ბიბლია

 

Genesis 6

Სწავლა

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 10043

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

10043. ‘Et imponent Aharon et filii ejus manus suas’: quod significet potentiae communicationem, constat ex significatione ‘imponere manus’ quod sit communicatio potentiae, de qua supra n. 10023.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 8732

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

8732. ‘Et ivit sibi ad terram suam’: quod significet ad ipsum Divinum, constat ex significatione ‘ire ad terram suam’ quod sit ad statum priorem, ita ad Divinum; praeterea per ‘terram’ significatur in sensu interno Ecclesia, et quoque caelum, inde in sensu supremo significatur Divinum; quod per ‘terram’ in sensu interno significetur Ecclesia, 1 ita quoque regnum Domini in caelo, videatur n. 566, 662, 1066, 1067, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011; quod per ‘terram’ in sensu supremo significetur Divinum, est quia ‘Jethro’ repraesentabat Divinum Bonum, ita ipsum Divinum, ad quod redire, in sensu litterae historico, non aliter quam per ‘ire ad terram suam’ exprimi potest; nam significativa in Verbo ad rem repraesentatam accommodate se habent, remanente tamen usque significatione 'quae proprie voci competit; sicut significatio ‘terrae’, quae proprie significat Ecclesiam, ex causa quia illi qui in caelo sunt non cogitant de terra cum illa in Verbo legitur, sed de statu spirituali gentis quae in terra, ita de religioso ibi, 2 quare cum legitur terra ubi est Ecclesia, tunc ideam Ecclesiae ibi habent, et cum ideam Ecclesiae, etiam ideam regni Domini, proinde caeli 3 , et cum caeli, etiam Divini ibi; at cum res repraesentata agit de 4 aliqua re sancta in Ecclesia, aut in caelo, tunc 5 illa res per terram potest intelligi, sicut amor, charitas, bonum, fides; inde patet quod usque significatio quae proprie voci competit remaneat, sicut cum significatur bonum, vel amor vel charitas, 6 usque universaliter 7 manet significatio Ecclesiae, nam 8 illa sunt essentialia Ecclesiae, et faciunt ut sit Ecclesia.

სქოლიოები:

1. et Regnum Domini seu coelum

2. et cum nominatur terra ubi est Ecclesia, tunc ideam habent Ecclesiae

3. The Manuscript inserts habent.

4. reliqua, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

5. per terram illa significatur, sunt amor, charitas, fides, bonum, et sic porro

6. The Manuscript inserts fides, .

7. maneat, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. bonum, charitas et fides

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.