ബൈബിൾ

 

Genesis 12

പഠനം

   

1 Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.

2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.

3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.

4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.

5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,

6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananæus autem tunc erat in terra.

7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.

9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.

10 Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra.

11 Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis mulier :

12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt.

13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.

14 Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.

15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.

16 Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.

17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.

18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ?

19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.

20 Præcepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.

   

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #1429

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

1429. Quod ‘Abram filius quinque annorum et septuaginta annorum’ significet quod adhuc non ita multum Divini, constare potest a significatione ‘numerorum ‘quinque’ quod sit parum, et numerorum ‘septuaginta’ quod sit sanctum; quod quinque sint parum, ostensum est prius n. 649, quodque septuaginta seu septem sint sanctum, n. 395, 433, 716, 881; hic quia septuaginta praedicantur de Domino, significant sanctum Divinum. Quod numeri annorum Abrami etiam in sensu interno significent alia, constare potest ab illis quae prius de annis et numeris dicta et ostensa sunt n. 482, 487, 493, 575, 647, 648, 755, 813, et ex eo quod nulla vocula et iota in Verbo detur quae non internum sensum habeat; et nisi spiritualia et caelestia involveret, nusquam memoratum fuisset quod Abramus tunc fuisset quinque annorum et septuaginta annorum, et hoc nec exstitisset in hac ejus aetate; sicut etiam constare potest ab aliis numeris tam annorum quam mensurarum in Verbo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

ബൈബിൾ

 

Genesis 4

പഠനം

   

1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.

2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.

3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.

4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?

7 nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

9 Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?

10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.

12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.

13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.

18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.

19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.

22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.

23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.

24 Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.

25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.

26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.