ബൈബിൾ

 

Exodus 36

പഠനം

   

1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.

2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,

3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.

4 Unde artifices venire compulsi,

5 dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.

6 Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :

9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.

10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,

12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.

13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.

14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :

15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :

16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.

17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.

18 Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.

19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.

20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,

24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.

25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,

26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.

27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,

28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :

29 quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :

30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,

32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.

33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.

35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :

36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.

37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :

38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.

   

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Apocalypsis Explicata #417

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 1232  
  

417. "Quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae." - Quod significet Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali, constat ex significatione "angelorum", quod sint Divinum a Domino procedens (de qua supra, n. 130(a), 200, 302): et ex significatione "quatuor angulorum terrae", quod sit universus mundus spiritualis; per "quatuor angelos" enim significatur mundus spiritualis, ex causa quia ibi aeque sunt terrae sicut in nostra tellure; sunt enim ibi aeque montes, colles, petrae, planities, valles et plura, ut supra aliquoties dictum est; et quia de ultimo judicio super omnes in mundo spirituali in Apocalypsi agitur, et hic de separatione bonorum a malis ibi, inde est quod per "terram" ille mundus intelligatur. Quod per "terram" significetur ecclesia, ut saepius prius dictum est, est quia facies terrae in mundo spirituali est prorsus sicut facies ecclesiae apud spiritus et angelos ibi; facies pulcherrima ubi angeli superiorum caelorum habitant, et quoque pulchra ubi angeli inferiorum caelorum, et impulchra ubi spiritus mali; ubi enim angeli habitant, sunt paradisi, horti, floreta, palatia, et omnia in caelesti forma et harmonia, ex qua amoenitates ( 1 ineffabiles) effluunt, et animos intime oblectant; at apud malos spiritus sunt paludinosa, saxosa et sterilia omnia, et habitant in tuguriis quae aspectu vilia sunt, praeter in cavernis et speluncis.

[2] Haec dicta sunt ut sciatur quod per "terram" in proximo sensu intelligatur mundus spiritualis; nec alia terra potuit apparere Johanni, quia visa illi est cum fuit in spiritu; quando etiam homo est in spiritu, tunc nihil quod in nostra tellure est videt, sed quod in mundo spirituali; inde est, quod etiam viderit quatuor angelos, et hos stantes super quatuor angulis terrae istius. Quod visi sint "quatuor angeli", est quia per illos stantes in "quatuor angulis significatur Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali; universum enim illum mundum faciunt quatuor plagae, nempe orientalis, occidentalis, meridionalis et septentrionalis, ita enim divisus est ille mundus; in orientali plaga habitant qui in bono amoris in Dominum sunt, similiter in occidentali, sed illi in bono amoris claro quia in interiori, hi in bono amoris obscuro quia in exteriori; in plaga meridionali habitant qui in luce veri clara sunt, in septentrionali qui in luce veri obscura: (sed de his plagis videatur in opere De Caelo et Inferno 141-153, ubi de illis actum est): et quia omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum ex illo bono, seu in genere ad bonum et verum, ideo per quatuor illas plagas etiam intelliguntur omnia caeli et ecclesiae. Illae plagae etiam in Verbo intelliguntur per "quatuor ventos", hic etiam per "quatuor angulos." Inde patet quod angeli non visi sint stare in quatuor angulis terrae, sed in quatuor plagis. Quod plagae etiam dicantur "quatuor anguli", est quia per "angulos" significantur extrema, et "extrema" significant omnia, quia includunt illa.

[3] Quod "anguli" significent plagas, constat ex locis in Verbo ubi plagae describuntur per "angulos"; ut in his sequentibus:

Apud Mosen,

"Pro Habitaculo facies viginti asseres pro angulo meridiei versus austrum, ... lateri Habitaculi secundo versus angulum septentrionis viginti asseres", et sic porro (Exodus 26:18, 20; 27:9, 11; 36:21, 23, 25 2 ):

"pro angulo meridiei" est pro plaga meridionali, et "versus angulum septentrionis" est versus plagam septentrionalem, nam erant viginti asseres utrobivis. Similiter apud Ezechielem,

"Juxta terminum Danis ab angulo orientis usque ad angulum occidentis, Ascher unus; et inde juxta terminum Ascheris ab angulo orientis et usque ad angulum Versus occidentem, ... et sic porro (48:1-8);

apud eundem,

Hae mensurae; angulus septentrionis quingentae et quatuor millia; et angulus meridiei totidem, et ab angulo orientis totidem, angulus occidentis totidem, juxta terminum ad angulum orientis versus occidentem, et sic porro (48:16, 17, 23-25, 26-28, 33, 34; et quoque cap. 47:17-20);

apud Mosen,

Metiemini extra urbem angulum Versus ortum duo millia ulnarum, et angulum meridiei totidem, et angulum occidentis totidem, et angulum septentrionis totidem (Numeri 35:5);

et praeterea apud Josuam (Cap. 15:5; 18:12, 14, 15, 20): hic per "angulum orientis", "meridiei", "occidentis" et "septentrionis intelligitur latus ad plagam orientalem, meridionalem, occidentalem et septentrionalem. Ex quibus patet quod per "quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae" non intelligatur super quatuor angulis ejus, sed in quatuor plagis ejus: similiter alibi in Apocalypsi,

Satanas "exibit ad seducendum gentes quae in quatuor angulis terrae" (20:8).

[4] Quod "quatuor anguli" dicantur, et non quatuor plagae, est quia etiam per "angulos" significantur omnia, quoniam sunt extrema; extrema enim comprehendunt omnia quae a centro ad ultimas peripherias sunt, nam sunt ultimi termini.

Inde erat quod super quatuor angulis altaris ponerentur quatuor cornua, et super illis funderetur sanguis, et sic totum altare expiaretur (Ut patet in Exodo, cap. 27:2; 29:12; 30:2, 3, 10; 38:2; Levit. 4:7, 18, 25, 30, 34; 16:18, 19; Ezech. 41:22; cap. 43:20 3 ).

[5] Quod per "angulos" significentur omnia, quia extrema, ex causa de qua supra, quia extrema includunt et comprehendunt omnia, constat manifeste ex quibusdam statutis apud filios Israelis; ut

Quod non circumducerent seu raderent angulum capitis sui (Leviticus 19:27);

Quod non raderent angulum barbae suae (Leviticus 19:27; 21:5);

Et quod non 4 consummarent angulum agri sui cum meterent (Leviticus 19:9; 23:22).

Cur haec statuta illis data sunt, non sciri potest nisi sciatur quid significat "crinis capitis", quid "barba", quid "ager", et simul quid "angulus." Per "crinem capitis" et "barbae" significatur ultimum vitae hominis, quod sensuale corporeum vocatur; et per "agrum" significatur ecclesia, ac per "messem" verum doctrinae: quare repraesentabatur per illa quod extrema conservarentur, quia significant omnia: nisi enim extrema sunt, etiam media non conservantur sed diffluunt; sicut comparative nisi cutes forent circum hominem, diffluerent interiora: similiter in omni re, ita quoque in illis quae significantur per "crinem capitis", per "barbam" et per "messem agri": (quod per "crinem capitis" significetur extremum vitae hominis, quod vocatur sensuale corporeum, videatur supra, n. 66; et quod per "barbam" similiter, in Arcanis Caelestibus, n. 9960:

quod "extrema seu "ultima" significent omnia in complexu, ita totum, n. 10044, 10329, 10335): et quia "ager" significabat ecclesiam, ac "messis" vera ejus, inde per "non consummare angulum agri tui cum metis" significatur conservatio omnium quae significantur per "messes agri."

[6] Quod "anguli" significent omnia, quia extrema, etiam constare potest a sequentibus his locis:

Apud Mosen,

"In extremos angulos ejiciam eos, cessare faciam ab homine memoriam eorum" (Deuteronomius 32:26):

ejicere in extremos angulos" significat deprivari omni bono et vero; quare etiam dicitur "Cessare faciam ab homine memoriam eorum", per quod significatur ut non amplius eis sit aliquid vitae spiritualis; quod fit cum homo solum in ultimis vitae est, quod vocatur sensuale corporeum, in quo solo sunt plerique qui non aliquid vitae spiritualis adepti sunt; fiunt enim tunc non absimiles bestiis, hae enim nec in alia vita sunt; cum differentia quod homo quia natus homo possit loqui et ratiocinari; sed hoc facit ex fallaciis sensuum, seu extremorum naturae mundi et corporis: hoc intelligitur hic per "ejici in extremos angulos."

[7] Apud Jeremiam,

"Erunt cameli... in praedam, et multitudo pecorum... in spolium, et dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli, et ab omnibus transitibus ejus adducam exitium" (49:32):

haec dicta sunt de devastatione Arabiae et Chazoris a rege Babelis; ac per "Arabiam" et "Chazorem" significantur cognitiones boni et veri, et per "regem Babelis" malum et falsum vastans; vastatio omnium scientificorum confirmantium et cognitionum boni et veri, significatur per quod "erunt cameli eorum in praedam, et multitudo pecorum in spolium"; "cameli" sunt scientifica confirmantia, et "pecora" sunt cognitiones boni et veri: vastatio quoad omnia boni et veri, usque ut non sit reliquum, significatur per "Dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli"; "abscissi anguli"; sunt extrema ubi non bonum et verum amplius; quod tunc mala et falsa undequaque irruptura sint, significatur per "Ab omnibus transitibus ejus adducam exitium"; in mundo enim spirituali, ubi mali sunt, ibi undequaque patent viae ab infernis, perque illas irrumpunt mala et falsa inde, et per easdem vias eunt omnes qui in similibus malis et falsis sunt, et se illis consociant. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per "Ab omnibus transitibus adducam exitium": per "esse in praedam" et "in spolium", tum per "dispergere et adducere exitium", significatur devastatio.

[8] Apud 5 eundem,

"Ecce dies venientes quibus Visitabo super omnem circumcisum in praeputio, Aegyptum et Jehudam et Edomum, et filios Ammonis et Moabum, et omnes abscissos anguli habitantes in deserto; nam omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde" (9:24, 25 [B.A. 25, 26]):

per "abscissos anguli" hic significantur qui in ecclesiae ultimis separatis ab interioribus sunt; interiora sunt spiritualia; ita qui solum in sensualibus, quae ultima naturalis hominis sunt: (de illis qui mere sensuales sunt, quinam et quales sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50): quod hi per "abscissos anguli" significentur, est quia per "angulos" significantur plagae mundi spiritualis, et per plagas illas significantur omnia bona et vera caeli et ecclesiae, ut in praemissis dictum est. Habitationes spirituum et angelorum eo ordine ibi succedunt, quod in medio sint qui in summa sapientia et intelligentia, et e medio usque ad ultimas peripherias in minore et minore; et decrescentiae illae sunt prorsus secundum distantias e medio; in ultimis sunt qui non in aliqua, et extra illos sunt qui in malis et inde falsis: hi sunt qui intelliguntur per "abscissos anguli"; et quia ibi deserta sunt, dicitur de illis, "habitantes in deserto." (De decrescentiis illis in mundo spirituali, videatur in opere De Caelo et Inferno 43, 50, 189.) Iidem significantur per "gentes praeputiatas", et per "domum Israelis praeputiatos corde"; per "praeputiatos" significantur qui absque amore et charitate sunt, ita qui absque bono, et inde in amoribus sui et mundi: et qui in his amoribus sunt, illi in ultimis naturalis hominis sunt prorsus separatis a spiritualibus; quare sunt "abscissi anguli habitantes in deserto." Per "Aegyptum", "Jehudam", "Edomum", "filios Ammonis" et "Moabum", intelliguntur omnes qui separaverunt a se bona et vera ecclesiae per amores illos; unde extra illa sunt, ita "abscissi anguli."

Simile significatur per "abscissos anguli" apud Jeremiam (cap. 25:23).

[9] Apud Mosen,

"Orietur Stella ex Jacobo, et surget Sceptrum ex Israele, quod conteret angulos Moabi" (Numeri 24:17):

per "angulos Moabi" intelliguntur omnia quae per "Moabum" significantur; per "Moabum" significantur illi qui in ultimis Verbi, ecclesiae, et cultus sunt; et in opposito sensu, qui adulterant ea per id quod se vertant ad se, ac spectent sui honorem in singulis eorum; quare "anguli Moabi" sunt adulterationes Verbi et inde ecclesiae et cultus, quales sunt apud illos qui tales sunt.

Similia per "angulum Moabi" significantur apud Jeremiam (cap. 48:45).

[10] Apud Zephaniam,

"Dies buccinae et clangoris super urbes munitas, et super angulos altos" (1:16):

"dies buccinae et clangoris" significat pugnam spiritualem, quae est contra falsa et mala; "urbes munitae" significant doctrinalia falsa quae confirmaverunt; et "anguli alti" significant illa faventia amoribus suis: inde patet quid significatur per "diem buccinae et clangoris super urbes munitas et super angulos altos." Apud eundem,

"Exscindam gentes, devastabuntur anguli eorum, desolabo plateas eorum ut non transiens; et devastabo urbes eorum ut non. .. habitans" (3:6):

destructio bonorum omnium ecclesiae, significatur per "Exscindam gentes", et per "Devastabuntur anguli eorum": "gentes" sunt bona ecclesiae, "anguli" sunt omnia ejus quia extrema (ut supra): destructio veritatum doctrinae, significatur per "Desolabo plateas eorum", et per "Devastabuntur urbes eorum;' "plateae" sunt veritates, et "urbes" sunt doctrinalia: destructio totalis usque dum ut non sit aliquod verum et aliquod bonum, Significatur (per) "ut non sit transiens et non habitans", nam "transire" in Verbo dicitur de veris, et "habitare" de bonis.

[11] In Libro Judicum,

"Exiverunt omnes filii Israelis, et congregatus est coetus sicut vir unus a Dane usque ad Beerschebam, ... et constiterunt anguli omnis populi. omnes tribus Israelis, in congregatione populi Dei" (20:1 [, 2]):

quod "constiterint anguli omnis populi in congregatione populi Dei" significet omnes undequaque seu ab omni plaga, patet manifeste ex eo, quod dicatur quod "exiverint omnes filii et omnes tribus Israelis", et quod "congregatus sit coetus a Dane ad Beerschebam"; in sensu autem spirituali per "angulos omnis populi" significantur omnia vera et bona ecclesiae; similiter etiam per "omnes tribus Israelis, a Dane usque ad Beerschebam" significantur illa ab ultimis ad prima; et per "congregationem populi Dei" significatur consultatio de rebus ecclesiae: in historicis enim Verbi ubivis est sensus spiritualis aeque ac in propheticis ejus; quare in sensu historico per "angulos" significantur plagae quales sunt in mundo spirituali, at in sensu spirituali significantur omnia vera ac bolla ecclesiae, ex causa de qua supra.

[12] Ex his constare potest quid significatur per "lapidem anguli" in his locis:

Apud Esaiam,

"Fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, anguli pretii fundationis fundatae" (28:16);

apud Jeremiam,

"Non sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum" (51:26 6 );

apud Sachariam,

Ex Jehudah "angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli" (10:4);

apud Davidem,

"Lapis quem rejecerunt..., factus est in caput anguli" (Ps. 118:22 7 ; Matthaeus 21:42; 8 Marc. 12:10, 11; Luca 20:17, 18):

"lapis anguli" significat omne Divinum Verum super quo fundatur caelum et ecclesia, ita omne fundamentum; et quia fundamentum est ultimum cui incumbit domus seu templum, ideo significat omnia. Quia per "lapidem anguli" significantur omnia super quibus fundatur ecclesia, ideo dicitur, "Fundabit in Zione lapidem, lapidem... anguli pretii fundationis fundatae", et dicitur "lapis pro angulo", et "lapis fundamentorum"; et quia per "lapidem anguli" significatur omne Divinum Verum super quo fundatur ecclesia, ideo quoque significatur Dominus quoad Divinum Humanum, quia omne Divinum Verum ab Illo procedit. "Aedificantes" seu "architecti" qui rejecerunt illum lapidem, ut legitur apud Evangelistas, sunt illi qui ab ecclesia; ibi ab Ecclesia Judaica, quae rejecit Dominum, et cum Ipso omne Divinum Verum: apud illos enim fuerunt non nisi quam traditiones vanae ex sensu litterae Verbi, in quibus ipsa vera Verbi falsificata et bona adulterata fuerunt.

(Quod "ultima" significent omnia, et unde hoc, videatur in Arcanu Caelestibus, n. 634, 5897, 6239, 6451, 6465, 9 9216, 9824, 9828, 9836, 9905, 10044, 10099, 10329, 10335, 10548.)

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Apocalypsis Explicata #304

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 1232  
  

304. [Vers. 3.] "Et nemo potuit in caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire librum nec inspicere eum." - Quod significet manifestationem quod ne hilum aliquis de statu vitae omnium in communi et singulorum in particulari ex se sciat et percipiat, constat ex significatione "Et nemo potuit aperire librum nec inspicere eum", quod sit quod non aliquis sciat et percipiat ex se status vitae omnium in communi et singulorum in particulari (de qua mox supra, n. 303); et ex significatione "in caelo, nec super terra, neque sub terra", quod non modo sit quod nemo ubicunque est, sed etiam quod ne hilum; per "caelum" enim, per "super terra" et per "sub terra", intelliguntur tres caeli; et per omnes ibi intelligitur caelum in toto complexu; et quia caelum est caelum ex Divino Vero, quod influit a Domino, et recipitur ab angelis, et prorsus non ex aliqua intelligentia angelorum propria, haec enim nulla intelligentia est, inde per eadem verba significatur quod ne hilum aliquis ex se. Quod angeli in caelo aeque ac homines in mundo habeant proprium, quod in se spectatum non est nisi quam malum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 592); et quia malum non recipit aliquid intelligentiae et sapientiae, sequitur quod angeli aeque ac homines ex se prorsus nihil veri intelligant, sed quod solum ex Domino. Causa quod angeli tales sint, est quia omnes angeli sunt ex humano genere, et unusquisque homo retinet suum proprium post mortem, et quod a malis quae sunt proprii eorum detineantur ac in bonis teneantur a Domino. (Quod omnes angeli sint ex Humano Genere, et non aliquis ex principio creatus, videatur in opusculo De Ultimo Judicio 14-22; et quod omnes a malo detineantur et in bono teneantur a Domino, in De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 166.)

[2] Quod "in caelo", "super terra", et "sub terra", significet tres caelos, est quia angeli qui in tertio seu supremo caelo sunt, habitant super montibus; et qui in secundo seu medio, super collibus; et qui in primo seu ultimo, sub illis in planitiebus et vallibus: est enim in mundo spirituali ubi spiritus et angeli, prorsus sicut in mundo naturali ubi homines; nempe terrae, colles et montes; et quoad apparentiam est talis similitudo ut prorsus nihil differat: quare etiam homines post mortem vix sciunt aliter quam quod adhuc super terra vivant, et cum datur illis copia inspicere in nostram tellurem, non vident aliquid dissimile: praeterea angeli qui in ultimo caelo sunt, vocant "caelum" ubi angeli tertii caeli habitant, quia alte supra illos, at ubi ipsi habitant vocant "terram"; etiam caelum tertium seu supremum, quod est super montibus, non apparet illis qui infra sunt, seu super terra, aliter ac coram nobis suprema regio atmosphaerea tecta levi et candida nube, ita sicut caelum coram nobis. Inde constare potest quid in specie per "in caelo, super terra, et sub terra", hic intelligitur. (Sed de his plura videantur in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Apparentiis in Caelo, n. 170-176; ac De Habitationibus et Mansionibus Angelorum, n. 183-189.)

[3] Quoniam homines non sciverunt quod similes facies telluris dentur in utroque mundo, naturali et spirituali, ideo non perceperunt aliter, cum legerunt Verbum, quam quod per "caelum" et "terram" ibi, intelligatur caelum coram oculis nostris aspectabile, et terra ab hominibus habitabilis; inde orta est opinio de interitu caeli et terrae, et de creatione novi caeli et novae terrae, die ultimi judicii; cum tamen per "caelum" et per "terram" ibi intelligitur caelum et terra ubi spiritus et angeli, ac in sensu spirituali ecclesia apud angelos et apud homines (nam apud angelos aeque est ecclesia ac apud homines, videatur in opere De Caelo et Inferno 221-227). In sensu spirituali dicitur, quia angelus non est angelus nec homo est homo ex forma humana quae utrique, sed ex caelo et ecclesia apud illos. Inde est quod per "caelum" et per "terram", ubi habitant angeli et homines, significetur ecclesia; per "caelum" ecclesia interna et quoque ecclesia apud angelos; et per "terram" ecclesia externa et quoque ecclesia apud homines. Sed quia aegre potest credi quod per "terram" in Verbo intelligatur ecclesia, ex causa quia nondum notum est quod singulis Verbi insit sensus spiritualis, unde materialis idea adhaeret, et tenet cogitationem fixam in proxima vocis significatione, velim per plura loca inde illustrare et confirmare.

[4] Apud Esaiam,

"Ecce Jehovah evacuans terram et exinaniens eam, et evertet facies ejus;.... evacuando evacuabitur terra, et spoliando spoliabitur:.... lugebit et confundetur terra habitabilis confundetur orbis;.... terra profanabitur sub habitatoribus suis:.... propterea maledictio comedet terram, .... et exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo rarus. .... Clamor super vino in plateis, .... exulabit laetitia terrae:.... erit in medio terrae.... sicut strictura oleae, sicut racemationes quando consummata est vindemia. .... Ab extremitate terrae cantica audivimus, Gloria justo. .... Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae confringendo contracta est terra, disrumpendo disrupta est terra; commovendo commota est terra; titubando titubabit terra sicut ebrius; et hinc inde commovebitur sicut tegillum:.... sed erit in die illo visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges terrae qui super terra" (24:1, 2, [3,] 4-6, 11, 13, 16, [18,] 19-21, 23);

Hic manifeste patet quod per "terram" non intelligatur terra sed ecclesia: percurrantur singula et expendantur. Qui in spirituali idea est, cum nominatur "terra" non cogitat de ipsa terra, sed de gente ibi et de ejus quali; magis adhuc illi qui in caelo sunt; hi quia spirituales sunt percipiunt ecclesiam: agitur ibi de illa destructa; destructio ejus quoad bonum amoris et verum fidei, quae faciunt illam, describitur per quod "Jehovah evacuans terram et exinaniens eam", per quod "terra evacuando evacuabitur", "spoliando spoliabitur", "lugebit et confundetur", per quod "profanabitur" et "maledictio comedet eam", per quod "cataractae ab alto apertae sint, et commota sint fundamenta ejus", quod "confracta sit", "disrupta sit", "commota sit", quod "titubet sicut ebrius": haec non dici possunt neque de terra, neque de gente, sed de ecclesia.

[5] Apud eundem:

1 "Ecce dies Jehovae venit.... ad ponendum terram in vastitatem, et peccatores perdat ex ea: nam stellae caelorum et sidera eorum non lucent luce sua, obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendere facit lumen suum;.... rarum reddam hominem prae auro puro, .... propterea commovebo caelos, et concutietur terra e loco suo" (13:9, 10, 12, 13);

quod "terra" hic sit ecclesia patet a singulis in sensu spirituali intellectis. Agitur ibi de fine ejus, quando amplius non verum et bonum, seu non fides et charitas. Per "stellas" enim et "sidera" quae non lucent, significantur cognitiones veri et boni; per "solem" qui obtenebratus est in ortu suo, significatur amor; per "lunam" quae non lucere facit lumen suum, significatur fides; per "hominem " qui reddetur rarus prae auro puro, significatur intelligentia et sapientia; inde constat quid significat "Ecce dies Jehovae venit ad ponendum terram in vastitatem;...commovebo caelos, et concutietur terra e loco suo": "dies Jehovae" est ultimus fini ecclesiae quando judicium; "terra" est ecclesia; quod ipsa terra non concutiatur e loco suo, constare potest, sed quod ecclesia removeatur ubi non amor et fides; "concuti e loco" significat removeri a statu priori.

[6] Apud eundem,

"Ecce.... Dominus sicut inundatio grandinis, procella caedis, sicut inundatio aquarum validarum.... dejiciet in terram manu:.... consummationem et decisionem audivi a cum Domino 2 Jehovih Zebaoth super universam terram" (28:2, 22);

haec de die judicii super illos qui ab ecclesia dicta sunt; dies judicii quando finis ecclesiae, intelligitur per "consummationem et decisionem audivi a cum Domino 3 Jehovih Zebaoth super universam terram"; quare dicitur quod" sicut inundatio grandinis, procella caedis, sicut inundatio aquarum validarum dejiciet in terram manu"; per "grandinem" et ejus "inundationem" significantur falsa quae destruunt vera ecclesiae; per "caedem" et ejus "procellam" significantur mala quae destruunt bona ecclesiae; per "aquas validas" significantur falsa mali. (Quod per "inundationem" et "diluvium" significetur immersio in mala et falsa, et inde ecclesiae interitus, videatur n. 660, 705, 739, 756, 790, 5725, 6853; simile per "dejectionem in terram" seu depluitionem.)

[7] Apud eundem,

"Erit terra in picem ardentem, .... a generatione in generationem vastata erit" (34:9, 10);

per "picem ardentem" significatur omne malum scaturiens ex amore sui, per quod prorsus perit et vastatur ecclesia; quare dicitur, "Erit terra in picem ardentem, ...a generatione in generationem vastata erit." Quis non videt quod talia non de ipsa terra dicantur?

[8] Apud eundem,

"Luget, languescit terra, erubuit Libanus et emarcuit" (33:9);

"terra" etiam ibi est ecclesia, quae "lugere et languescere" dicitur quando falsa pro veris incipiunt apprehendi et agnosci: quare dicitur "Erubuit Libanus et emarcuit"; per "Libanum" significatur simile quod per "cedrum", nempe verum ecclesiae.

[9] Apud Jeremiam,

"Ascendit leo ex vepreto suo, et perditor gentium profectus...e loco suo ad redigendum terram tuam in vastitatem; urbes tuae destruentur. .... Vidi terram, cum ecce vacuum et inane, et versus caelos cum ecce non lux eorum; vidi montes cum ecce commoventur, et omnes colles evertuntur:.... dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra;.... propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper" (4:7, 23, 24, 27, 28);

agitur etiam hic de vastatione ecclesiae, quae est quando non amplius verum et bonum, sed loco eorum falsum et malum; vastatio illa describitur per "leonem ascendentem ex vepreto suo, et perditorem gentium profectum ex loco suo"; per "leonem" et per "perditorem gentium" significatur falsum et malum vastans; per "montes" qui commoventur et per "colles" qui evertuntur, significantur amor in Dominum et charitas erga proximum; quod haec per "montes" et "colles" significentur est quia super montibus in caelo habitant qui in amore in Dominum sunt, et super collibus qui in charitate erga proximum; (ut in praemissis dictum videatur, et quoque in opere De Caelo et Inferno 188, et in notis ibi, littera c; [videatur editio princeps;]) per "caelos" ubi "non lux", et qui "atrati erunt", significantur interiora hominum ecclesiae, quae, cum clausa sunt per mala et falsa, non admittunt lucem e caelo, sed pro illa tenebras ex inferno: ex his constare potest quid significatur per quod "leo et perditor gentium rediget terram in vastitatem", tum per "Vidi terram, et ecce vacuum et inane", ut et per "Vastitas erit tota terra, propter hoc lugebit terra", quod nempe ibi non intelligatur terra sed ecclesia.

[10] Apud eundem,

"Quousque lugebit terra, et herba omnis agri [exarescet] ? propter malitiam habitantium in ea consumentur bestiae et avis?.... Desolata est tota terra, quia non vir ponens super cor; super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae ad finem terrae:.... 4 severunt tritica et messuerunt spinas" (12:4, 11-13);

quod "terra" hic significet ecclesiam, patet ex eo, quod dicatur quod "terra lugebit et herba omnis agri [exarescet] ", et quod "consumentur bestiae et avis propter malitiam habitantium in ea", et "quia non vir ponens super cor": per "herbam omnis agri" significatur omne verum et bonum ecclesiae, et per "bestias et aves" significantur affectiones boni et veri; et quia ecclesia per "terram" significatur, et de illa vastata agitur, ideo dicitur "supra omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae ad finem terrae, .. . 5 severunt tritica et spinas messuerunt"; per "colles in deserto" super quos venerunt vastatores, significantur illa quae charitatis sunt ("desertum" est ubi non bonum quia non verum); per "gladium Jehovae" significatur falsum destruens verum, "a fine terrae ad finem terrae" significat omnia ecclesiae; per " 6 serere tritica et metere spinas" significatur ex Verbo desumere vera boni et vertere illa in falsa mali ("tritica" sunt vera boni, et "spinae" sunt falsa mali).

[11] Apud Esaiam,

"Super terra populi mei spina et sentis ascendet;.... palatium erit desertum, multitudo urbis derelicta" (32:13, 14);

"spina et sentis" quae ascendent super terra, significant falsum et malum; "palatium" quod erit desertum, significat ubi bonum habitat; et "multitudo urbis" quae derelicta, significat ubi vera, "urbs" enim significat doctrinam veri.

[12] Apud eundem,

"Senticetum et vepretum erit omnis terra: vicissim, omnes montes qui sarculo sarrientur, non veniet eo timor senticeti et vepreti, sed erit missio bovis et calcatio ovis" (7:24, 25);

"senticetum et vepretum" significant falsum et malum; inde patet quid significat "Senticetum et vepretum erit omnis terra": per "montes" qui "sarculo sarrientur", significantur qui ex amore boni faciunt bona; quod apud illos non falsum et malum, sed bonum tam naturale quam spirituale, significatur per quod "eo non veniet timor senticeti et vepreti, sed erit missio bovis et calcatio ovis", seu eo mittentur boves et ibi calcabunt oves; per "bovem" significatur bonum naturale, et per "ovem" bonum spirituale.

[13] Apud Ezechielem,

"Mater 7 tua leaena, inter leones cubuit;.... surrexit unus de catulis ejus, .... urbes devastavit; desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus ejus" (Ezech. 19:2-3, 7);

per "matrem" significatur ecclesia; per "leaenam" et "leones" potentia mali et falsi contra bonum et verum; per "rugitum leonis" significatur cupido destruendi et desolandi; per "urbes" quas devastavit, significatur doctrina cum ejus veris; inde patet quid significatur per "desolata est terra et plenitudo ejus", nempe tota ecclesia.

[14] Apud eundem,

"Panem suum cum sollicitudine edent, et aquas suas cum stupore bibent, ut devastetur terra a plenitudine sua, ob violentiam omnium habitatorum in ea; et urbes habitatae devastabuntur, et terra desolatio erit" (12:19, 20);

hic similia per "terram" et per "urbes" quae devastabuntur et desolatio erunt, significantur quae supra, nempe per "terram" ecclesia, et per "urbes" doctrina cum ejus veris; quare dicitur "ob violentiam omnium habitatorum in ea": quia illa significantur, ideo praemittitur quod "panem suum cum sollicitudine edent et aquas suas cum stupore bibent"; per "panem" et "aquam" in Verbo significatur omne bonum amoris et verum fidei (videatur n. 9323 8 ); et per "edere et bibere" significatur instrui et appropriari (n. 3168, 3513, 3832, 9412).

[15] Apud Davidem,

"Invocavi Jehovam, et ad Deum meum clamavi;.... unde commota est et contremuit terra, et fundamenta montium trepidarunt et commoverunt se, quando exarsit Illi" (Psalmuss 18:7, 8 [B.A. 6, 7]);

"terra" hic pro ecclesia, quae "commota esse" et "contremuisse" dicitur quando pervertitur per quod falsificentur vera; et tunc "fundamenta montium" dicuntur "trepidare et commovere se", nam bona amoris, quae fundantur super veris fidei, evanescunt, "montes" enim sunt bona amoris (ut supra), ac "fundamenta" eorum sunt vera fidei; inde quoque patet quod "terra" sit ecclesia.

[16] Apud eundem,

"Jehovae terra et plenitudo ejus, orbis et habitantes in eo; et Ille super maria fundavit eum, super flumina stabilivit eum" (Psalmuss 24:1, 2);

"terra" et "orbis" pro ecclesia, et "plenitudo" pro omnibus ejus; "maria" super quibus fundavit eum, sunt cognitiones veri in communi; "flumina" sunt doctrinalia; quia super his et illis fundatur ecclesia, ideo dicitur quod "super maria fundaverit eum, et super flumina stabiliverit eum"; quod hoc non dici queat de terra et orbe, cuivis patet.

[17] Apud eundem,

"Non timebimus cum mutabitur terra, et cum commovebuntur montes in corde marium, cum tumultuabuntur, turbabuntur aquae ejus;.... tumultuentur gentes, commoveant se regna, cum dederit vocem suam liquescet terra" (Psalmuss 46:3, 4, 7, 9 [B.A. Psalmuss 46:2, 3, 6]);

quod per "terram" intelligatur ecclesia patet, quia dicitur "mutari" et "liquescere", tum quod "commovebuntur montes in corde marium ac turbabuntur aquae ejus", et quod "tumultuentur gentes et commoveant se regna"; per "montes" significantur bona amoris (ut supra), quae "commoveri" dicuntur "in corde marium" quando cognitiones essentiales veri pervertuntur; per "aquas" significantur vera ecclesiae quae "turbari" dicuntur cum falsificantur; per "gentes" significantur bona ecclesiae et in opposito sensu mala ejus, et per "regna" vera ecclesiae et in opposito sensu falsa ejus, tum qui in his et illis sunt.

[18] Apud eundem,

"Deus, deseruisti nos, ...succensuisti, reduc nobis quietem; tremefecisti terram, diffregisti; sana fracturas ejus, quia commota est" (Psalmus 60:3-4, [1, 2]);

quod haec de ecclesia et non de terra dicta sint, constare potest; nam dicitur "tremefecisti terram, diffregisti; sana fracturas ejus, quia commota est"; et quia per "terram" significatur ecclesia, hic ecclesia vastata, ideo dicitur, "Deus, deseruisti nos, ... succensuisti, reduc nobis quietem."

[19] Apud eundem,

"Cum apprehendero tempus statum, Ego rectitudinibus judicabo; liquescent terra et omnes habitatores ejus; Ego firmabo columnas ejus" (Psalmuss 75:3, 4 [B.A. 2, 3]);

similiter hic "terra" pro ecclesia, quae dicitur "liquescere" quando deficiunt vera per quae bonum; vera, quia sustentant ecclesiam, vocantur "columnae ejus" quas Deus "firmabit"; quod non terrae columnae firmentur, patet: quia restauratio ecclesiae hic describitur, ideo dicitur "Cum apprehendero tempus statum, Ego rectitudinibus judicabo." Vera ecclesiae, quae hic vocantur "columnae terrae", etiam vocantur "bases terrae", 1 Sam. 2:8;

et "fundamenta terrae" apud Esaiam,

"Annon intelligitis fundamenta terrae? Qui habitat super circulo terrae,.... qui dat principes in nihilum, et judices terrae sicut inane facit" (40:21-23);

per "principes" qui dabuntur in nihilum, et per "judices terrae" quos sicut inane faciet, significantur illa quae ex propria intelligentia et ex proprio judicio sunt.

[20] Apud Jeremiam,

"Venit tumultus usque ad finem terrae:.... sic dixit Jehovah [Zebaoth] , Ecce malum exibit a gente ad gentem, et procella magna excitabitur a lateribus terrae, et erunt confossi Jehovae in die illo a fine terrae usque ad finem ejus" (25:31-33);

per "finem terrae" et per "latera terrae" significatur ubi ultima ecclesiae sunt, ac ubi mala et falsa incipiunt; et per "a fine terrae ad finem ejus" significantur omnia ecclesiae; inde sciri potest quid significatur per quod "tumultus veniat ad finem terrae", et quod "procella magna excitabitur a lateribus terrae", et per quod "confossi Jehovae in die illo erunt a fine terrae ad finem ejus"; per "confossos" significantur illi apud quos vera et bona ecclesiae exstincta sunt (videatur n. 4503).

[21] Apud Esaiam,

"Viderunt insulae, timuerunt, fines terrae trepidarunt, accesserunt et venerunt;.... ponam desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturiginem aquarum" (41:5, 18);

instauratio ecclesiae apud gentes ita describitur; illae significantur per "insulas" et per "fines terrae", "insulae" enim et "fines terrae" in Verbo significant illos qui longius distant a veris et bonis ecclesiae, quia non habent Verbum et inde in ignorantia sunt; quod ecclesia instaurabitur apud illos, significatur per "Ponam desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturiginem aquarum"; "desertum" dicitur ubi nondum bonum quia nondum verum, ex quo etiam vocatur "terra sicca"; "stagnum aquarum" et "scaturigo aquarum" significant bonum quia verum, omne enim bonum spirituale, quod est bonum ecclesiae, comparatur per vera.

[22] Apud eundem,

"Vae terrae inumbratae alis, quae trans flumina Kuschi:.... ite legati...ad gentem...conculcatam, cujus terram depraedati sunt fluvii" (18:1, 2);

quid "terra inumbrata alis", et "terra quam depraedati sunt fluvii", nemo scit nisi sciat quod "terra" sit ecclesia, et quod "fluvii" sint falsa; "terra inumbrata alis" est ecclesia quae in caligine est quoad Divina vera (haec significantur per "alas", videatur supra, n. 283); "trans flumina Kuschi" significat quoad ipsas cognitiones ex sensu litterae Verbi, quae falsificatae; "gens conculcata" ad quam "irent legati", "cujus terram depraedati sunt fluvii", significat illos extra ecclesiam qui in falsis ex ignorantia sunt ("fluvii" sunt vera doctrinae et in opposito sensu falsa); quod "legati irent ad illos", significat quod invitarentur ut apud illos sit ecclesia.

[23] ;

"obscurata terra" significat illa quae ecclesiae sunt in caligine seu in falsis, nam falsa mali dicuntur in caligine esse, vera autem in luce.

[24] Apud eundem,

"Removebit Jehovah hominem, et multiplicabuntur deserta in medio terrae" (6:12);

"homo", quem Jehovah removebit, significat sapientem, et abstracte sapientiam (videatur supra, n. 280); "multiplicata deserta in medio terrae", significant prorsus non aliquod bonum quia non aliquod verum; "medium terrae" est ubi verum est in summa luce; quare cum ibi non lux, per totum est caligo; ita prorsus nullibi verum.

[25] Apud eundem,

Jehovah "percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium" (11:4);

"virga oris" Jehovae, quae percutiet terram, significat verum in ultimis, quod est verum sensus litterae Verbi; "spiritus labiorum" qui occidet impium, significat verum in sensu spirituali Verbi; haec dicuntur "percutere terram" et "occidere impium", quando per illa damnantur, quisque enim judicatur per vera et damnatur per illa.

[26] Apud eundem,

"Quiescit et quieta est terra, .... infernum...excitavit propter te Rephaim, omnes potentes terrae:.... videntes te...dicent, Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in desertum, et urbes ejus destruxit?.... Terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti;.... parate filiis ejus mactationem, ut non resurgant possideantque terram, ac impleantur facies terrae urbibus. .... Frangam Aschurem in terra mea, et super montibus meis conculcabo eum" (14:7, 9, 16, 17, 20, 21, 25);

dicta haec sunt de rege Babelis, per quem significatur destructio veri per amorem imperandi super caelum et terram, cui inserviunt vera Verbi seu illa quae ecclesiae sunt pro mediis; agitur ibi de eorum damnatione: "Rephaim" quos "infernum excitavit" sunt qui in dira persuasione falsi sunt, qui ex eo vocantur "potentes terrae": "commovere terram", "tremefacere regna", "ponere orbem in desertum et urbes ejus destruere", significat pervertere omnia ecclesiae; "terra" et "orbis" sunt ecclesia, "regna" sunt vera quae faciunt eam, et "urbes" sunt omnia doctrinae: inde patet quid significatur per "terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti": per "Aschurem" qui "frangetur in terra, et super montibus conculcabitur", significatur ratiocinatio ex falsis contra vera; "frangi" est dissipari, et "conculcari" est prorsus destrui; "montes", super quibus, significant ubi regnat bonum amoris et charitatis, nam ibi seu apud illos dissipatur seu destruitur omnis ratiocinatio ex falsis.

[27] Apud eundem,

"Ejulate naves Tharschischi, .... e terra Chittim manifeste veniet illis:.... transi terram tuam sicut fluvius, filia Tharschischi, non cingulum amplius:.... en terra Chaldaeorum, ...Aschur fundavit eam in acervos Visitabit Jehovah Tyrum, ut redeat ad mercedem meretriciam, et scortetur cum omnibus regnis terrae super faciebus orbis" (23:1, 10, 13, 17);

quod hic non intelligantur naves Tharschischi, nec Tyrus, nec terra Chittaeorum, nec terra Chaldaeorum, nec Aschur, constare potest ex singulis in eo capite; sed per "naves Tharschischi" intelliguntur cognitiones veri et boni, similiter per "Tyrum"; per "terram Chittaeorum" idololatricum, per "terram Chaldaeorum" profanatio et destructio veri, et per "Aschurem" ratiocinatio ex falsis; inde patet quod "Ejulate naves Tharschischi, quia devastata est Tyrus", significet quod non amplius aliquae cognitiones veri; quod "e terra Chittim manifeste veniet illis", significet idololatricum quod inde; "non cingulum amplius", significat quod nulla amplius cohaerentia veri cum bono; "en terra Chaldaeorum", significat quod sic profanatio et destructio veri; "Aschur fundavit eam in acervos", significat quod ratiocinatio ex falsis destruxerit; "redire ad mercedem meretriciam, et scortari cum omnibus regnis super faciebus orbis", significat falsificationem omnium veritatum totius ecclesiae.

[28] Apud eundem,

Rex Aschuris "ibit per Jehudam, inundabit et transibit, usque ad collum pertinget; et erunt motitationes 9 alarum ejus plenitudo latitudinis terrae tuae, Immanuel" (8:8);

"rex Aschuris" etiam hic significat ratiocinationem ex falsis contra vera; "ibit per Jehudam, inundabit et transibit", significat quod destruet bonum ecclesiae ("inundare" dicitur de falsis quia "aquae" significant illa); "usque ad collum pertinget" significat sic amplius nullam communicationem boni et veri; et "erunt motitationes 10 alarum ejus plenitudo latitudinis terrae tuae, Immanuel", significat quod falsa erunt contra omnia vera ecclesiae Domini: quod "latitudo terrae" significet vera ecclesiae, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 197), et inde in opposito sensu falsa; quare "motitationes 11 alarum ejus" significant ratiocinationes ex falsis contra vera; "plenitudo" significat omnia, ita "plenitudo latitudinis terrae" omnia vera ecclesiae.

[29] Apud eundem,

"In die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam, et fructus terrae in magnificentiam et ornatum reliquiis Israelis" (4:2);

"germen Jehovae" quod erit in decus et in gloriam, significat verum ecclesiae; et "fructus terrae" qui erit in magnificentiam et ornatum, significat bonum ecclesiae; "Israel" significat ecclesiam spiritualem: quod non germen et fructus terrae erunt in decus, gloriam, magnificentiam et ornatum, patet; sed quod verum et bonum ecclesiae. Cum dicitur verum et bonum ecclesiae, intelligitur verum fidei et bonum amoris, nam omne verum est fidei et omne bonum est amoris.

[30] Apud eundem,

"Addidisti genti, Jehovah, glorificatus es, removisti omnes extremitates terrae" (26:15);

"gens", cui "Jehovah addidit", significat illos qui in bono amoris sunt, quos Sibi addixit: "extremitates terrae" quas "removit", significant falsa et mala quae infestant ecclesiam, a quibus purificavit eos.

[31] Apud eundem,

"Regem in pulchritudine sua videbunt oculi tui, spectabunt terram longinquitatum" (33:17);

"regem in pulchritudine sua videre" est genuinum verum quod a solo Domino; "spectare terram longinquitatum", significat extensionem intelligentiae et sapientiae.

[32] Apud eundem,

"Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram;.... cantate caeli, et exulta terra, et personate montes cantu" (49:8, 13);

agitur ibi de Domino et de Ipsius adventu; instauratio ecclesiae ab Ipso describitur per "Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram"; "restituere terram" est restaurare ecclesiam: quod Dominus non restituerit terram populo Judaico, notum est, sed quod instituerit ecclesiam apud gentes; gaudium inde describitur per "Cantate caeli, exulta terra, et personate montes cantu"; per "caelos" intelliguntur caeli ubi angeli qui in interioribus veris ecclesiae sunt, per "terram" intelligitur ecclesia apud homines, et per "montes" illi qui in bono amoris in Dominum sunt.

[33] Apud Jeremiam,

"Adulteris plena est terra, quia propter maledictionem luget terra; exaruerunt pascua deserti" (23:10);

"adulteri" significant illos qui adulterant bona ecclesiae; quare dicitur "Adulteris plena est terra, et propter maledictionem luget terra": "pascua deserti "quae "exaruerunt", significant nutritionem spiritualem nullam in tali ecclesia; "desertum" dicitur ubi non bonum quia non verum.

[34] Apud eundem,

"Siccitas super aquas ejus ut exarescant, quia terra sculptilium illa" (50:38);

"siccitas super aquas ut exarescant", significat quod non vera amplius ("aquae" sunt vera); "quia terra sculptilium illa", significat ecclesiam destructam per falsa quae ex propria intelligentia, quae dicunt esse vera; "sculptilia" significant illa falsa.

[35] Apud Ezechielem,

"Finis venit super quatuor plagas terrae;.... terra plena est judicio sanguinum, et urbs plena est violentia" (7:2, 23);

"Finis venit super quatuor plagas terrae", significat ultimum tempus et ultimum statum ecclesiae quando ejus finis; "quatuor plagae" sunt omnia vera et bona ejus, et in opposito sensu omnia falsa et mala ejus, ita omnia ecclesiae: "terra plena judicio sanguinum", significat quod referta malis omnis generis; "sanguines" sunt mala quae violentiam inferunt bonis amoris et charitatis et ea prorsus destruunt; "urbs plena violentia, significat doctrinam illius ecclesiae similiter.

[36] Apud eundem,

"Omnia luminaria lucis in caelo atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua" (32:8);

per "luminaria lucis in caelis" intelliguntur sol, luna et stellae; et per "solem" significatur amor, per "lunam" fides inde, et per "stellas" cognitiones boni et veri; inde patet quid significatur per "atrabo illa super te", nempe quod non amplius existant; inde etiam patet quid significatur per "dabo tenebras super terra tua", quod nempe falsa in ecclesia ("tenebrae" sunt falsa, et "terra" est ecclesia).

[37] Apud eundem,

"Propheta de terra Israelis, et dic montibus et collibus et rivis et vallibus, .... ecce Ego apud vos, et respiciam ad vos, ut excolamini et conseramini" (36:6, 9);

per "terram Israelis" intelligitur ecclesia; "montes, colles, rivi et valles", significant omnia ecclesiae a primis ejus ad ultima; "montes" sunt bona amoris in Dominum, "colles" sunt bona charitatis erga proximum; haec sunt prima ecclesiae: "rivi" et "valles" sunt vera et bona quae ultima ecclesiae. Quod illa significentur, constare potest ex illis quae in hoc articulo praemissa sunt, quod nempe super montibus in caelo habitent qui in bono amoris in Dominum sunt, super collibus qui in charitate erga proximum, et in planitiebus et vallibus qui in bonis et veris in ultimo caelo: "rivi" sunt vera doctrinae ibi; illa inseminare, significatur per "respiciam ad vos ut excolamini et conseramini."

[38] Apud Hoscheam,

"In die illo...exaudiam caelos, et hi exaudient terram, et terra exaudiet frumentum et mustum et oleum, et haec exaudient 12 Jisreelem; et seminabo 13 eam Mihi in terra" (2:21-23);

quod haec spiritualiter intelligenda sint et non naturaliter secundum sensum litterae, patet, nam dicitur quod "haec exaudient 14 Jisreelem, et seminabo 15 eam Mihi in terra"; quare per "caelos" intelliguntur caeli ubi Dominus, et per "terram" ecclesia ubi etiam Dominus; per "frumentum, mustum et oleum" significantur omnia nutritionis spiritualis, quae sunt bona amoris et charitatis ac vera fidei.

[39] Apud Malachiam,

"Non corrumpet vobis fructum terrae, neque orba erit vobis vitis in agro:.... praedicabunt vos beatos omnes gentes, et eritis vos terra beneplaciti" (3:11, 12);

haec dicuntur de illis apud quos et in quibus ecclesia; et quia per "fructum terrae" et "vitem in agro" significantur bona et vera ecclesiae (per "fructum" bona et per "vitem" vera ejus), ideo vocantur "terra beneplaciti."

[40] Apud Davidem,

"Spiritus tuus bonus ducat me in terram rectitudinis, propter nomen tuum Jehovah vivifica me" (Psalmuss 143:10, [Psalmuss 143:11]);

"terra rectitudinis" pro ecclesia in qua rectum et verum: et quia "Spiritus Jehovae" significat Divinum Verum, et quisque vitam spiritualem per id accipit, quare dicitur, "Spiritus tuus bonus ducat me", et "Jehovah vivifica me."

[41] Quia "terra" significat ecclesiam, et ubi ecclesia ibi caelum, ideo hoc dicitur "terra viventium" et "terra vitae": "terra viventium" apud Esaiam,

"Dixeram, Non videbo Jah in terra Viventium" (38:11);

et apud Ezechielem,

"Qui dederunt terrorem in terra viventium" (32:23, 24, 25, 26, 27):

"terra vitae" apud Davidem,

"Nisi crederem videre bonum.... in terra vitae" (Psalmuss 27:13);

[42] apud Mosen,

"Lapis integer et justus erit, epha integra et justa erit, ut prolongentur dies tui super terra" (Deut. 25:15 16 );

"prolongari dies super terra" non significat diuturnitatem vitae in mundo, sed statum vitae in ecclesia, ita in caelo; "prolongari" enim praedicatur de bono et ejus augmento, et "dies" significat statum vitae: et quia "lapis integer et justus" qui erat pondus, ac "epha integra et justa" quae erat mensura, significant verum ac bonum et quale eorum, et utrumque simul justitiam ("lapis" verum, et "mensura" bonum), ac non fallere per pondus et per mensuram est justum, ideo illis erit vita ecclesiae, ac postea vita in caelo, quod intelligitur per quod "prolongarentur dies illorum super terra."

[43] Simile significatur in praecepto Decalogi,

"Honora patrem tuum et matrem tuam, ut prolongentur dies tui super terra" (Exodus 20:12);

quod caelum et felicitas ibi illis qui honorant patrem et matrem, est quia in caelo non scitur alius Pater quam Dominus, ab Ipso enim omnes qui ibi generati sunt e novo; et in caelo per "matrem" intelligitur ecclesia, in genere regnum Domini: quod illi qui colunt Dominum et quaerunt regnum Ipsius, vitam in caelo habituri sint, patet; tum quod multi ex illis qui honorant patrem et matrem in mundo, non diu ibi vivant.

[44] Apud Matthaeum,

"Beati mites, quia hereditatem accipient terrae" (5:5);

"hereditas terrae" non significat possessionem terrae, sed possessionem caeli et beatitudinem ibi; "mites" significant qui in bono charitatis sunt.

[45] Apud Esaiam,

"Ecce Virgo concipiet et pariet Filium, et vocabit nomen Ipsius, Deus nobiscum; butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum: nam antequam scit Puer reprobare malum et eligere bonum, deseretur terra quam tu fastidis coram duobus regibus ejus.... .Fiet in die illo...prae multitudine faciendi lac comedet butyrum, nam butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae" (7:14-16, [21,] 22):

quod haec de Domino et Ipsius adventu dicta sint, notum est; "butyrum et mel" quae comedet, significant bona amoris, "butyrum" bonum amoris caelestis et spiritualis, "mel" bonum amoris naturalis; per haec intelligitur, quod appropriaret Sibi Divinum etiam quoad Humanum ("edere" significat appropriare); quod "deseretur terra antequam scit reprobare malum et eligere bonum", significat quod non aliquid ecclesiae in terrarum orbe residuum esset cum nasceretur: et quia illi ubi erat ecclesia rejecerunt omne Divinum Verum ac omnia Verbi perverterunt et ad sui favorem explicuerunt, ideo dicitur de terra, hoc est, ecclesia, "quam tu fastidis coram duobus regibus ejus"; "reges" significant caeli et ecclesiae vera, "duo reges" verum Verbi in sensu interno seu spirituali et verum Verbi in sensu externo seu naturali: "lac" significat verum per quod bonum; et quia "butyrum" significat bonum inde, ideo "prae multitudine faciendi lac comedet butyrum omnis residuus in medio terrae", significat quod omne verum erit boni.

[46] Apud Matthaeum,

In consummatione saeculi "plangent omnes tribus terrae" (24:30);

"consummatio saeculi", de qua in eo capite agitur, est ultimum tempus ecclesiae, quando judicium; "omnes tribus terrae" significant omnia vera et bona ecclesiae, quae "plangere" dicuntur quando non amplius sunt.

[47] Apud Lucam,

"Tunc erunt signa in sole, luna et astris, et super terra angustia gentium, resonante mari et salo. Exanimatis hominibus prae metu et exspectatione supervenientium in terrarum orbem, nam potestates caelorum concutientur." .... Dies iste "sicut laqueus veniet super omnes qui sedent super facie terrae totius" (21:25, 26, 35);

agitur etiam ibi de ultimo tempore ecclesiae quando judicium, et per "terram" et "orbem" ibi intelligitur ecclesia; "angustia gentium super terra", "metus et exspectatio supervenientium in terrarum orbem", ac "super omnes qui sedent super facie terrae totius", non significat quod super illos qui in terris in mundo naturali sunt, sed super illos qui in mundo spirituali; (quod etiam ibi terrae sint, videatur in praemissis hujus articuli, et quod ibi peractum sit ultimum judicium, videatur in opusculo De Ultimo Judicio;) quid "sol", "luna", et "astra", in quibus signa, supra dictum est, quod nempe "sol" significet amorem, "luna" fidem inde, et "astra" cognitiones boni et veri; "resonante mari et salo" significat ratiocinationes et impugnationes veri ex sensu litterae Verbi sinistre et perverse applicato; "potestates caelorum" quae concutientur, significant Verbum in sensu litterae, quoniam hic sensus est fundamentum veritatum spiritualium quae sunt in caelis. (Videatur in opere De Caelo et Inferno, in articulo ubi agitur De Conjunctione Caeli cum Homine per Verbum, n. De Caelo et Inferno 303-310.)

[48] Apud Esaiam,

"Cantate caeli, .... jubilate inferiora terrae, personate montes cantu, silva et omnis arbor in ea, quia redemit Jehovah Jacobum:.... Ego Jehovah faciens omnia, expandens caelos solus, extendens terram a Me Ipso" (44:23, 24);

"Cantate caeli, jubilate inferiora terrae, personate montes cantu, silva et omnis arbor in ea", significant omnia caeli et ecclesiae tam interna quam externa, quae omnia se referunt ad bonum et ad verum; interna significantur per "caelos", externa per "inferiora terrae", "montes" sunt bona amoris", "silva" est verum naturale, et "arbores" ibi sunt cognitiones veri: quoniam talia significantur, dicitur, "quia redemit Jehovah Jacobum"; per "Jacobum" in Verbo significatur ecclesia externa, et per "Israelem" ecclesia interna: "expandere caelos et extendere terram" significat ecclesiam utrobivis, quae expanditur et extenditur per multiplicationem veri et fructificationem boni apud illos qui ab ecclesia sunt.

[49] Apud Sachariam,

"Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus" (12:1);

similiter hic per "caelos" et per "terram" significatur ecclesia utrobivis, ita quoad interiora et quoad exteriora ejus; quare etiam dicitur, "formans spiritum hominis in medio ejus."

[50] Apud Jeremiam,

"Dii qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra et de sub caelis": Jehovah "faciens terram per virtutem suam, praeparans orbem per sapientiam suam, et per intelligentiam suam extendens caelos; ad vocem quam dat Ille multitudo aquarum in caelis, et ascendere facit vapores a fine terrae" (10:11-13; cap. 51 [15,], 16);

quia "caeli" et "terra" significant ecclesiam (ut supra), ideo dicitur, Jehovah "faciens terram per virtutem suam, praeparans orbem per sapientiam suam, et extendens caelos per intelligentiam suam"; et quoque ideo dicitur, "ad vocem quam dat Ille multitudo aquarum in caelis, et ascendere facit vapores a fine terrae"; per "vocem quam Jehovah dat", significatur Divinum Verum procedens ab Ipso; per "multitudinem aquarum in caelis" significantur vera in copia, "aquae" enim significant vera; et per "vapores" quos "ascendere facit a fine terrae" significantur vera ultima ecclesiae ("vapores" sunt illa vera, et "finis terrae" est ultimum ecclesiae): et quia "dii" significant falsa doctrinae et cultus, quae destruunt ecclesiam, ideo dicitur, "Dii qui non fecerunt caelum et terram pereant de terra et de sub caelis."

[51] Apud Davidem,

Jehovah "qui facit caelos per intelligentiam, .... et expandit terram super aquas" (Psalmuss 136:5, 6);

quia per "caelum" et "terram" significatur ecclesia, et ecclesia formatur per vera, et vera ecclesiae faciunt intelligentiam, ideo dicitur "Jehovah facit caelos per intelligentiam, et expandit terram super aquas"; "aquae" sunt vera ecclesiae.

[52] Apud Esaiam,

"Sic dixit Deus Jehovah, creans caelos et expandens illos, extendens terram et producta ejus, dans animam populo super ea, et spiritum ambulantibus in ea" (42:5);

per "creare caelos" et "extendere terram et producta ejus", significatur formare ecclesiam et reformare illos qui ibi sunt ("producta" sunt omnia ecclesiae); quare dicitur "dans animam populo super ea et spiritum ambulantibus in ea"; quod "creare" sit reformare, videatur supra (n. 294).

[53] Apud eundem,

"Stillate caeli desuper, et nubes defluant justitia; aperiat se terra, et fructificet salutem. .... Ego feci terram, et hominem super ea creavi. .... Sic dixit Jehovah, creans caelos, Ille Deus, formans terram et faciens illam, et praeparans illam:.... non in occulto locutus sum, in loco terrae tenebrarum" (45:8, 12, 18, 19);

quod hic per "caelos et terram" intelligantur omnia ecclesiae, tam interna quam externa ejus, patet, nam dicitur, "Stillate caeli, et nubes defluant justitia; aperiat se terra, et fructificet salutem"; quod per "caelos" interiora ecclesiae significentur, est quia interiora, quae sunt mentis spiritualis hominis, sunt caeli apud illum; (quod apud hominem, apud quem est ecclesia, sit caelum, videatur in opere De Caelo et Inferno 30 et 57); per "creare caelos et formare terram ac facere et praeparare eam" significatur plene instituere ecclesiam.

[54] Apud eundem,

"Ecce Ego creans caelos novos et terram novam, nec commemorabuntur priora" (65:17);

per "creare caelos novos et terram novam" significatur instaurare novam ecclesiam quoad interiora et exteriora ejus, tam in caelis quam in terris (ut supra).

[55] Apud eundem,

"Quis audivit sicut hoc? .... Num parturiet terra die uno? num generabitur gens vice una? .... Quemadmodum caeli novi et terra nova, quae Ego facturus, stabunt coram Me, .... sic stabit semen vestrum et nomen vestrum" (66:8, 22);

quia per "terram" significatur ecclesia, ideo dicitur "Num parturiet terra die uno? num generabitur gens vice una?" per "parturire" et "partum" ac per "generare" et "generationem" in Verbo significantur partus et generatio spiritualis, quae sunt fidei et amoris, ita reformatio ac regeneratio; quid "caeli novi" et "terra nova", supra dictum est.

[56] Apud Jeremiam,

"Ego feci terram, hominem et bestiam quae super faciebus terrae; .... et do eam qui rectus in oculis meis" (27:5);

per "hominem et bestiam" quae "super faciebus terrae", significantur affectiones veri et boni in spirituali et naturali homine (videatur n. 280 [b] : et in Arcanis Caelestibus, n. 17 7424, 7523, 7872); et quia illae affectiones apud homines faciunt ecclesiam apud illos, ideo dicitur "Feci terram, hominem et bestiam quae super faciebus terrae, et do eam qui rectus in oculis meis": quod Deus non det terram solum illis qui recti sunt in oculis Ipsius, sed etiam illis qui non recti sunt, notum est; non autem ecclesiam nisi illis qui recti; "rectum" significat verum et ejus affectionem.

[57] Apud Esaiam,

"Caeli sicut fumus evanescent, et terra sicut vestis veterascet, et habitatores sicut ita morientur" (51:6);

"caeli" qui evanescent, et "terra" quae sicut vestis veterascet significant ecclesiam; haec successive labitur et tandem desolatur, non autem caelum aspectabile et terra habitabilis; quare dicitur, "et habitatores sicut ita morientur"; "mori" significat spiritualiter mori.

Simile significatur per quod "Caeli et terra transibunt" (Matthaeus 24:35; Marcus 13:31; Luca 16:17).

[58] In Apocalypsi,

"Quatuor angeli stantes super quatuor angulis terrae, retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram" (7:12 18 );

per "quatuor angulos terrae", et per "quatuor ventos terrae", significantur omnia vera et bona ecclesiae in complexu; similia enim per illos significantur quae per quatuor plagas caeli (quae quod significent illa, videatur in opere De Caelo et Inferno, De Quatuor Plagis in Caelo, n. 141-153); "retinere" illos significat quod non influant quia non recipiuntur; quare dicitur "ut non flaret ventus super terram." Similiter "terra" significat ecclesiam alibi in Apocalypsi (Ut cap. 10:2, 5, 6, 8 ; 12:16; 13:13; 16:2, 14; 20:8, 9, 11; 21:1), praeter multis aliis in locis in Verbo, quae propter multitudinem non adducuntur.

[59] Quia "terra" significabat ecclesiam, et imprimis "Terra Canaan", quoniam ibi erat ecclesia, et quia ecclesia quae ibi erat ecclesia repraesentativa, ideo omnia quae ibi erant repraesentabant, et quae ad illos a Domino dicta sunt significabant spiritualia seu interiora ecclesiae, et hoc usque ad ipsam terram et ad ejus producta; prout haec apud Mosen:

Si observes praecepta, "Jehovah.... ducturus te in terram bonam, in terram fluviorum aquae, fontium, abyssorum exeuntium ex valle et monte; terram tritici, hordei, vitis, ficus, malogranati; terram olivae olei, mellis; terram ubi non cum defectu edes panem, nihil deficiet; terram ubi lapides ferrum, et ex montibus effoditur cuprum; et comedes et satiaberis in terra hac bona" (Deuteronomius 8:1, 7-10);

per haec describuntur omnia ecclesiae, tam interiora quam exteriora ejus; sed exponere quid singula significant, prolixum foret, nec hujus loci est.

[60] Quia "terra" significabat ecclesiam, ideo inter benedictiones fuit quod

Si viverent secundum praecepta, terra daret proventum, cessarent ferae malae e terra, nec gladius pertransiret terram ( 19 Levit. 26:3, 4, 6);

quod "terra daret proventum" 20 significat quod in ecclesia esset bonum et verum; quod "cessarent ferae malae" significat quod affectiones malae et concupiscentiae, quae illam destruunt, non essent; quod "gladius non pertransiret terram" significat quod non falsum ejiceret verum.

[61] Quia "terra" significabat ecclesiam, etiam statutum erat quod

Septimus annus esset sabbatum terrae, et non labor super illa (Leviticus 25:1-8):

et quoque ideo dicitur

Terra polluta propter mala, et quod propter abominationes exspueret illos (Levit. 18:28 21 ).

Et quia "terra" significabat ecclesiam,

Ideo Dominus exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et inunxit super oculos caeci, et dixit, "Abi, lava te in lacu Siloah" (Johannes 9:6, 7, 11, 15):

Et ideo Dominus, cum Scribae et Pharisaei quaerebant Ipsum de muliere in adulterio deprehensa, deorsum Se incurvans scribebat in terra bis (Johannes 8:6, 8);

per quod significatur quod ecclesia plena esset adulteriis, hoc est, plena adulteratione boni et falsificatione veri: quare etiam Dominus dixit illis,

"Qui vestrum immunis est a peccato primus in eam jaciat lapidem: .... sed unus post alium exibant, initio facto a senioribus usque ad ultimos" (vers. 7, 9).

[62] Quoniam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque "terra", quae in eo sensu significat ecclesiam vastatam; quae est quando non amplius bonum amoris et verum fidei, sed loco illorum malum et falsum; haec quia damnant hominem, per "terram" in eo sensu etiam significatur damnatio, ut in sequentibus his locis:Esai., cap. 14:12; 21:9; 25:12; 26:19, 21; 29:4; 47:1; cap. 63:6: Thren., cap. 2:2, 10: Ezech., cap. 26:20; 32:24; Numeri 16:29-33; 26:10: et alibi.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.
19. The editors made a correction or note here.
20. The editors made a correction or note here.
21. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232