스웨덴보그의 저서에서

 

De Coelo et de Inferno #73

해당 구절 연구하기

  
/ 603  
  

73. [X.] QUOD INDE UNUSQUISQUE ANGELUS SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA.

In binis praecedentibus articulis ostensum est, quod caelum in toto complexu referat unum hominem, et quod similiter unaquaevis societas in caelo: ex nexu causarum, quae ibi adductae sunt, sequitur quod unusquisque angelus pariter referat. Sicut caelum est homo in maxima forma, et societas caeli in minore, ita angelus est in minima; nam in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo totius est in parte, et partis in toto: causa quod ita sit, est, quia caelum est communio, communicat enim omnia sua cum unoquovis, et unusquisque recipit ex communione illa omnia sua; angelus est receptaculum, et inde caelum in minima forma, ut quoque in suo articulo supra ostensum est. Homo etiam, quantum recipit caelum, tantum quoque est receptaculum, est caelum, et est angelus (videatur supra, 57). Hoc describitur ita in Apocalypsi,

"Mensus est murum" sanctae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli," (21:17):

"Hierosolyma" ibi est ecclesia Domini, et in eminentiori sensu caelum; 1 "murus" est verum quod ab insultu falsorum et malorum tutatur; 2 "centum quadraginta quatuor" sunt omnia vera et bona in complexu 3 "mensura" est quale ejus 4 "homo" est in quo omnia illa in communi et in parte, ita in quo caelum et quia angelus etiam est homo ex illis, ideo dicitur, "mensura hominis quae est angeli." Hic sensus spiritualis est illorum verborum. Quis absque illo sensu intellecturus esset, quod murus sanctae Hierosolymae esset mensura hominis quae angeli? 5

각주:

1. [Swedenborg's footnote] "Hierosolyma" quod sit ecclesia (402, 3654, 9166).

2. [Swedenborg's footnote] "Murus" quod sit verum tutans ab insultu falsorum et malorum (6419).

3. [Swedenborg's footnote] Quod "duodecim" sint omnia vera et bona in complexu (577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).

Similiter "septuaginta duo," et "centum quadraginta quatuor," quoniam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis (7973). Quod omnes numeri in Verbo significent res (482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 5265). Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus, a quibus per multiplicationem exsurgunt (5291, 5335, 5708, 7973).

4. [Swedenborg's footnote] Quod "mensura" in Verbo significet quale rei quoad verum et bonum (3104, 9603).

5. [Swedenborg's footnote] De sensu spirituali seu interno Verbi, vide Explicationem de Equo Albo, in Apocalypsi, et Appendicem ad Doctrinam Caelestem.

  
/ 603  
  

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #487

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

487. Quod per ‘dies’ significentur tempora et status in genere in capite primo ostensum est, ubi ‘dies creationis’ nihil aliud significant communissimum est in Verbo omne tempus appellare ‘dies’, sicut hic manifeste, inque vers. seq. 5, 8, 11, 14, 17, 20, 23, 27, 31; quare etiam status temporum in genere quoque per ‘dies’ significantur; cumque adjiciuntur anni, tunc per annorum tempora significantur quales status, ita status in specie.

[2] Antiquissimi habebant suos numeros per quos significabant varia Ecclesiae, sicut numeros tres, septem, decem duodecim, et plures quos ex illis et aliis componebant, et sic comprehendebant status Ecclesiae; quare numeri hi arcana continent, quae explicare multis opus; erat computus statuum Ecclesiae; etiam passim simile in Verbo, cumprimis prophetico, occurrit; etiam in ritibus Ecclesiae Judaicae sunt numeri tam temporum quam mensurarum ut circa sacrificia, minhas, oblationes et alia, qui ubivis significant sancta applicate; quare quae hic ‘octingenti’, et in sequente versi ‘nongenti et triginta’, et porro numeri annorum in sequentibus, in specie involvunt, sunt plura quam usquam tradi possunt; nempe mutationes status Ecclesiae illorum applicate ad statum eorum communem. In sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum quid simplices numeri usque ad duodecim significant, qui nisi prius sciantur, non capi potest quid significant numeri compositi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #4265

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

4265. Vers. 16-23. Et dedit in manum servorum suorum catervam catervam seorsim; et dixit ad servos suos, Transite ante me et spatium ponatis inter catervam et inter catervam. Et praecepit primo dicendo, Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et interrogaverit dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te?

Et dices, Servo te Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo; et ecce etiam is post nos. Et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad Esavum, inveniendo vos eum. Et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos; quia dixit, Expiabo facies ejus in munere eunte ante me, et postea vide facies ejus, forte suscipiet facies meas. Et transivit munus ante eum, et is pernoctavit in nocte illa in castris. Et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim natos suos, transivit transitum Jabbok. Et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et transire fecit quae sibi 1 . ‘Dedit in manum servorum suorum catervam catervam seorsim, et dixit ad servos suos, Transite ante me, et spatium ponatis inter catervam’ significat ordinationem quomodo initiarentur: ‘et praecepit primo, dicendo, Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et interrogaverit te, dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te? et dices, Servo tuo Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo, et ecce etiam is post nos’ significat submissionem: et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad Esavum in inveniendo vos eum' significat continuum: ‘et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos; quia dixit, Expiabo facies ejus, [in munere eunte ante me, et postea videbo facies ejus, ] forte suscipiet facies meas’ significat praeparationem ad sequentia: ‘et transivit munus ante eum’ significat effectum: ‘et is pernoctavit in nocte illa in castris’ significat quae sequuntur: ‘et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim natos suos, et transivit transitum Jabbok’ significat insinuationem primam affectionum veri cum veris acquisitis; ‘transitus Jabbok’ est insinuatio prima: ‘et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et transire fecit quae sibi’ significat ulteriorem insinuationem.

각주:

1. The Manuscript has in margin (Specialia non explicari possunt quare summaria). See also end of Arcana Coelestia 4266

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.