Arcana Coelestia # 2898

By ემანუელ შვედენბორგი

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

2898. Quod apud illos fuerint prophetica quae in sensu interno egerunt de Domino et de regno Ipsius, non solum inde constare potest, sed etiam a propheticis Bileami, qui fuit a Syria, de quibus apud Mosen, Num. 23:7-10, et 18-25; 24:3-10, et 15-25, quae simili stilo dictata sunt ac cetera prophetica Verbi, et manifeste prae dicunt Adventum Domini his verbis, Video Ipsum, et non nunc, intueor Ipsum et non propinquus procedet stella ex Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, et franget angulos Moabi, et destruet omnes filios Shethi, Num. 24:17; haec prophetica similiter dicuntur Enuntiata, nam eadem vox, ut videri potest ibi, 23:7, 18; 24:3, 15, 20.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.