ბიბლია

 

Exodus 35

Სწავლა

   

1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.

2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.

3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :

5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,

6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,

9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.

10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :

11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :

12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :

13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :

14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :

15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :

16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :

17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,

18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :

19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,

21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,

22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,

24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.

25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,

28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.

29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,

31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,

32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,

33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,

34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :

35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

   

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Vera Christiana Religio # 496

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 853  
  

496. Quod id maneat, quod ex libero recipitur, est quia voluntas hominis id sibi adsciscit et appropriat, et quia intrat in amorem ejus, et amor agnoscit id ut suum, et se per id format; sed hoc per comparationes illustrabitur; verum quia hae assumuntur ex naturalibus, erit Calor loco Amoris; notum est, quod per calorem et secundum ejus gradum aperiantur fores in omni vegetabili, et quod sicut illae apertae sunt, redeat vegetabile intrinsecus in suae naturae formam, ac spontanee recipiat sua nutrimenta, ac retineat convenientia, et crescat. Simile fit cum bestia; haec omne id quod ex amore nutritionis, qui vocatur appetitus, eligit et comedit, hoc addit se corpori ejus, et sic manet; quod id quod convenit se jugiter addat corpori, est quia cuncta quae componunt illud, perpetuo renovantur; quod ita sit, notum est, sed paucis.

[2] Calor etiam apud bestias, aperit etiam omnia corporis illarum, et facit ut amor illarum naturalis libere agat; inde est, quod tempore veris et aestatis in instinctum prolificationis et quoque educationis prolum suarum veniant et redeant, quod fit ex liberrimo, quia est regnantis amoris a creatione illis inditi, propter conservationem universi in statu creato.

[3] Quod liberum amoris illustretur per liberum, quod calor inducit, est quia amor producit calorem, quod evidens est ex effectibus ejus, ut quod homo incendatur, incalescat et inflammetur, sicut amor exaltatur in zelum, aut in excandescentiam irae; calor sanguinis seu calor vitalis hominum, et in genere animalium non aliunde est; ex hac correspondentia est, quod corporea per calorem adaptentur ad libere recipiendum illa, ad quae amor spirat.

[4] In tali aequilibrio et inde libero sunt omnia quae intus in homine sunt; in tali libero agit cor sanguinem suum aeque sursum ac deorsum, mesenterium chylum suum, hepar sanguificat, 1 renes secernunt, glandulae percolant, et sic porro; si aequilibrium pateretur, aegrotaret membrum, et paralysi vel ataxia laboraret; aequilibrium et liberum hic unum sunt. In universo creato non datur substantia, quae non ad aequilibrium tendit, ut sit in libero.

სქოლიოები:

1. Prima editio: sangvificat.

  
/ 853