Bible

 

Numeri 7

Studie

   

1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :

2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,

3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.

4 Ait autem Dominus ad Moysen :

5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.

6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.

7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.

8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.

10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.

11 Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.

12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :

13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :

15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

16 hircumque pro peccato :

17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.

18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,

19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :

21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

22 hircumque pro peccato :

23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.

24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,

25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium :

26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

28 hircumque pro peccato :

29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.

30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,

31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

34 hircumque pro peccato :

35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.

36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,

37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

40 hircumque pro peccato :

41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.

42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,

43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

46 hircumque pro peccato :

47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.

48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,

49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

52 hircumque pro peccato :

53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.

54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,

55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

58 hircumque pro peccato :

59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.

60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,

61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

62 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

64 hircumque pro peccato :

65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.

66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,

67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

70 hircumque pro peccato :

71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.

72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,

73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

76 hircumque pro peccato :

77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.

78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,

79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

82 hircumque pro peccato :

83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.

84 Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim : mortariola aurea duodecim :

85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :

86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti :

87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato.

88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.

89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra # 97

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 118  
  

97. Insuper sciendum est, quod sensus litterae Verbi sit custodia pro genuinis veris, quae intus latent; et in eo est custodia, quod ille sensus possit huc illuc verti, et explicari secundum captum, et per id tamen internum non laedi et violari: non enim nocet, ut sensus litterae Verbi aliter ab uno quam ab altero intelligatur; sed id nocet, si Divina vera, quae intus latent, pervertantur; per hoc enim infertur Verbo violentia. Ne hoc fiat, custodit Sensus litterae; et custodit apud illos qui in falsis sunt ex religione, et falsa illa non confirmant; nam hi non aliquam violentiam inferunt. Haec custodia significatur per "cherubos," et quoque describitur per illos in Verbo. Illa significatur per "cherubos," qui, postquam Adamus cum uxore ejectus est ex horto Edenis, ad introitum ejus positi sunt de quibus haec leguntur:

Cum Jehovah Deus "expulerat hominem, habitare fecit ab oriente horti Edenis cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitae" (Genesis 3:23-24):

Per "cherubos" significatur custodia; per "viam arboris vitae" significatur introitus ad Dominum, qui hominibus est per Verbum; per "flammam gladii hinc inde vertentis se," significatur Divinum Verum in ultimis, quod est sicut Verbum in sensu litterae, qui ita verti potest. Simile intelligitur per

"Cherubos ex auro" positos super duabus extremitatibus propitiatorii, quod erat super arca, in tabernaculo (Exodus 25:18-21).

Quia hoc significabatur per "cherubos," ideo

Dominus inter illos locutus est cum Mose (Exodus 25:22; 37:9; 1 Numeri 7:89).

Quod Dominus loquatur cum homine non nisi quam in pleno, et Verbum in sensu litterae est Divinum Verum in pleno, videatur supra (37-49); sic itaque Dominus locutus est cum Mose inter cherubos. Nec aliud significatum est per

Cherubos super aulaeis tabernaculi, et super velo ibi (Exodus 26:1, 31); 2

Nam aulaea et vela tabernaculi repraesentabant ultima caeli et ecclesiae, ac ita etiam Verbi (videatur Supra, 46). Nec aliud significatum est

Per cherubos in medio templi Hierosolymitani (1 Regnum 6:23-28); 3

Et per cherubos sculptos super parietibus et super foribus templi (1 Regnum 6:29, 32, 35);

Similiter per cherubos in novo templo (Ezechiel 41:18-20);

Videatur etiam supra (47). Quoniam per "cherubos" significabatur custodia ne Dominus, caelum et Divinum Verum, quale est intus in Verbo, immediate adeantur, sed mediate per ultima, ideo de Rege Tyri ita dicitur:

"Tu obsignans demensum, plenus sapientia et perfectus pulchritudine; in Eden horto... fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum: ... tu cherube expansio contegentis: ... perdidi te, cherube contegens, in medio lapidum ignis" (Ezechiel 38:12-14, 16 [NCBSP: 28:12-14, 16]):

Per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde per "regem ejus" Verbum ubi et unde cognitiones illae sunt; quod Verbum hic in suo ultimo, quod est sensus litterae, per illum, et per "cherubum" custodia, significetur, patet; nam dicitur,"Tu obsignans demensum; ... omnis lapis pretiosus tegumentum tuum; ... "tu cherube expansio contegentis;" ut et "cherube contegens:" quod per "lapides pretiosos," qui etiam ibi nominantur, intelligantur vera sensus litterae Verbi, videatur supra (45). Quoniam per "cherubos" significatur ultimum Divini Veri, ut custodia, ideo dicitur apud Davidem,

Jehovah "inclinavit caelos et descendit et equitavit super cherubo" (Psalmus 18:10-11). 4

"Pastor Israelis qui sedet super cherubis, effulge" (Psalmus 80:2). 5

"Jehovah... insidens cherubis" (Psalmus 99:1).

"Equitare super cherubis," "sedere super illis," et "insidere illis," est super sensu ultimo Verbi. Divinum Verum in Verbo, et ejus quale, describitur per cherubos apud Ezechielem, in capite primo, et in nono, et decimo: at quia nemo scire potest quid per singula descriptionis illorum significatur, nisi cui apertus est sensus spiritualis, ideo mihi detectum est quid in summa per omnia illa, quae de cherubis dicuntur in primo capite apud Ezechielem, significatur, quae haec sunt:-

Describitur Divina sphaera externa Verbi (Ezechiel 1:4);

Illa repraesentata sicut homo (Ezechiel 1:5);

Conjuncta spiritualibus et caelestibus (Ezechiel 1:6);

Naturale Verbi, quale est (Ezechiel 1:7);

Spirituale et caeleste Verbi conjunctum naturali ejus, quale (Ezechiel 1:8-9);

Divinus Amor boni et veri caelestis, spiritualis et naturalis inibi, distinctim, et simul (Ezechiel 1:10-11);

Quod ad unum spectent (Ezechiel 1:12);

Sphaera Verbi ex Divino Bono et Divino Vero Domini, ex quibus Verbum vivit (Ezechiel 1:13-14);

Doctrina boni et veri in Verbo et ex Verbo (Ezechiel 1:15-21);

Divinum Domini supra illud et in illo (Ezechiel 1:22-23);

Et ex illo (Ezechiel 1:24-25);

Quod Dominus sit supra caelos (Ezechiel 1:26);

Et quod Ipsi sit Divinus Amor et Divina Sapientia (Ezechiel 1:27-28).

Haec summaria etiam collata sunt cum Verbo in caelo, et cum illo conformia sunt.

Poznámky pod čarou:

1. 37 pro "36"

2. 1, 31 pro "31"

3. 23 pro "22"

4. B. A. habet Psalmus 18:9-10 pro "Psalmus 18:10-11"

5. B. A. habet Psalmus 80:1 pro "Psalmus 80:2"

  
/ 118