성경

 

Jeremias 48:9

공부

       

9 Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.

스웨덴보그의 저서에서

 

Apocalypsis Explicata #235

해당 구절 연구하기

  
/ 1232  
  

235. "Futurum te evomam ex ore meo." Quod significet separationem a cognitionibus ex Verbo, constat ex significatione "evomere", cum a Domino, quod sit separatio; non quod Dominus illos separet a Se, sed quod illi se separent a Domino. "Evomere" dicitur, quia agitur de "tepido", et tepidum in mundo causatur evomitionem; est etiam ex correspondentia, nam cibus quem sumit homo correspondet cognitionibus, ac inde in Verbo significat illas; quare separatio ab illis significat non admissionem; verum quia aliquid e Verbo admittunt, significat ejectionem seu evomitionem; (quod "cibus" ex correspondentia significet cognitiones et inde intelligentiam, videatur n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 1 5655, 8562; ex causa qua cognitiones nutriunt internum hominem seu spiritum, sicut cibi nutriunt externum hominem seu corpus, n. 4459, 5293, 5576, 6277, 8418); et ex significatione "ex ore", cum de Domino, quod sit ex Verbo.

[2] Quod "ex ore", cum de Domino, significet Verbum, est quia Verbum est Divinum Verum, et hoc procedit a Domino; ac quod procedit ac influit apud hominem, dicitur "ex ore", tametsi non ex ore, sed sicut lux ex Sole; nam Dominus supra caelos ubi angeli apparet ut Sol, ac inde "lux" est Divinum Verum, a quo omnis intelligentia et sapientia est angelis et hominibus (videatur in opere De Caelo et Inferno 116-125, et 126-140). Inde constare potest quod "evomere ex ore meo", significet separare a Divino Vero, seu quod idem, a cognitionibus e Verbo. Quod illi qui "tepidi" sunt, hoc est, "non frigidi nec calidi", qui sunt qui vivunt ex doctrina de sola fide et de justificatione per illam (de qua re mox supra), separati sint a cognitionibus e Verbo, ipsi non sciunt; credunt enim quod in cognitionibus sint prae aliis, sed usque non sunt, immo vix in aliqua; quod non sint, est causa quia principia doctrinae et religionis eorum sunt falsa, et ex falsis principiis non sequuntur nisi quam falsa: quapropter cum legunt Verbum, detinent mentem in suis falsis; unde vel non vident vera, et si vident vel illa praetereunt vel falsificant: principia falsa sunt, quod salvatio sit per solam fidem, et quod per illam justificetur homo. Quod separati sint (a) cognitionibus e Verbo, et quod non videant ibi vera, ipsi scire possunt si volunt; quid enim frequentius a Domino dicitur, quam quod debeant facere verba Ipsius, mandata Ipsius, voluntatem Ipsius, et quod cuilibet retribuetur secundum facta? tum quod totum Verbum fundetur super binis mandatis, quae sunt amare Deum et amare proximum, et quod amare Deum sit facere praecepta Ipsius? ( 2 Joh. 14:21, 23, 24.) Quod facere debeant, ut salventur, hoc in utroque Testamento millies dictum est; tum quod audire et scire nihil sint nisi faciant: sed illi qui apud se confirmaverunt solam fidem et justificationem per illam, an videant illa? et si vident annon falsificent illa? Inde est quod illis nulla doctrina vitae sit, sed doctrina solius fidei; cum tamen vita facit hominem ecclesiae, ac illa fiunt fidei ejus quae sunt vitae ejus.

[3] Quod separati sint a cognitionibus e Verbo, etiam constare potest ex eo, quod non sciant quod vivant post mortem corporis sicut homines; quod illis spiritus sit qui vivit; quod Caelum sit ex Humano Genere et quoque Infernum; quod prorsus nihil sciant de Caelo, et de Gaudio caelesti; nihil de Inferno et de igne infernali; ita nihil de Mundo Spirituali; nihil de sensu Verbi interno seu spirituali; nihil de Glorificatione Humani Domini; nihil de Regeneratione; de Tentatione; de Baptismo, quid involvit; de Sancta Cena, quid ibi significat Caro et Sanguis, seu Panis et Vinum; nihil de Libero Arbitrio; nihil de Interno Homine; nihil de Charitate, de Proximo, de Bono, de Amore; nec sciunt quid Remissio Peccatorum; praeter plura alia. Audivi etiam angelos dicentes quod quando datur illis spectare in ecclesiam, et videre illos qui credunt se ex doctrina intelligentes esse, 3 videant meram caliginem, et illos quasi alte sub undis.

[4] Separantur a cognitionibus e Verbo ex binis causis: prima est, quod non illustrari possint a Domino, influit enim Dominus in bonum hominis, et ex illo illustrat illum in veris, hoc est, influit in amorem hominis et inde in fidem; altera causa est, quia profanant vera per falsificationes, et qui ita faciunt illi separantur ab ipsis veris, dum in mundo vivunt, ut non sciant illa, in altera autem vita rejiciunt a se omnia quae in mundo sciverunt ex Verbo: haec et illa separatio intelligitur per "evomi ex ore." Similia intelliguntur per "evomere" et per "vomitum" alibi in Verbo; ut in sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Jehovah commiscuit in medio Aegypti spiritum perversitatum; unde seduxerunt Aegyptum in Omni opere ejus, quemadmodum seducitur ebrius in vomitu suo" (19:14);

per "Aegyptum" significatur scientia rerum tam spiritualium quam naturalium; per "commiscere in medio ejus spiritum perversitatum", significatur pervertere et falsificare illa; per "ebrium" significantur illi qui insaniunt in spiritualibus; et quia vera commixta falsis ejiciuntur, ideo dicitur, "quemadmodum ebrius seducitur in vomitu suo."

(Quod "Aegyptus" significet scientiam, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5700, 5702, 6015, 6651, 6679, 6683, 6692, 7296; et quoque scientifica ecclesiae, n. 7296, 9340, 9391; quod "ebrii" significent illos qui in spiritualibus insaniunt, n. 1072.)

[5] Apud Jeremiam,

"Bibite et inebriamini, et evomite et cadite, nec resurgite propter gladium" (25:27);

"bibere et inebriari" est haurire falsa et commiscere illa veris, et inde insanire; "evomere et cadere" est prorsus ejicere falsificata; "gladius" propter quem non resurgent, significat falsum destruens et vastans verum (videatur n. 2799, 4499, 7102); inde patet quid sit "evomere et cadere." Apud eundem,

"Inebriate Moabum, quia contra Jehovam se extulit, ut complodat in vomitu suo" (48:26);

"Moabus" significat illos qui adulterant bona ecclesiae, quare praedicatur de illis "vomitus."

[6] Apud Habakuk,

"Vae facienti socium bibere.... etiam inebriando, ut introspicias nuditates eorum; satiaberis ignominia prae gloria; bibe etiam tu ut praeputium tuum reveletur: circumibit ad te calix... Jehovae, ut vomitus ignominiosus super gloria" (2:15, 16);

"bibere inebriando" etiam significat haurire vera et commiscere illa falsis; "nuditates" quas introspiciunt, significant deprivationem veri et inde intelligentiae (n. 1073, 5433, 9960); "praeputium quod revelabitur", significat conspurcationem boni (n. 2056, 3412, 3413, 4462, 7225, 7245); "gloria" significat Divinum Verum, ita Verbum (n. 4809, 4 5922, 8267, 8427, 9429); inde patet quid "vomitus ignominiosus super gloria."

[7] Apud Esaiam,

"Hi per vinum errant, per siceram aberrant, sacerdos et propheta errant per siceram, absorbentur a vino;... errant inter videntes, titubant judicio; quin immo omnes mensae plenae sunt vomitu egestionis, non locus: quemnam docebit scientiam?" (28:7, 8 [, 9] ;)

"vinum et sicera" per quae errant, significant vera mixta falsis; "sacerdos et propheta", significant illos qui docent bona et vera, et in sensu abstracto bona et vera ecclesiae; "Videntes" inter quos errant, significant illos qui visuri essent vera; "titubare judicio", significat insanitionem; "mensae" significant omnia quae nutrirent spiritualem vitam, per "mensas" enim intelliguntur cibi qui super iis, et "cibi" significant omnia vera et bona, quia illa sunt quae nutriunt vitam spiritualem; hic itaque per "mensas plenas vomitu egestionis", significantur eadem falsificata et adulterata.

[8] Apud Mosen,

"Ne polluite vos omnibus his, quia omnibus his pollutae sunt gentes quas Ego ejicio coram vobis; unde polluta est terra, ... et evomuit terra habitatores suos; ita non evomet terra vos, ... quemadmodum evomuit gentes quae ante vos" (Leviticus 18:24, 25, 28);

agitur ibi de omnis generis adulteriis, per quae in sensu spirituali intelliguntur omnia genera adulterationum boni et falsificationum veri, seu profanationes; et quia mala et bona, tum falsa mali et vera boni, non possunt simul esse, quin ejiciantur, ideo dicitur quod "terra", hoc est, ecclesia, "evomuerit" eos. Ex his nunc constare potest quid significat "evomere."

각주:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #1072

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

1072. Quod ‘inebriatus est’ significet quod inde in errores lapsus, constat a significatione ‘ebrii’ in Verbo; ebrii vocantur qua nihil credant nisi quod capiant, et ideo inquirant in mysteria fidei, quod quia fit per sensualia aut scientifica aut philosophica, qualis homo est, non potest aliter quam ut inde in errores labatur; cogitatio hominis non est nisi terrestris, corporea et materialis, quia est ex terrestribus, corporeis et materialibus, quae jugiter adhaerent et in quibus ideae cogitationis ejus fundantur et terminantur; quare ex illis de Divinis cogitare et ratiocinari, est se in errores et perversa ferre, et tam impossibile est inde fidem sibi comparare, sicut est ‘camelo transire per foramen acus’: error et insania quae inde, in Verbo appellatur ‘ebrietas’: immo etiam animae seu spiritus in altera vita qui ratiocinantur de veris fidei et contra illa, fiunt sicut ebrii, seque similiter gerunt, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

[2] Dignoscuntur manifeste spiritus, num in fide charitatis sunt vel non; qui in fide charitatis sunt, illi de veris fidei non ratiocinantur, sed dicunt ita esse, et quoque confirmant per sensualia, scientifica; et analytica rationis quantum possunt; sed ut primum obscurum quid intervenit quod non percipiunt, hoc rejiciunt, nec usquam admittunt ut tale eos in dubitationem ferat, dicentes paucissima esse quae capere possint, et ideo cogitare non verum esse quia non capiunt, vesanum esse; hi sunt qui in charitate sunt: contra autem illi qui non in fide charitatis sunt, ii non nisi quam ratiocinari volunt num ita sit, et scire quomodo se habet, dicentes, nisi scire possint quomodo se habet, quod non credere possint quod ita sit; ilico ex hoc solum noscuntur, quod in nulla fide sint, et indicium est quod non solum dubitent de omnibus, sed etiam quod corde suo negent; dumque instruuntur quomodo se habet, usque inhaerent, et movent contra illa omnes scrupulos, et nusquam quiescunt, si vel foret in aeternum; et qui ita inhaerent, cumulant errores super errores; hi sunt, seu tales, qui vocantur ‘ebrii a vino aut sicera’ in Verbo;

[3] ut apud Esaiam,

Hi per vinum errant, et per siceram aberrant; sacerdos et propheta errant per siceram; absorpti sunt a vino, errant a sicera, errant in visione, ... omnes mensae sunt plenae vomitu egestionis.... Quemnam docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditionem? ablactatos a lacte, evulsos ab uberibus, 28:7-9;

hic quod tales intelligantur, constat:

apud eundem,

Quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis? ubi nunc sapientes tui? et indicent quaeso. Jehovah miscuit in medio ejus spiritum perversitatum, et errare fecerunt Aegyptum in omni opera ejus, quemadmodum errat ebrius in vomitu suo, 19:11, 12, 14;

‘ebrius’ pro illis qui ex scientificis volunt investigare spiritualia et caelestia; ‘Aegyptus’ significat scientifica, quare etiam se vocat ‘filium sapientum’:

apud Jeremiam,

Bibite et inebriamini, et vomite, et cadite, et non resurgatis 25:27;

[4] pro falsis:

apud Davidem,

Circumaguntur et motitantur sicut ebrius, et omnis sapientia eorum absorbetur, Ps. 107:27;

apud Esaiam,

Venite, sumam vinum, et inebriabimur sicera, et erit sicut hoc die cras, magna abundantia, 56:12;

praedicatur de iis quae sunt contra vera fidei:

apud Jeremiam,

Omnis uter implebitur vino; ... omnes habitatores Hierosolymae ebrietate, 13:12, 13;

‘vinum’ pro fide, ‘ebrietas’ pro erroribus:

apud Joelem,

Expergiscimini ebrii et flete, et ejulate omnes bibentes vinum, super mustum, quia excisum est ex ore vestro; quia gens ascendit super terram Meam, ... ponit vitem Meam in desolationem, 1:5-7;

de vastata Ecclesia quoad vera fidei:

apud Johannem,

Babylon 1 ... ex vino irae scortationis potavit omnes gentes: inebriati sunt vino scortationis inhabitantes terram, Apoc. 14:8, 10; 16:19; 17:2; 18:3; 19:15;

‘vinum scortationis’ pro adulteratis veris fidei, de quibus ‘ebrietas’ praedicatur: similiter apud Jeremiam,

Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians omnem terram, de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt gentes, 51:7.

[5] Quia ‘ebrietas’ significabat insanias circa vera fidei, etiam repraesentativa facta, et prohibitum Aharoni ita, Aharoni et filii ejus non vinum et potum inebriantem bibent, cum intrarent tentorium, ne morerentur, ad discernendum inter sanctum et profanum, immundum et mundum, Lev. 10:8, 9,

[10].

Qui nihil credunt, nisi quae capiunt per sensualia et scientifica, vocati quoque sunt ‘heroes ad bibendum’, apud Esaiam,

Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus; vae heroibus ad bibendum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram, 5:21, 22;

vocantur ‘sapientes in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentes’, quia qui contra vera fidei ratiocinantur, ii plus aliis sapere se putant.

[6] Qui autem nihil curant Verbum et vera fidei, et sic nihil scire volunt de fide, negantes sic principia, vocantur ‘ebrii sine vino’, apud Esaiam,

Inebriati sunt et non vino, titubant et non sicera; nam effudit super vos Jehovah spiritum soporis, et obstruxit oculos vestros, 29:9, 10;

quod tales sint, constat a praecedentibus et sequentibus apud Prophetam; tales ‘ebrii’ putant se plus vigiles esse aliis, sed sunt in alto sopore. Quod Ecclesia Antiqua in principio fuerit qualis describitur in hoc versu, imprimis ii qui ab Antiquissimae Ecclesiae prosapia fuerunt, constare potest ab illis quae prius n. 788 dicta sunt.

각주:

1. This quotation is compounded from several of the references given.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.