성경

 

Exodus 13:18

공부

       

18 Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #8085

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

8085. ‘Et erat quod induraverit Pharao ad dimittendum nos’: quod significet cum obstinarent se qui per falsa infestabant, ne liberarentur, constat ex significatione ‘indurare se’ quod sit se obstinare, de qua n. 7272, 7300, 7305; ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui infestarunt per falsa, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317; et ex significatione ‘dimittere’ quod sit liberare.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #7272

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

7272. ‘Et Ego obdurabo cor Pharaonis’: quod significet obstinationem a malo falsi, constat a significatione ‘obdurare’ quod sit obstinatio; quod sit a malo falsi, significatur per cor Pharaonis, ' per ‘cor’ enim in genuino sensu significatur bonum quod est amoris caelestis, n. 3313, 3887, 3889, inde in opposito sensu est malum infernale; quod sit malum falsi, est quia per ‘Pharaonem’ repraesentantur illi qui in falso. Malum falsi est quod originem ex principiis falsi ducit; sicut pro exemplo quod 1 sanctificarentur per externa, sicut apud Israelitas et Judaeos 2 per sacrificia, per lavationes, per aspersionem sanguinis, 3 et quod non sanctificarentur per charitatem et fidem, et sic quod 4 sancti essent, tametsi viverent in odiis, in vindictis, in rapinis, in saevitiis, et similibus; haec mala sunt quae vocantur mala falsi quia originem ex principiis falsi ducunt.

[2] Sit quoque pro exemplo qui credit quod sola fides salvet, et quod ad salutem opera charitatis nihil faciant; tum quoque qui credit quod salvetur 5 etiam in ultima mortis hora, 6 qualitercumque per integrum vitae suae curriculum 7 vixerat; et ex principiis illis vivit absque ulla charitate, in contemptu aliorum, in inimicitia et odio contra quemcumque qui non illum colit, in cupiditate vindictae, 8 in concupiscentia deprivandi alios suis bonis, in immisericordia, in astu, in dolo; haec mala sunt quoque mala falsi, quia ex falso sibi persuasit 9 sive quod mala non sint, sive si vel forent mala, quod usque 10 abstergerentur, modo ante exspirationem ex apparente confidentia 11 confiteretur mediationem Domini, et abstersionem peccatorum per passionem crucis Ipsius.

[3] Sit quoque 12 pro exemplo qui homines mortuos ut sanctos supplicatione adeunt, et sic illos adorant, etiam imagines illorum, malum illius cultus est malum falsi. Qui malum falsi agunt, omnes credunt falsum esse verum, et consequenter malum 13 vel non esse malum, vel non esse damnabile. Similiter qui credunt peccata condonari posse ab hominibus; tum qui credunt se introduci posse in caelum, in quibuscumque peccatis 14 fuerint, hoc est, in qualicumque fetore et putore spirituali. Verbo, mala falsi sunt totidem quot falsa fidei et cultus; haec mala condemnant, sed non in tantum in quantum mala ex origine mali; mala ex origine mali sunt quae ex 15 cupiditate exsurgente ex amore sui et mundi.

각주:

1. cultus divinus consistat in externis ritibus

2. The Manuscript inserts quod sanctificarentur.

3. The Manuscript inserts et per venerationem sanctam pro arca, pro templo, pro Urim et Thumim, proque vestibus sanctitatis Summi Sacerdotis, et pluribus aliis, .

4. illis licita essent odia, et vindictae, tum quoque rapinae et saevitiae, et plura

5. The Manuscript inserts homo.

6. utcunque

7. vixerit

8. inque

9. quod vel malum non sit, aut si foret malum

10. abstergatur

11. confiteatur

12. exemplum

13. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

14. fuerit

15. The Manuscript inserts unaquavis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.