სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 3897

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

სქოლიოები:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9063

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

სქოლიოები:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 3321

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

3321. ‘Quia lassus ego’: quod significet statum pugnae, constat ex significatione ‘lassi seu lassitudinis’ quod sit status pugnae, de qua supra n. 1 3318; quod hic iterum dicatur lassus, est confirmationis causa quod conjunctio boni cum vero in naturali fiat per pugnas spirituales, hoc est, per tentationes: cum conjunctione boni cum vero in naturali ita in genere se habet, quod rationale hominis prius recipiat vera quam naturale ejus, et hoc ob causam ut vita Domini, quae, ut dictum, est amoris, influere possit per rationale in naturale, et hoc disponere, et redigere ad oboedientiam, 2 rationale enim est purius, et naturale crassius, seu quod idem, illud est interius, hoc exterius; secundum ordinem est, qui notus 3 esse potest, quod illud influere possit in hoc, non autem vicissim;

[2] inde est quod rationale hominis prius 4 possit accommodari veris, et illa recipere, quam naturale; hoc manifeste constare potest ex eo quod rationalis homo, apud regenerandum, multum pugnet cum naturali, seu quod idem, internus cum externo; internus enim homo, ut quoque notum est, videre potest vera et quoque velle illa, sed externus renuit et resistit; sunt enim in naturali homine scientifica, quae 5 multam sui partem trahunt ex fallaciis sensuum, quae tametsi falsa sunt, usque credit esse vera; sunt quoque innumerabilia quae naturalis homo non capit, est enim in umbra et caligine respective, et quae non capit, credit vel non existere vel non ita esse: sunt cupiditates quae sunt amoris sui et mundi, et illa quae iis favent, vocat vera; et cum homo iis dominium cedit, sunt omnia quae inde, contraria veris spiritualibus: sunt quoque ratiocinia ex falsis ab infantia impressis: et praeterea homo illa quae in naturali suo homine 6 sunt, sensu manifesto capit, non autem ita illa quae in ejus rationali, priusquam exutus est corpore; hoc quoque facit quod credat id esse omne, et quod 7 non in sensum naturalem cadit, vix credat esse aliquid:

[3] talia et plura faciunt quod naturalis homo multo serius et difficilius recipiat vera quam rationalis ejus; inde pugna, quae satis diu perstat, nec cessat priusquam vasa recipientia boni in naturali homine per tentationes emollita sint, ut supra n. 8 3318 ostensum; nam vera non sunt nisi quam vasa recipientia boni, n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269; quae vasa eo duriora sunt, quo homo obfirmatior 9 est in illis, de quibus dictum; et quo obfirmatior, eo gravior pugna, si regenerandus. 10 Ideo quia ita se habet cum naturali homine, ut in illo vera conjungantur bono, et hoc 11 fiat per pugnas tentationum, hic iterum dicitur quod ‘lassus ego’.

სქოლიოები:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has est rationale

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript has accommodare se possit

5. The Manuscript has orta sunt

6. The Manuscript places this before in.

7. The Manuscript has intra sensum est, probably a slip for extra

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript has Inde

11. The Manuscript has fit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.