ბიბლია

 

Genesis 4

Სწავლა

   

1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.

2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.

3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.

4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?

7 nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

9 Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?

10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.

12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.

13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.

18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.

19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.

22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.

23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.

24 Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.

25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.

26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.

   

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Apocalypsis Explicata # 763

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 1232  
  

763. [Vers. 15.] "Et ejecit serpens post mulierem ex ore suo aquam tanquam flumen." - Quod significet astutas ratiocinationes in copia de justificatione per solam fidem ex illis qui sensualiter et non spiritualiter cogitant, constat ex significatione "serpentis", quod sint sensuales, et abstracte quod sit sensuale, quod est ultimum naturalis apud hominem (de qua supra, n. 70, 581, 739); quod etiam "dracones" sint sensuales, videatur supra (n. 714); ex significatione "mulieris", quod sit ecclesia, quae Nova Hierosolyma erit (de qua in hoc capite pluries supra); ex significatione "oris", quod sit cogitatio, unde loquela (de qua etiam supra, n. 580); ex significatione "aquae", quod sit verum fidei, et in opposito sensu falsum (de qua supra, n. 483, 518, 537, 538); et ex significatione "fluminis", quod sit intelligentia ex intellectu veri, et in opposito sensu ratiocinatio ex falsis (de qua etiam supra, n. 518); inde per "ejectionem aquae tanquam fluminis", significatur ratiocinatio ex falsis in copia: quod sint acutae ratiocinationes de justificatione per solam fidem ex illis qui sensualiter et non spiritualiter cogitant, est quia per "draconem intelliguntur qui justificationem ex sola fide defendunt, et qui sensuales sunt, et inde sensualiter et non spiritualiter cogitant et ratiocinantur; (quod per "draconem" significentur illi qui justificationem per solam fidem defendunt, videatur supra, n. 714); et quia per "dracones" et per "serpentes" significantur sensuales, et quia sensuales homines etiam prae reliquis astuti sunt, exque falsis et ex fallaciis acriter ratiocinantur: (quod per "draconem" ut per "serpentem" in sensu abstracto significetur astutia, videatur supra, n. 715, 739, 581): ex his nunc patet quid significatur per quod "draco ejecerit post mulierem ex ore suo aquam sicut flumen. "

[2] Quia talia significantur, etiam aliquid dicetur de astutis ratiocinationibus illorum de justificatione per solam fidem. Dogma illorum est quod homo justificetur et salvetur per solam fidem absque operibus Legis, quae sunt bona charitatis: at quia in Verbo utriusque Testamenti vident quod toties dicantur "opera" et "facta", tum "facere" et "amare", non possunt aliter quam affirmare quod bene vivendum sit; sed quia separaverunt opera aut facta a fide sicut non justificantia et salvantia, astute conjungunt illa et fidem, sed usque ita ut potius separent quam conjungunt. Sed quia ratiocinationes illorum in tali copia sunt, et cum tali astutia, ut non paucis possint expromi, ideo in singulari opusculo De Fide Spirituali detegentur, et ad captum etiam simplicium sistentur videndae. Creditur in vulgo, et quoque credunt ipsi qui justificationem per solam fidem defendunt, quod spiritualiter cogitent et ratiocinentur, quia acute et astute: sed sciendum est quod nemo spiritualiter cogitet et ratiocinetur, quam qui in illustratione est a Domino, et inde in affectione veri spirituali; hi enim in luce veri sunt, et lux veri est lux caeli, ex qua intelligentia et sapientia est angelis; illa lux est quae vocatur spiritualis, et consequenter illi qui in ea luce sunt spirituales sunt: illi autem qui in falsis sunt, utcunque acute cogitant et ratiocinantur, non spirituales sunt, sed naturales, immo sensuales; sunt enim cogitationes et inde ratiocinationes illorum pleraeque ex fallaciis sensuum, quas aliqui eloquio exornant, ac flosculis concinnant, et per apparentias ex sola Natura confirmant; quidam autem scientifica ratiociniis addunt et inaptant, et ex igne amoris sui et inde fastus propriae intelligentiae illa pronuntiant, ita cum sono sicut affectionis veri. In talibus consistit astutia illorum, quae apparet sicut sapientia coram illis qui non aliquo intellectu possunt aut audent intrare in talia quae ecclesiae et Verbi sunt. Quod sensuales homines astute cogitare, loqui et agere possunt, est quia omne malum residet in sensuali hominis, et malitia in illo tantum excellet quantum intelligentia apud spiritualem hominem; ut mihi constare potuit ex malitia infernalium, quae talis est et tanta ut non describi possit; ac omnes in infernis sunt sensuales: hoc intelligitur per Domini verba apud Lucam,

Quod filii hujus saeculi prodentiores sint supra filios lucis in generatione sua (Lucam 16:8);

et per haec de serpente apud Mosen,

"Serpens fuit astutus prae omni fera agri, quam fecerat Jehovah Deus" (Genesis 3:1);

per "serpentem" significatur sensuale hominis.

  
/ 1232