5071. Quod illi qui a sinistris, dicantur ‘maledicti’, ac poena eorum ignis aeternus, Tunc dicet etiam iis qui a sinistris, Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus; et abibunt hi in poenam aeternam, est quia se averterunt a bono et vero, et converterunt ad malum et falsum; ‘maledictio’ in sensu 1 Verbi interno' significat aversionem, n. 245, 379, 1423, 3530, 3584. ‘Ignis aeternus’ in quem discederent, non est ignis elementaris, nec est conscientiae cruciatus, sed est concupiscentia mali; concupiscentiae enim apud hominem sunt ignes spirituales qui illum in vita corporis consumunt, et in altera vita cruciant; ex illis ignibus infernales se mutuo diris modis torquent.
[2] Quod ignis aeternus non sit ignis elementaris, constare potest; quod non sit conscientiae cruciatus, est quia omnes qui in malo sunt, nullam conscientiam habent, et qui nullam in vita corporis habuerant, nec ullam habere possunt in altera vita; at quod concupiscentia sit, est quia omne igneum vitale est ab amoribus apud hominem, igneum caeleste ab amore boni et veri, et igneum infernale ab amore mali et falsi, seu quod idem, igneum caeleste est ab amore in Dominum et amore erga proximum, et igneum infernale ab amore sui et amore mundi; quod omnis ignis seu calor intus in homine sit inde, quisque scire potest si attendat 2 : inde quoque est quod amor dicatur calor spiritualis, et quod per ignem et calorem in Verbo non aliud significetur', n. 934 f, 1297, 1527, 1528, 1861, 2446, 4906 2 . Igneum vitale apud malos etiam tale est ut cum in concupiscentiarum vehementia sunt, etiam in quodam 3 igne sint, ex quo in ardore 4 et furore cruciandi alios; sed igneum vitale apud bonos tale est ut cum in affectionis gradu superiore sunt, etiam in quodam quasi igne sint, sed ex illo in amore et zelo benefaciendi aliis.
അടിക്കുറിപ്പുകൾ:
1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
2. In the Manuscript the at first ended and was ruled off here, and again after 4906.
3. The Manuscript inserts quasi.
4. The Manuscript inserts sunt.