ბიბლია

 

Exodus 25

Სწავლა

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.

22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :

34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

   

კომენტარი

 

Seven

  

Seven, as in Revelation 15:1, signifies everything in an universal sense. The number 'seven' was considered holy, as is well known, because of the six days of creation, and the seventh, which is the celestial self, where peace, rest, and the Sabbath is. The number seven occurs so frequently in the rites of the Jewish church and is held holy everywhere.

So times were divided into seven, longer and shorter intervals, and were called weeks, like the great intervals of times till the coming of the Messiah, in Daniel 9:24-25. The time of seven years is called 'a week' by Laban and Jacob, as in Genesis 29:27-28. So wherever the number seven occurs, it is considered holy and sacred, as in Psalm 119:164, and in Isaiah 30:26.

As the periods of a person's regeneration are distinguished into six, prior to the seventh, or the celestial self, so the times of vastation are also distinguished, until nothing celestial is left. This was represented by the many captivities of the Jews, and by the last Babylonian captivity, which lasted seven decades, or seventy years. This was also represented by Nebuchadnezzar, in Daniel 4:16, 22, 29. It also refers to the vastation of the end times, in Revelation 15:1, 7-8. They should 'tread the holy city under foot, forty and two months, or six times seven,' as in Revelation 11:2 and Revelation 5:1. So the severity and increments of punishment were expressed by the number seven, as in Leviticus 26:18, 21, 24, 28 and Psalm 79:12.

(რეკომენდაციები: Apocalypse Explained 5, 7-8, 15; Arcana Coelestia 395; Daniel 9, 9:24, 9:25; Psalms 119)


სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9553

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9553. ‘Et flores ejus’: quod significet scientifica veri, constat ex significatione ‘florum’ quod sint scientifica veri; quod ‘flores’ illa significent, est quia flores sunt progerminationes, quae praecedunt et suo modo producunt fructus ac semina; nam quod arbores et plantae efflorescant antequam fructum ferunt, notum est; similiter se habet 1 cum homine quoad intelligentiam et sapientiam 2 ; scientifica veri praecedunt, et suo modo producunt illa quae sunt sapientiae apud hominem; inserviunt enim rationali ejus pro objectis et sic pro mediis sapiendi; inde est quod scientifica veri sint sicut flores, et bonum vitae, quod est bonum sapientiae, sicut fructus; quoniam omnia quae in spirituali mundo sunt se referunt ad talia quae apud hominem, ex causa quia caelum refert unum hominem, et correspondet omnibus et singulis quae apud hominem, ideo quoque omnia quae in naturali mundo sunt, secundum convenientiam cum 3 talibus quae apud hominem, correspondent, repraesentant, et significant, n. 9496; inde nunc constare potest unde est quod flores significent scientifica veri, et in genere vera, ac fructus 4 ut et semina, bona.

[2] Quod ‘flores’ sint scientifica veri, et in genere vera, constat a sequentibus his locis:

apud Esaiam,

Radix eorum sicut tabes erit, et flos eorum sicut pulvis, quia renuerunt legem Jehovae zebaoth; et sermonem Sancti Israelis spreverunt, 5:24:

apud eundem,

Venturos radicabit Jacobus, efflorescet et florebit Israel; ita ut impleantur facies orbis proventu, 27:6:

apud eundem,

Vae ebriis Ephraimi, et flori decidentis gloriae et decoris ejus 28:1;

‘ebrii’ pro illis qui ratiocinantur ex falsis, n. 1072, ‘Ephraimus’ pro intellectuali Ecclesiae, hic perverso, n. 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, ‘gloria’ pro vero 5 Divino, n. 4809, 5922, 8267, 8427, 9429; inde patet 6 quod ‘flos’ sit scientificum per quod verum:

apud eundem,

Exaruit gramen, decidit flos; gramen est populus; sed Verbum Dei nostri manet in aeternum, 40:6-8:

apud Nahum, Flos Libani, languescit, 1:4;

ibi etiam ‘flos’ pro scientificis 7 ut mediis sapiendi:

[3] apud Danielem,

In somnio vidit Nebuchadnezar, ecce arbor in medio terrae, altitudo ejus magna, folium ejus pulchrum, et flos ejus multus; sub illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant aves caeli, et alebatur omnis caro. Sed Sanctus de caelo clamans dixit, Excidite arborem, amputate ramos ejus, discutite folium ejus, dispergite florem ejus; fugiat bestia agri sub ea, et aves e ramis ejus, 4:7-11 [KJV 10-14];

per ‘arborem et ejus altitudinem’ significatur increscentia religiosi, quod significatur per Babel; 8 religiosum illud est sanctum in externis, 9 at profanum in internis, n. 1182, 1283, x)1295, 10 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326, ‘folium’ pro scientifico 11 veri in genere, n. 885, ‘flos’ pro scientifico 12 veri quatenus inservit pro medio sapiendi; ibi 13 autem quatenus inservit pro medio insaniendi, nam dicitur quod dispergerentur; ‘bestia agri’ sunt qui in affectionibus boni, et in opposito sensu qui in affectionibus mali, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198, 7523, 9090, 9280, ‘aves’ autem ‘caeli’ sunt qui in affectionibus veri, et in opposito sensu qui in affectionibus falsi, n. 3219, 5149, 7441; ideo dicitur quod sub umbra arboris illius habitaret bestia agri, et in ramis ejus habitarent aves caeli, et aleretur omnis caro, et dein quod fugeret bestia agri sub ea, et aves e ramis ejus. $

სქოლიოები:

1. in

2. The Manuscript inserts ejus.

3. illis

4. ac

5. The Manuscript inserts a.

6. quod flos decidentes gloriae, sit initiamentum veri, ita scientificum

7. The Manuscript inserts veri.

8. quod est sanctitas

9. et

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. vero altered to veri in the Manuscript, vero, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

12. vero altered to veri

13. vero

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.