141. EZECHIEL CAPUT XVIII.
Versus | Res
Ezechiel 18:1, 2; Quod dicatur, si patres mali, etiam progenies mala sit. {2, 11}
Ezechiel 18:3, 4; sed quod progenies non damnetur propter patrem, sed quisque propter se. {2, 11}
Ezechiel 18:5-9; Quod ex progenie sint qui non faciunt mala, seu contra bona et vera Ecclesiae, et quod illi salventur. {2, 11}
Ezechiel 18:10-13; Aliter progenies quae mala facit, seu contra bona et vera Ecclesiae, quod damnetur. {2, 11}
Ezechiel 18:14-17; Qui autem non facit ita, quod salvetur. {11}
Ezechiel 18:18; sed quod patres damnentur. {2}
Ezechiel 18:19, 20; Quod cuivis fiat secundum ejus facta. {2}
Ezechiel 18:21-23; Quod impius, qui se convertit, salvetur. {2}
Ezechiel 18:24; et quod pius, si fit impius, damnetur. {2}
Ezechiel 18:25-29; Quod hoc et illud justitiae Divinae sit. {2}
Ezechiel 18:30-32; Exhortatio ut se convertant, 1 quia Dominus vult omnium salutem. {2}
Poznámky pod čarou:
1. quia pro "qui"