Bible

 

Numeri 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.

3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.

4 Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

6 Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos

7 juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,

8 tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato :

9 et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël.

10 Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.

11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.

12 Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.

13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,

14 ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.

15 Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.

16 Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.

17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi :

18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,

19 tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.

20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi :

21 purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,

22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.

23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

24 Hæc est lex Levitarum : a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis.

25 Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt,

26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata : opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 28

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

28. "Ipse Primogenitus ex mortuis." - Quod significet ex quo omne bonum ibi, constat ex significatione "primogeniti", cum de Domino, quod sit Divinum Bonum in caelo, ita omne bonum ibi; quod "primogenitus" id significet, est quia per "generationes" In genere et in specie significantur generationes spirituales, quae sunt boni et veri, seu amoris et fidei; inde est quod per "patrem", matrem", "filios", "filias", "generos", "nurus", "filios filiorum", significantur bona et vera, quae generant, et quae generantur in suo ordine (n. AC 10490); in caelo enim non sunt aliae nativitates; et quia ita est, per "primogenitum" non intelligitur primogenitus, sed bonum caeli et ecclesiae, quia hoc primo loco est: nunc quia Dominus est ex quo omne bonum ibi, ideo Ille vocatur "Primogenitus." Quod vocetur "Primogenitus ex mortuis", est quia cum surrexit ex mortuis, Humanum suum per unionem cum Divino, quod in Se ex conceptione erat, fecit Divinum Bonum;

[2] inde est quod dicatur "Primogenitus ex mortuis", et de Ipso apud Davidem,

"Ego Primogenitum dabo Illum, altum regibus terrae" (Psalmuss 89:29 [Biblia Anglica, 27]);

quid intelligitur per "altum regibus terrae", videatur in subsequente articulo. (Quod Dominus, cum e mundo abivit, Humanum suum fecerit Divinum Bonum, videatur n. 3194, 3210, 6864, 7499, 8724, 9199, 10076; ita quod exiverit ex Patre et redierit ad Patrem, n. 3194, 3210; et quod post unitionem, Divinum Verum, quod est Paracletus Spiritus veritatis, procedat ab Ipso, n. 3704, 3712, 3969, 4577, 5704, 7499, 8127, 8241, 9199, 9398, 9407; sed hoc arcanum videatur plenius explicatum in opusculo De Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293-295; et in locis ex Arcanis Caelestibus ibi citatis, n. 303-305.) Quoniam Dominus quoad Divinum Humanum vocatus est "Primogenitus", ex causa quia omne bonum procedit ab Ipso, ideo omnia primogenita in Ecclesia Israelitica sancta fuerunt Jehovae, et ideo Levitae loco omnium primogenitorum in Israele recepti sunt, per filios enim Levi representati fuerunt illi ab ecclesia qui in bono charitatis sunt; et ideo cesserunt primogenito binae partes ex hereditate; et haec omnia ob causam, quia "primogenitum" significabat bonum quod a Domino, et in supremo sensu Ipsum Dominum quoad Divinum Humanum, ex quo omne bonum; omnia enim quae in Ecclesia Israelitica mandata fuerunt, erant repraesentativa Divinorum spiritualium et caelestium.

[3] Quod omnia primogenita in Ecclesia Israelitica sancta fuerint Jehovae, constat apud Moschen in his sequentibus locis: -

"Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam omnis uteri, inter filios Israelis; in homine et in bestia mea sunto" (Exodus 13:2);

"Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae; et omnis apertura (fetus) bestiae, quot erunt tibi masculi, Jehovae" (Exodus 13:12);

"Primitias frugum tuarum, et primitias vini tui non differes: primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi: sic facies bovi tuo, et pecori tuo: septem diebus erit cum matre sua, octavo die dabis illud Mihi; et viri sanctitatis eritis Mihi" (Exodus 22:28-30 [B.A. 29-31]);

quod etiam darent primogenita bestiae, erat quia illae etiam repraesentabant; et quia repraesentabant, etiam in holocaustis et sacrificiis adhibebantur. (Quid variae bestiae ibi repraesentabant, videatur n. 1823, 3519, 9280, 10042.

Quod Levitae loco omnium primogenitorum in Israele accepti sint, de qua re videatur Numeri 3:12, 13, 41, 45; 8:15-19,

erat causa, ut supra dictum est, quia "filii Levi" repraesentabant et inde significabant bonum charitatis, et "Levi" in supremo sensu Dominum quoad id bonum, videatur n. 3875, 3877, 4497, 4502, 4503, 10017.

Quod primogenito cesserint binae partes ex hereditate, Deuteronomius 21:17,

erat quia "binae partes" significabant bonum amoris, n. 720, 1686, 5194, 8423.)

  
/ 1232