ბიბლია

 

Hoschea 13

Სწავლა

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Apocalypsis Explicata # 1185

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 1232  
  

1185. [Vers. 22.] "Et vox citharaedorum et musicorum et tibicinum et buccinatorum non audietur in te amplius." - Quod significet nulla amplius gaudia interiora et exteriora, constat ex significatione "vocis" seu soni variorum instrumentorum musicorum, quod sint gaudia ex affectionibus internis et externis; quod illa significentur est ex concordantia, nam soni musici exprimunt affectiones, et producunt illas cum gaudio. Quod instrumenta chordacea significent spiritualia, ac inflatoria caelestia, et quod correspondeant affectionibus, videatur [supra] (n. 323 [b] 326 [a]). Quid autem "vox citharae", "vox tibiae" et "vox buccinae" in specie significant, non aliunde constare potest quam ex affectionibus, quae duplicis generis sunt, spirituales et caelestes, spirituales ex veris et caelestes ex bonis; at sunt triplicis gradus, intimae, mediae, et extremae; intimae quales sunt in intimo caelo, mediae quales sunt in medio caelo, et extremae quales sunt in ultimo caelo.

[2] (Continuatio.)

(10) Lex Decima Divinae Providentiae est, Quod homo ex propria prudentia ad eminentiam et ad opulentiam se duxerit, dum illae seducunt: homo enim ex Divina providentia ducitur ad talia quae non seducunt, et quae illi serviunt ad vitam aeternam: nam omnia providentiae Divinae apud hominem spectant aeternum, quia vita quae Deus, ex qua homo est homo, est aeterna. – Sunt duo quae principaliter afficiunt animos hominum, eminentia et opulentia; eminentia est amoris gloriae et honorum, opulentia est amoris pecuniae et possessionum: afficiunt principaliter animos, quia sunt propria naturalis hominis; inde est quod illi qui mere naturales sunt, non sciant aliter quam quod eminentia et opulentia sint ipsae benedictiones, quae a Deo, cum tamen possunt esse maledictiones; ut clare potest concludi ex eo, quod sint apud homines tam bonos quam malos: visi sunt mihi eminentes et opulenti in caelis, et quoque visi sunt in infernis; quapropter, ut dictum est, cum non seducunt, sunt ex Deo, cum autem seducunt sunt ex inferno.

[3] Quod homo in mundo non distinguat inter 1 ea, num sint ex Deo vel num sint ex inferno, est quia non distingui possunt a naturali homine separato a spirituali, at distingui possunt in naturali homine a spirituali, et hoc quoque aegre, quia naturalis homo edoctus est ab infantia mentiri spiritualem; et inde usus quos praestat ecclesiae, patriae, societati et concivi, ita proximo, ipse non modo dicit, sed etiam sibi potest persuadere, quod praestiterit illos propter ecclesiam, patriam, societatem et concivem, cum tamen forte illos praestiterit propter se et mundum ut fines: homo in illa caecitate est ex eo, quod non removerit mala a se per aliquam pugnam; nam quamdiu illa manent, homo nihil ex spirituali in naturali suo potest videre, est sicut somnians qui se vigilem credit, et est sicut avis noctis qui tenebras ut lucem videt: talis est naturalis homo cum porta lucis caeli est clausa; lux caeli est spirituale illustrans naturalem hominem. Nunc quia quam maxime interest scire num eminentia et opulentia, seu amor gloriae et honorum, tum amor pecuniae et possessionum, sint fines, vel num sint media, dicetur prius de fine et de mediis; quoniam si sunt fines sunt maledictiones, si autem non sunt fines sed media sunt benedictiones.

სქოლიოები:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232