სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 3897

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

სქოლიოები:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9063

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

სქოლიოები:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 4588

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

4588. ‘Et dixit illi obstetrix, Ne timeas’: quod significet perceptionem e naturali, constat ex significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; et a significatione ‘obstetricis’ quod sit naturale; quod obstetrix hic sit naturale, est quia cum tentationes interiores subeuntur, hoc est, cum interior homo tentationes subit, tunc naturale est instar obstetricis, nam nisi naturale adjuvet, nusquam aliquis partus interioris 1 veri existit, naturale enim est quod vera interiora cum nata, in sinum recipit, dat enim copiam ut eniti possint; se habet ita cum illis quae sunt partus spiritualis, quod receptio omnino erit in naturali; quae causa est quod cum regeneratur homo, primum praeparetur naturale ad recipiendum, et quantum hoc receptibile factum est, tantum interiora vera et bona excludi et multiplicari possunt; haec etiam causa est quod si non naturalis homo praeparatus sit ad recipienda vera et bona fidei in vita corporis, non possit in altera vita illa recipere, ita non salvari; hoc est quod intelligitur per commune hoc apud vulgus, quod ‘sicut arbor cadit, ita maneat’, vel sicut homo moritur, ita fiat; homo enim naturalem seu externi hominis memoriam secum omnem altera vita habet, sed ibi illa uti non licet, n. 2469-2494, quapropter illa ibi est sicut planum fundamentale, in quod interiora vera et bona cadunt 2 ; id planum si non receptibile est bonorum et verorum quae ab interiore influunt, ‘interiora’ bona et vera vel exstinguuntur, vel pervertuntur, vel rejiciuntur: ex his constare potest quod naturale sit obstetricis instar.

[2] Quod naturale quatenus recipiens cum parit interior homo, instar obstetricis sit, constare quoque potest a sensu interno rerum quae memorantur de obstetricibus quae vivificarunt filios mulierum Hebraearum contra mandatum Pharaonis 3 , de quibus ita apud Mosen,

Dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum, ... et dixit, In obstetricando Hebraeis, et videtis super sellis, si filius ille, occidetis illum, et si filia illa, vivificetur: et timuerunt obstetrices Deum, et non fecerunt quemadmodum locutus ad

4 illas rex Aegypti, vivificarunt natos: et vocavit rex Aegypti obstetrices, et dixit illis Quamobrem fecistis verbum hoc, et vivificastis natos? Et dixerunt obstetrices ad Pharaonem, Quia non sicut mulieres Aegyptiae Hebraeae, nam vivaces hae 5 , antequam venit ad illas obstetrix et pepererunt; et benefecit Deus obstetricibus, et multiplicatus populus, et numerosus factus valde: et factum, quia timuerunt obstetrices Deum, et fecit illis domos, Exod. 1:15-21;

per ‘filias et filios quos pepererunt mulieres Hebraeae’ repraesentantur bona et vera novae Ecclesiae, per ‘obstetrices’ naturale quatenus recipiens bona et vera, per ‘regem Aegypti’ scientificum in communi, n. 1164, 1165, 1186, quod exstinguit vera, quod fit cum scientificum intrat in illa quae fidei sunt, via praepostera, nihil credendo nisi quod sensuale et scientificum dictat; quod ‘obstetrices’ ibi sint receptiones veri in naturali, ex Divina Domini Misericordia, confirmabitur cum illa quae illius capitis sunt, explicanda veniunt.

სქოლიოები:

1. The Manuscript inserts spiritualis.

2. cadant

3. The Manuscript places this before vivificarunt.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. illae

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.