ბიბლია

 

Hoschea 13

Სწავლა

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Apocalypsis Revelata # 422

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 962  
  

422. (Vers. 2.) "Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae," significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum. - Per "puteum abyssi" significatur infernum de quo mox supra (421); per "fumum" inde significantur falsa ex concupiscentiis; et quia dicitur "fumus sicut fornacis magnae," intelliguntur falsa concupiscentiarum scaturientium ex malis amoribus, "ignis" enim significat amorem (468), et "ignis inferni" malum amorem (494); 1 similiter "fornax magna," quoniam haec fumat ex igne.

Spiritus infernales non sunt in aliquo igne materiali, sed in igne spirituali, qui est illorum amor; quare illi non sentiunt alium ignem; de quo videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (134, 566-575). Omnis amor in mundo spirituali, quando excitatur, apparet e longinquo sicut ignis, intra inferna sicut ignis candens, et extra sicut fumus incendii vel sicut fumus fornacis.

Falsa concupiscentiarum scaturientium ex amoribus malis per "fumum ex igne" et "ex fornace," describuntur etiam alibi in Verbo, ut in his locis:

"Abraham prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et ecce ascendit Fumus terrae sicut Fumus fornacis," (Genesis 19:28);

"Sol occidit, et caligo facta est, et ecce Fornax fumi, et fax ignis, quae transivit inter segmenta," (Genesis 15:17);

"Addunt peccare, propterea erunt sicut Fumus ex Fumario," (Hoschea 13:2-3);

"Impii peribunt, in Fumo consumentur," (Psalm. 37:20);

"Dabo prodigia in Caelo et in Terra, ignem et columnas Fumi," (Joel 3:3 (B.A. 2:30))

Conjicient malos "in Caminum ignis, ibi erit ploratus et stridor dentium," (Matthaeus 13:41-42, 49-50). 2

(Et alibi.)

სქოლიოები:

1. 494 pro "490"
2. 50 pro "51"

  
/ 962  
  

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Apocalypsis Revelata # 451

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 962  
  

451. "Et capita equorum sicut capita leonum;" significat phantasias de sola fide tanquam in potentia. - Per "capita" significantur imaginaria et visionaria de sola fide apud illos de quibus hic agitur, quae una voce vocantur phantasiae; per "equos" significantur ratiocinia interiorum mentis illorum, quae talia sunt (449); per "leones" significatur potentia (241); quod sit potentia ex fallaciis, est quia sensuales sunt, et sensuales ratiocinantur ex fallaciis, per quas persuadent et captant (424). Quod argumentationes illorum pro sola fide sint imaginariae et visionariae, quisque qui aliquantum elevat mentem potest videre; quid fides actu et fides statu, secundum illorum ideam, nisi visionaria; quis ex illis scit aliquid de fide actu, et quid facit fides in statu, cum nihil boni ingreditur ab homine in fidem actu: quid remissio peccatorum et inde salvatio momentanea, nisi cogitationis visionariae; quod sit "prester volans" in Ecclesia, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia 340; quid reputatio immunitatis, meriti, justitiae, sanctitatis ex imputatione, nisi visionaria; videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 18. Quid Divina operatio in internis absque cooperatione hominis in externis sicut ab illo; separare enim internum ab externo ut non sit conjunctio, est mere visionarium, videatur infra (606). Tale visionarium est fides separata a charitate; charitas enim in operibus est fidei continens et firmamentum, est ejus humus et terra, tum essentia et vita; verbo fides ex charitate est homo, fides autem absque charitate est larva, et est ens imaginativum rationis, simile bullae aqueae volanti in aere. Sed forte quis dicturus est, si removes Intellectum a fide, non visurus es visionaria; at sciat, quod qui potest removere intellectum a fide, potest etiam cuivis religioso obtrudere mille visionaria, ut factum est a saeculis retro a Romano Catholicis.

  
/ 962