스웨덴보그의 저서에서

 

De Coelo et de Inferno #73

해당 구절 연구하기

  
/ 603  
  

73. [X.] QUOD INDE UNUSQUISQUE ANGELUS SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA.

In binis praecedentibus articulis ostensum est, quod caelum in toto complexu referat unum hominem, et quod similiter unaquaevis societas in caelo: ex nexu causarum, quae ibi adductae sunt, sequitur quod unusquisque angelus pariter referat. Sicut caelum est homo in maxima forma, et societas caeli in minore, ita angelus est in minima; nam in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo totius est in parte, et partis in toto: causa quod ita sit, est, quia caelum est communio, communicat enim omnia sua cum unoquovis, et unusquisque recipit ex communione illa omnia sua; angelus est receptaculum, et inde caelum in minima forma, ut quoque in suo articulo supra ostensum est. Homo etiam, quantum recipit caelum, tantum quoque est receptaculum, est caelum, et est angelus (videatur supra, 57). Hoc describitur ita in Apocalypsi,

"Mensus est murum" sanctae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli," (21:17):

"Hierosolyma" ibi est ecclesia Domini, et in eminentiori sensu caelum; 1 "murus" est verum quod ab insultu falsorum et malorum tutatur; 2 "centum quadraginta quatuor" sunt omnia vera et bona in complexu 3 "mensura" est quale ejus 4 "homo" est in quo omnia illa in communi et in parte, ita in quo caelum et quia angelus etiam est homo ex illis, ideo dicitur, "mensura hominis quae est angeli." Hic sensus spiritualis est illorum verborum. Quis absque illo sensu intellecturus esset, quod murus sanctae Hierosolymae esset mensura hominis quae angeli? 5

각주:

1. [Swedenborg's footnote] "Hierosolyma" quod sit ecclesia (402, 3654, 9166).

2. [Swedenborg's footnote] "Murus" quod sit verum tutans ab insultu falsorum et malorum (6419).

3. [Swedenborg's footnote] Quod "duodecim" sint omnia vera et bona in complexu (577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).

Similiter "septuaginta duo," et "centum quadraginta quatuor," quoniam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis (7973). Quod omnes numeri in Verbo significent res (482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 5265). Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus, a quibus per multiplicationem exsurgunt (5291, 5335, 5708, 7973).

4. [Swedenborg's footnote] Quod "mensura" in Verbo significet quale rei quoad verum et bonum (3104, 9603).

5. [Swedenborg's footnote] De sensu spirituali seu interno Verbi, vide Explicationem de Equo Albo, in Apocalypsi, et Appendicem ad Doctrinam Caelestem.

  
/ 603  
  

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #487

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

487. Quod per ‘dies’ significentur tempora et status in genere in capite primo ostensum est, ubi ‘dies creationis’ nihil aliud significant communissimum est in Verbo omne tempus appellare ‘dies’, sicut hic manifeste, inque vers. seq. 5, 8, 11, 14, 17, 20, 23, 27, 31; quare etiam status temporum in genere quoque per ‘dies’ significantur; cumque adjiciuntur anni, tunc per annorum tempora significantur quales status, ita status in specie.

[2] Antiquissimi habebant suos numeros per quos significabant varia Ecclesiae, sicut numeros tres, septem, decem duodecim, et plures quos ex illis et aliis componebant, et sic comprehendebant status Ecclesiae; quare numeri hi arcana continent, quae explicare multis opus; erat computus statuum Ecclesiae; etiam passim simile in Verbo, cumprimis prophetico, occurrit; etiam in ritibus Ecclesiae Judaicae sunt numeri tam temporum quam mensurarum ut circa sacrificia, minhas, oblationes et alia, qui ubivis significant sancta applicate; quare quae hic ‘octingenti’, et in sequente versi ‘nongenti et triginta’, et porro numeri annorum in sequentibus, in specie involvunt, sunt plura quam usquam tradi possunt; nempe mutationes status Ecclesiae illorum applicate ad statum eorum communem. In sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum quid simplices numeri usque ad duodecim significant, qui nisi prius sciantur, non capi potest quid significant numeri compositi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #4264

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

4264. ‘Camelas lactantes et filios illarum triginta, juvencas quadraginta et juvencos decem, asinas viginti et pullos decem’:

quod significet servitia communia et specialia, constat ex significatione ‘camelarum et filiorum 1 illarum’, tum ‘juvencarum et juvencorum’, ut et ‘asinarum et pullorum illarum’, quod sint illa quae sunt naturalis hominis, de quibus aliquoties prius, de camelis n. 3048, 3071, 3143, 3145; de juvencis n. 1824, 1825, 2180, 2780, 2830; de asinabus, n. 2781; quod illa quae sunt naturalis hominis sint respective servitia, videatur n. 1486, 3019, 3020, 3167; inde est quod per illa 2 significentur servitia communia et specialia. Quod attinet numerum caprarum quod ducentae 3 ,

caprorum quod viginti, ovium quod ducentae, arietum quod viginti, camelarum et filiorum earum quod triginta, juvencarum quod quadraginta, juvencorum quod decem, asinarum quod viginti, et pullorum illarum quod decem, sunt arcana quae absque multa explicatione et ampla deductione, aperiri nequeunt; omnes enim numeri in Verbo significant res, n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1988, 2075, 2252, 3252, et quid significant, ostensum est ubi in praecedentibus occurrerunt:

[2] et quoque miratus sum quandoque quod loquela angelorum cum in mundum spirituum delapsa, etiam in varios numeros ceciderit; tum quod ubi numeri in Verbo lecti sunt, ab angelis intellectae sint res; numerus enim nusquam penetrat in caelum, nam numeri sunt mensurae et spatii, tum temporis, et haec sunt mundi et naturae, quibus in caelis correspondent status et statuum mutationes: antiquissimi qui caelestes homines fuerunt et communicationem cum angelis habuerunt, noverunt quid per singulos numeros, etiam per compositos significaretur, inde significatio illorum derivata est ad posteros, et ad filios Antiquae Ecclesiae: haec sunt quibus homo Ecclesiae hodie, qui nihil sanctius in Verbo credit reconditum esse quam quod in littera apparet, fidem vix adhibeat.

각주:

1. The manuscript has earum.

2. The Manuscript inserts omnia.

3. The Manuscript and the First Latin Edition have this and following numbers of this [ ] in Arabic notation.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.