totidem numero ex Judaeis et Israelitis, sed omnes qui e Novo Caelo Christiano, et e Nova Ecclesia, in veris doctrinae ex bono amoris per Verbum a Domino erunt.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. 18:31, 32 pro "7:25, 44"

2. x. pro "ix."

  
/ 962