სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 3751

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

3751. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM NONUM

Ante caput praecedens 28, explicata sunt quae Dominus de ultimo tempore Ecclesiae apud Matthaeum 24:15-18, praedixit; nunc secundum institutum ante hoc caput explicanda sunt quae ibi sequuntur versibus 19-22, nempe haec verba, Vae autem in utero gerentibus aut lactantibus in diebus illis; orate vero ne fiat fuga vestra hieme, neque in sabbato. Erit enim tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet. Et nisi contraherentur dies isti, non conservaretur ulla caro; sed propter electos contrahentur dies illi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 8267

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

8267. ‘Et canticum Jah’: quod significet quod omne fidei et inde gloriae sit ex Divino Vero quod ab Ipso, constat ex significatione ‘cantici’, cum de Jehovah, quod sit glorificatio Domini, de qua supra n. 8261; at cum de homine, ut hic, quod sit gloria quae ex fide, ita fides ex qua gloria, nam omne gloriae quae homini, est ex fide in Dominum, 1 quia fides quae fides est a Domino, et sic Dominus in fide, proinde ipsa gloria; causa quod gloria hominis sit ex fide, etiam est quia Divinum Verum, 2 ex quo et per quod fides, apparet coram oculis angelorum ut lux, tum sicut splendor et jubar lucis; hoc jubar lucis, una cum magnificis caeli quae ex luce, appellatur gloria, quae sic non aliud est quam Divinum Verum, 3 ita fides, inde nunc est quod ‘canticum’, cum de homine, sit gloria ex fide.

[2] Quod ‘Jah’ sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, est quia Jah est ex Jehovah, et vocatur Jah quia non est Esse sed 4 Existere ex Esse; Divinum enim Verum est Existere, Divinum autem Bonum est Esse, videatur n. 6880; inde etiam dicitur ‘canticum Jah’, quia per ‘canticum’ significatur 5 fides quae est Divini Veri 6 ; per ‘Jah’ quoque significatur Divinum Verum apud Davidem,

Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus, per Jah nomen Ipsius, et exultate coram Ipso, Ps. 68:5 [KJV Ps. 68:4];

‘laudare et extollere Deum per Jah nomen Ipsius’ est per Divinum Verum: etiam apud eundem,

In angustia invocavi Jah, respondit mihi in latitudine Jah; Jehovah auxiliatus est mihi, robur meum et canticum Jah: non moriar sed vivam, et annuntiabo opera Jah; 7 intrabo per portas justitiae et confitebor Jah, Ps. cxviii [5, 13, 14, 17, 19];

ibi ‘Jah’ est Dominus quoad Divinum Verum: similiter Jah in Hallelu-Jah, Ps. 105:45 8 , 106:1, 48, 111:1, 112:1, 113:1, 9, 115:17, 18, 116:19.

სქოლიოები:

1. nam

2. quod fides procedens a Domino

3. proinde

4. The Manuscript inserts est.

5. gloria fidei

6. The Manuscript inserts, ut supra dictum.

7. The Manuscript inserts castigando castigavit me Jah, .

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

ბიბლია

 

Psalmi 68

Სწავლა

   

1 In finem, pro iis qui commutabuntur. David.

2 Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.

3 Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris ; et tempestas demersit me.

4 Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste ; quæ non rapui, tunc exsolvebam.

6 Deus, tu scis insipientiam meam ; et delicta mea a te non sunt abscondita.

7 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël.

8 Quoniam propter te sustinui opprobrium ; operuit confusio faciem meam.

9 Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.

10 Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.

11 Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.

12 Et posui vestimentum meum cilicium ; et factus sum illis in parabolam.

13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.

14 Ego vero orationem meam ad te, Domine : tempus beneplaciti, Deus, in multitudine misericordiæ tuæ ; exaudi me in veritate salutis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infigar ; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.

16 Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.

17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.

18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ; quoniam tribulor, velociter exaudi me.

19 Intende animæ meæ, et libera eam ; propter inimicos meos eripe me.

20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ;

21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam ; et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni.

22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.

24 Obscurentur oculi eorum, ne videant ; et dorsum eorum semper incurva.

25 Effunde super eos iram tuam ; et furor iræ tuæ comprehendat eos.

26 Fiat habitatio eorum deserta ; et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.

27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam.

29 Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.

30 Ego sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, suscepit me.

31 Laudabo nomen Dei cum cantico ; et magnificabo eum in laude ;

32 et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.

33 Videant pauperes, et lætentur ; quærite Deum, et vivet anima vestra,

34 quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.

35 Laudent illum cæli et terra ; mare, et omnia reptilia in eis.

36 Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam.

37 Et semen servorum ejus possidebit eam ; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.