ബൈബിൾ

 

Genesis 12

പഠനം

   

1 Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.

2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.

3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.

4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.

5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,

6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananæus autem tunc erat in terra.

7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.

9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.

10 Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra.

11 Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis mulier :

12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt.

13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.

14 Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.

15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.

16 Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.

17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.

18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ?

19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.

20 Præcepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.

   

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #1582

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

1582. ‘Si ad sinistram et ibo dextram, et si ad dextram et ibo sinistram’: quod significet separationem, constat a significatione ‘dextrae et sinistrae’; dextrum et sinistrum est nihil aliud quam respectivum quoddam, non est certa plaga, nec est certus locus, ut constare potest ex eo quod tam oriens quam occidens, tam meridies quam septentrio, possit esse a dextris, etiam a sinistris, secundum hominis aspectum; similiter se habet cum loco; ‘terra Canaan’ nec dici potuit a dextra nec a sinistra nisi respective: ubicumque Dominus est, ibi est centrum, inde dextrum et sinistrum; ita ‘Abramus’ per quem repraesentatus Dominus, sive huc sive illuc recesserit, usque tamen repraesentativum fuit apud illum, et quoque terra 1 ; sicut quod perinde fuerit, si Abramus fuerit in terra Canaane vel si fuerit alibi; comparative sicut dignissimus ad mensam, locus ubi sedet est supremus, inde loca ad dextram et sinistram; quare ‘ire ad dextram aut sinistram’ erat formula optionis qua significata separatio.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. So too, in the First Latin Edition, but perhaps terram should be read.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.