ബൈബിൾ

 

Genesis 19

പഠനം

   

1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis : adoravitque pronus in terram,

2 et dixit : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus.

3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum : ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.

4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.

5 Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei : Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte ? educ illos huc, ut cognoscamus eos.

6 Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait :

7 Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.

8 Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.

9 At illi dixerunt : Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices ? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime : jamque prope erat ut effringerent fores.

10 Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium :

11 et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.

12 Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum ? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac :

13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.

14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto : quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.

15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes : Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes : ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.

16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.

17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem : ibique locuti sunt ad eum, dicentes : Salva animam tuam : noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione : sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.

18 Dixitque Lot ad eos : Quæso, domine mi,

19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar :

20 est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea : numquid non modica est, et vivet anima mea ?

21 Dixitque ad eum : Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.

22 Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.

23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.

24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo :

25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.

26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.

27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,

28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius : viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.

29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.

30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo.

31 Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ.

32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.

33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.

34 Altera quoque die dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.

35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo : et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.

36 Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo.

37 Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab : ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.

38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie.

   

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #10299

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

10299. ‘Unguentum, opus unguentarii’: quod significet ex influxu et operatione Divini Domini in omnia et singula, constat ex significatione ‘unguenti’ seu aromatici, quod sint vera in omnibus et singulis cultus, de qua n. 10264, et ex significatione ‘operis unguentarii’ seu aromatarii, quod sit influxus et operatio ipsius Divini, de qua n. 10265.

[2] Quomodo intelligendum quod influxus et operatio 1 erit in omnia et singula cultus, etiam paucis dicetur: creditur ab illis qui non sciunt arcana caeli quod cultus sit ab homine, quia procedit ex cogitatione et ex affectione, quae sunt apud illum; sed cultus qui ab homine, non est cultus, consequenter confessiones, adorationes, et preces quae sunt ab homine, non sunt confessiones, adorationes, et preces quae audiuntur et recipiuntur a Domino, sed erunt ab Ipso Domino apud hominem; quod ita sit, 2 Ecclesia novit, docet enim quod ab homine non aliquid bonum procedat, sed quod omne bonum sit e caelo, hoc est, a Divino ibi; inde quoque omne bonum in cultu, et cultus absque bono non est cultus; Ecclesia inde orat, cum in sancto est, ut Deus praesens sit, et ducat cogitata et sermonem; cum his ita se habet: cum homo est in cultu genuino, tunc influit Dominus in bona et vera quae apud hominem, et elevat illa ad se, et cum illis hominem, quantum et qualiter in illis est; haec elevatio non apparet homini si non in genuina affectione veri et boni sit, ac in cognitione, 3 agnitione, et fide, quod omne bonum veniat desuper a Domino.

[3] Quod ita sit, etiam illi qui e mundo sapiunt capere possunt, illi enim ex sua eruditione sciunt quod non detur influxus naturalis, qui illis vocatur influxus physicus, sed influxus spiritualis, hoc est, quod e naturali mundo in caelum nihil influere possit, sed vice versa. Ex his 4 constare potest quomodo intelligendum quod influxus et operatio Divini Domini sit in omnia et singula cultus. Quod ita sit, etiam saepe experiri datum est, nam datum est percipere ipsum influxum, evocationem verorum quae apud me, applicationem 5 ad objecta orationis, affectionem 6 boni adjunctam, et ipsam elevationem.

[4] Sed tametsi ita est, usque homo non remittere manus debet et exspectare influxum, nam hoc foret agere simulacrum absque vita; debet usque cogitare, velle, et agere sicut a se, et tamen omne cogitationis veri et conatus boni addicare 7 Domino; 8 per id illi implantatur facultas a Domino recipiendi Ipsum, et influxum ab Ipso.

[5] Homo enim non aliter creatus est quam ut sit receptaculum Divini, ac facultas recipiendi Divinum non aliter formatur; formata facultate dein nec aliter vult quam ut ita sit, amat enim influxum a Domino ac aversatur operationem a semet, quoniam influxus a Domino est influxus boni, at 9 operatio a semet est 9 operatio mali. In tali statu sunt omnes angeli in caelo, quapropter per illos in Verbo significantur vera et bona quae a Domino, quoniam sunt receptiones eorum, videatur n. 1925, 3039, 4085, 4295, 8192.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript inserts Divini Domini.

2. The Manuscript inserts etiam.

3. The Manuscript inserts et, in the Second Latin Edition.

4. The Manuscript inserts nunc.

5. The Manuscript inserts eorum.

6. sancti

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. inde

9. The Manuscript deletes influxus, and inserts operatio.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.