Bible

 

Numeri 29

Studie

   

1 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.

2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :

3 et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :

5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,

6 præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.

7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.

8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

9 et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

10 decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :

11 et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.

12 Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.

13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

14 et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,

15 et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :

16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.

17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,

36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

39 Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 778

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

778. "Et vinum et oleum et similam et triticum," significat quod non illis amplius sit cultus ex veris et bonis caelestibus, quia non intus in cultu habent quae supranominatis correspondent. - Haec similia sunt cum illis quae nunc supra et prius dicta sunt, cum sola differentia, quod per haec significentur bona et vera caelestia; quaenam bona et vera dicuntur caelestia, et quaenam spiritualia, videatur supra (773); et quod, quia haec illis non sunt, nec in cultu eorum sint: nam, ut supra dictum est, bona et vera doctrinae sunt in cultu sicut anima in corpore, quare cultus absque illis est cultus inanimatus; talis est cultus qui in externis est sanctus, in quo non aliquid internum sanctum est. Quod "vinum" significet verum ex bono amoris, videatur supra (316); quod "oleum" significet bonum amoris, videbitur in sequente articulo; per "similam" significatur verum caeleste, et per "triticum" significatur bonum caeleste. Quod per "vinum," "oleum," "similam" et "triticum" significentur vera et bona cultus, est quia ex illis constabant libamina et minchae, quae una cum sacrificiis offerebantur super altari; et per sacrificia ac per munera oblata super altari significatur cultus, principalis enim cultus in illis consistebat.

Quod libamina, quae erant vinum, super Altari una cum sacrificiis oblata fuerint, videri potest Exodus 29:40; Leviticus 23:12-13, 18-19; Numeri 15:2-15; 28:11-15, 18 ad fin.; 29:1-7, seq.; et insuper Esajas 57:6; 1 65:11; Jeremias 7:18; 44:17-19; Ezechiel 20:28; Joel 1:9; Psalm. 16:4; Deuteronomius 32:38; Quod etiam oleum super Altari una cum sacrificiis oblatum fuerit, Exodus 29:40; Numeri 15:2-15; 28;

Quod minchae, quae erant ex simila tritici, una cum sacrificiis super Altari oblatae fuerint, Exodus 29:40; Leviticus 2:1-13; 5:11-13; 2 6:7-14 (B.A. 14-21); 3 7:9-13; 23:12-13, 17; Numeri 6:14-21; 15:2-15; 18:8-20; 28:1-15; 29:1-7; et insuper Jeremias 33:18; Ezechiel 16:13, 19; Joel 1:9; Malachias 1:10-11; Psalm. 141:2; Panes facierum seu propositionis super mensa in Tabernaculo etiam ex simila tritici confecti sunt, (Leviticus 23:17; 24:5-9). 4

Ex his videri potest, quod quatuor haec, vinum, oleum simila et triticum fuerint sancta et caelestia cultus.

Poznámky pod čarou:

1. lvii. pro "lviii."

2. 13 pro "14"

3. 7 pro "6"

4. 9 pro "10"

  
/ 962