ბიბლია

 

Hoschea 9

Სწავლა

   

1 Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi : quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis :

3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.

4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur : quia panis eorum animæ ipsorum : non intrabit in domum Domini.

5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ?

6 Ecce enim profecti sunt a vastitate : Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos : desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.

7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudine amentiæ.

8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus.

9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.

10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.

11 Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis !

13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

14 Da eis, Domine. Quid dabis eis ? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos : omnes principes eorum recedentes.

16 Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est : fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.

   

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 3605

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

3605. ‘Odit Esau Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius’: quod significet quod bonum naturale aversaretur conjunctionem veri inversam, constat ex significatione ‘odi’ quod in sensu interno hic sit aversari, de qua sequitur; ex repraesentatione ‘Esavi’ quod sit bonum naturale, et ‘Jacobi’ quod sit verum naturale, de quibus supra; et ex significatione ‘benedictionis’ quod sit conjunctio, de qua supra n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; hic quod sit conjunctio veri inversa quae per ‘Jacobum’ repraesentatur, constat ab illis quae supra n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603 dicta et ostensa sunt.

[2] Quod ‘odi’ in sensu interno sit aversari, est quia praedicatur de bono, quod repraesentatur per ‘Esavum’, et bonum ne quidem scit quid odium, nam est prorsus oppositum ejus; opposita nusquam in uno subjecto dari possunt; sed bonum, seu illi qui in bono sunt, loco odii speciem aversationis habent; inde est quod odium hic in sensu interno sit aversari; sensus enim internus est principaliter pro illis qui in caelo sunt, quare cum descendit ille inde et derivatur in sensum litteralem, tunc quando historica talia sunt, affectio aversationis cadit in expressionem odii, sed tamen ita ut illis qui in caelo, idea odii nulla insit; se habet hoc sicut illud quod in Parte Prima n. 1875 ab experientia relatum est de illis verbis in Oratione Domini ‘Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo’, quod rejiceretur tentatio et malum, eo usque dum pure angelicum, nempe bonum, absque idea tentationis et mali remaneret, et hoc cum adjuncta specie indignationis et aversationis, quod cogitandum de malo cum de Domino:

[3] similiter se habet cum de Jehovah seu Domino legitur in Verbo quod odio habeat, ut apud Zachariam,

Vir malum socii sui ne cogitate in corde vestro, nec juramentum mendacii amate, quia omnia illa odi, dictum Jehovae, 8:17:

apud Mosen,

Non eriges tibi statuam, quam odit Jehovah Deus tuus, Deut.

16:22:

apud Jeremiam,

Facta est mihi hereditas Mea sicut leo in silva, edidit contra Me vocem suam, ideo odi eam, 12:8:

apud Hoscheam,

In Gilgale odi eos, propter malitiam operum eorum expellam eos e domo Mea, non addam amare eos, 9:15;

ibi ‘odium’ quod praedicatur de Jehovah seu Domino, in sensu interno non est odium, sed est misericordia, nam Divinum est misericordia, sed cum haec apud hominem qui in malo est, influit, et is incurrit in poenam mali, tunc apparet sicut odium, et quia ita apparet, in sensu litterae etiam ita dicitur;

[4] hoc similiter se habet, sicut quod in Verbo praedicetur de Jehovah seu Domino, ira, excandescentia, furor, de quibus n. 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, 1 2335, 2395, 2447; populus Judaicus et Israeliticus prae aliis populis talis fuit quod ut primum 2 aliquod inimicum etiam apud socios animadverteret, crederet sibi fas esse crudeliter illos tractare, et non modo illos occidere, sed etiam feris et avibus exponere, et sic quia misericordia Domini influens in tale odium apud eos, non solum contra hostes sed etiam contra socios, ut dictum, 3 verteretur, ideo non aliter potuerunt credere quam quod Jehovah etiam odio haberet, irasceretur, excandesceret, fureret, 4 quapropter secundum apparentiam in Verbo ita locutum est; qualis enim homo est, talis apparet illi Dominus, n. 1838, 1861, 2706: sed quale odium sit apud illos qui in amore et charitate, hoc est, in bono sunt, constat a Domini verbis apud Matthaeum, Audistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; Ego vero dico vobis, amate inimicos vestros, benedicite maledicentibus vobis, benefacite odio vos habentibus, et orate pro laedentibus et persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri Qui in caelis, 5:43-45.

სქოლიოები:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has aliquid

3. The Manuscript places this after influens.

4. The Manuscript has ideo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 3336

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

3336. ‘Et contempsit Esau primogenituram’: quod significet quod bonum vitae nihili fecerit interea prioritatem, constat a significatione ‘contemnere’ quod sit nihili facere; a repraesentatione ‘Esavi’ quod sit bonum vitae, de qua n. 3300, 3322; et a significatione ‘primogeniturae’ quod sit prioritas, de qua n. 3325; quod sit interea seu quoad tempus, videatur n. 3324, 3325, 3330; inde patet quod per ‘contempsit Esau primogenituram’ significetur quod bonum vitae nihili fecerit prioritatem interea. Ut haec quae in hoc capite de Esavo et Jacobo dicta sunt, capiantur quid in sensu interno significant, removenda est prorsus cogitatio ab historicis, ita a personis Esavi et Jacobi, et loco 1 illorum substituenda illa quae repraesentant, nempe bonum naturalis et verum ejus, seu quod idem, homo spiritualis, qui per verum et bonum regeneratur; nomina enim in sensu interno Verbi nihil aliud significant quam res; cum bonum naturalis et verum ejus, loco Esavi et Jacobi, capiuntur, tunc patet quomodo se habet cum regeneratione hominis per verum et bonum, quod nempe principio verum apud illum prioritatem et quoque superioritatem habeat apparenter, tametsi bonum in se prius et superius est.

[2] Ut evidentius pateat quomodo cum prioritate et superioritate illa se habet, paucis adhuc dicendum: notum esse potest quod nihil usquam intrare possit in memoriam hominis et ibi remanere nisi sit affectio quaedam seu amor qui inducit; si nulla affectio, seu quod idem, si nullus amor, non foret aliqua apperceptio; affectio illa seu amor ille est cum quo res quae intrat, se copulat, et copulata remanet; ut constare potest ex eo quod quando similis affectio seu amor redit, res illa recurrat et sistatur praesens cum pluribus quae ex simili affectione seu amore prius intrarunt, et hoc in serie; inde cogitatio et ex cogitatione loquela hominis; similiter etiam cum res redit, si hoc fiat ex objectis sensuum, vel ex objectis cogitationis, vel ex loquela alius, etiam affectio cum qua res intraverat, reproducitur; hoc experientia docet, et quilibet in hoc confirmari potest, si reflectit:

[3] doctrinalia veri intrant quoque similiter in memoriam, et quae primis temporibus inferunt illa, sunt affectiones variorum amorum, ut supra n. 3330 dictum; affectio genuina quae est boni charitatis, non tunc appercipitur, sed usque adest, et quantum illa potest adesse, adjungitur doctrinalibus veri a Domino, et tantum quoque remanent adjuncta: cum itaque tempus venit ut regenerari possit homo, tunc Dominus inspirat affectionem bona, et per illam excitat res quae affectioni illi ab Ipso adjunctae sunt, quae res vocantur in Verbo reliquiae, et tunc per illam, nempe affectionem boni, removet affectiones aliorum amorum successive, proinde etiam res quae cum illis copulatae fuerunt; ac ita dominari incipit affectio boni, seu quod idem, bonum vitae; dominium quoque prius habuit, sed hoc non homini potuit apparere, nam quantum homo in amore sui et mundi est, tantum non apparet bonum quod est genuini amoris: inde nunc constare potest quid per illa in sensu interno quae de Esavo et Jacobo historice relata sunt, significantur.

სქოლიოები:

1. The Manuscript has eorum substituendum quod, instead of illorum substituenda illa quae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.