Arcana Coelestia # 5904

By ემანუელ შვედენბორგი

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

5904. ‘Et dominor in omni terra Aegypti’: quod significet quod ipse disponat scientifica ibi, constat ex significatione ‘dominari’ quod sit disponere; et a significatione ‘terrae Aegypti’ quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, ita omnia scientifica, nam haec sunt illius mentis; scientifica sunt quae constituunt illius mentis intellectuale, bonum autem quod influit ab interno et disponit ibi scientifica, est quod facit ibi quasi voluntarium.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.