ბიბლია

 

Exodus 25

Სწავლა

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.

22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :

34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

   

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9509

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9509. ‘Et facies binos cherubos’: quod significet intromissionem et aditum ad Dominum non nisi quam per bonum amoris, constat ex significatione ‘cheruborum’ quod 1 sint custodia et providentia ne adeatur Dominus 2 nisi per bonum amoris; quia id per cherubos significabatur, ideo ponebantur super propitiatorio quod super 3 arca, et ideo facti sunt ex auro solido; nam per ‘arcam’ significatur caelum ubi Dominus, n. 9485, et per ‘aurum’ bonum amoris, n. 9490. Quod non sit aditus ad Dominum quam per bonum amoris, est causa quia amor est conjunctio spiritualis, et omne bonum est amoris; qui itaque in bono amoris in Dominum sunt, illi ad Ipsum in caelo introducuntur, quia Ipsi sunt conjuncti; similiter qui in bono amoris erga proximum sunt, nam proximus est bonum concivis, bonum patriae, bonum Ecclesiae, bonum totius regni Domini, et in supremo sensu Ipse Dominus, quia ab Ipso id bonum apud hominem.

[2]. Sunt bini status homini 4 dum regeneratur, et succedit unus alteri, unus qui 5 primus, est cum ducitur per 6 vera fidei ad bonum amoris, alter cum in bono amoris est, in quo cum est, in caelo apud Dominum est; inde patet quod id bonum sit ipsum caelum apud hominem, quia id bonum est Dominus apud illum, est enim a Domino; de binis illis statibus successivis apud hominem qui regeneratur, videatur n. 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 9224, 9227, 9230, 9274, et quod homo in caelum veniat quando in bono est, hoc est, quando per bonum ducitur a Domino, n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139.

[3]. Quod ‘cherubi’ significent custodiam et providentiam ne Dominus, nec caelum, 7 adeatur nisi per bonum amoris, hoc est, nisi ab illis qui in bono amoris sunt, tum quoque ne bonum quod a Domino in caelo, et apud hominem, laedatur, constat a locis in Verbo ubi ‘cherubi’ nominantur, ut 8 Gen. 3, Et ejecit hominem, et habitare fecit ab oriente ad hortum Edenis cherubos, et flammam gladii vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitarum, vers. 24; quod ibi ‘cherubi’ sint custodiae, patet, nam dicitur ad custodiendum viam arboris vitarum; arbor vitarum est bonum amoris quod a Domino, ita Dominus, et custoditur per quod non adeatur nisi per bonum amoris.

[4]. Creditur quod Dominus adiri possit per vera fidei, 7 sed per illa separata a bono amoris non 9 adiri 10 potest, ne quidem caelum, 11 sed ut primum vera separata intrare volunt, occluditur caelum, ita via ad Dominum; et quia verum non potest ex se intrare nisi in eo sit bonum, et per id factum boni, ita nec potest intellectuale, et minus scientifica separata a bono 12 voluntatis.

[5]. Quia custodia et providentia ne adeantur Dominus, ita nec caelum, nisi per bonum amoris, significatur per ‘cherubos’, ideo in Verbo dicitur ‘Jehovah 13 insidere cherubis’, tum 14 ‘equitare et habitare super cherubis, ’ ut apud Davidem,

Pastor Israelis, adverte aures; Qui sedes super cherubis, effulge Ps. 80:2 [KJV Ps. 80:1]:

apud eundem,

Jehovah regnabit, commovebuntur populi, insidens cherubi Ps. 99:1:

apud eundem,

Jehovah equitavit super cherubo, et volavit, Ps. 18:11 [KJV Ps. 18:10]:

et apud Esaiam,

Jehovah Zebaoth habitans cherubis, 37:16:

et ideo 15 cherubi erant super aulaeis habitaculi, et super velo, Exod. 25:1, 31, 36:35,

et quoque super parietibus templi circumcirca, et super foribus ibi, 1 Reg. 6:23-29, 31-35;

similiter in novo templo, de quo apud Ezechielem, 16 41:18-20;

quod cherubi essent super aulaeis 17 habitaculi, super velo, super parietibus templi, et super foribus ibi significabat custodiam Domini ne adiretur Sanctum Divinum nisi per bonum amoris, et quod essent cherubi super arcam, significabat quod Ipse Dominus non adiretur nisi per illud bonum; ideo quoque cherubi facti sunt ex auro solido, et in templo 18 Hierosolymitano ex ligno olei, nam per ‘aurum’ et per 19 'oleum' significatur bonum amoris.

[6]. Custodia et providentia illa Domini describitur per quattuor: animalia, quorum unicuique quattuor facies, infra thronum ubi Dominus, apud Ezechielem 1:1-fin. , et 10:1-fin. ; 20 et quoque per quattuor animalia circum thronum ubi Dominus, apud Johannem in Apocalypsi 4:6-10, 5:6, 8, 9, 14; per ‘quattuor animalia’ significatur bonum sub varia specie procedens a Domino, et custodiens ac tutans ne intro mittatur aliud quam bonum amoris in Dominum et bonum amoris erga proximum; per thronum super quo Dominus significatur caelum n. 5313.

სქოლიოები:

1. sit

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. qui

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. verum

7. The Manuscript places this after amoris.

8. The Manuscript inserts in.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. potest Dominus, nec

11. The Manuscript deletes ut, and inserts nam.

12. The Manuscript inserts quod.

13. insidens

14. equitans et habitans

15. The Manuscript inserts quoque.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. tentorii

18. Hierosolymae

19. lignum olei

20. ac per eadem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.