Bible

 

Numeri 29

Studie

   

1 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.

2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :

3 et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :

5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,

6 præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.

7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.

8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

9 et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

10 decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :

11 et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.

12 Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.

13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

14 et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,

15 et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :

16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.

17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,

36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

39 Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1153

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1153. "Et similam et triticum." - Quod significet cultum ex veris et bonis quae ex origine spirituali sunt, profanatum, constat ex significatione "similae", quod sit verum ex origine spirituali (de qua sequitur); et ex significatione "tritici", quod sit bonum ex origine spirituali (de qua [supra] , n. 374 [a-d] 375 [a, b]); quod haec quoque significent cultum, est quia ex illis conficiebatur minchah, quae una cum sacrificiis super altari adolebatur, similiter vinum et oleum: minchae enim cum oleo conficiebantur, et libamina cum vino; et quoque ex proventu illorum laetabantur in festis, quae propter collectiones eorum instituta sunt.

Quod "simila" seu "similago" significet verum ex bono spirituali, est quia illa fit ex tritico, per quod significatur bonum spirituale, sicut verum fit ex bono.

[2] Quoniam id verum ecclesiae significatum est per "similam, "

Ideo ordinabatur quantum ex illa sumeretur in placentis, quae vocabantur minchae, quae una cum sacrificiis super altari offerebantur (de quo 29; Levit. 5, 6, 7, 23; Num. 18, 28, 29);

Tum quantum similae in panibus propositionis (Leviticus 23:17; 24:5):

Mandatum enim est quod minchah, quae super altari offerenda erat, conficeretur ex similagine, super qua oleum et thus (Leviticus 2:1).

Quia id per "similam" significabatur, ideo Abrahamus, quando locutus est cum tribus angelis, dixit Sarae uxori suae,

"Festina, tria sata farinae similaginis pinse, et fac placentas" (Genesis 18:6).

[3] Per "similam" etiam significatur verum boni ex origine spirituali apud Ezechielem,

"Similam, mel et oleum comedisti, unde pulchra facta es valde admodum, et prosperata es usque ad regnum. .... Panem meum, quem dedi tibi, similam, mel et oleum, quibus cibavi te, tu dedisti coram idolis "in odorem quietationis" (16:13, 19):

haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam, et in eo capite describitur qualis fuerat in principio, et qualis facta est postea; per "similam et oleum" significatur verum et bonum ex origine spirituali, et per "mel" bonum ex origine naturali; per quod "pulchra facta sit valde admodum" significatur quod intelligens et sapiens; per quod "prosperata sit ad regnum" significatur usque ut fieret ecclesia ("regnum" est ecclesia); per "dare illa idolis in odorem quietationis significatur cultus idololatricus, in quem cultus ecclesiae verus postea conversus est.

[4] Per "farinam" autem ex hordeo significatur verum ex origine naturali, "hordeum" enim significat bonum naturale, sicut "triticum" bonum spirituale:

– Ut apud Esaiam,

"Sume molam, et mole farinam, ...denuda te" (47:2):

haec de Babele; et per "sumere molam et molere farinam" significatur falsificare vera Verbi; et per "denudare se" significatur adulterare bona Verbi.

Apud Hoscheam,

"Ventum serunt et procellam metunt, seges stans non illi, germen non faciet farinam; et si forte fecerit, alieni comedent" (8:7);

etiam hic per "farinam" significatur verum ex origine naturali.

[5] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.)

(5) Lex Quinta Providentiae Divinae est, Ut homo ex sensu et perceptione in se, non sciat quomodo influit bonum et verum a Domino, et quomodo influit malum et falsum ab inferno: nec ut videat quomodo providentia Divina operatur pro bono contra malum, sic enim homo non ex libero secundum rationem ageret sicut ex se: satis est ut sciat et agnoscat illa ex Verbo et ex doctrina ecclesiae. – Hoc intelligitur per Domini verba apud Johannem,

"Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, atque non scis unde venit aut quo abit: sic est omnis qui generatus est a spiritu" (3:8);

et quoque per haec apud Marcum,

"Regnum Dei est quemadmodum homo qui projicit semen super terram, dormit dein, et surgit nocte et die; semen vero germinat et crescit dum nescit ipse; ultronea enim terra fructum fert, primum gramen, dein spicam, tandem plenum frumentum in spica; et cum productus est fructus, immittit falcem, quia institit messis" (4:26-29).

[6] Quod homo non percipiat operationem Divinae providentiae in se, est quia id tollit liberum ejus, et inde facultatem cogitandi sicut a se, et cum illa etiam omne vitae jucundum; ita foret homo sicut automaton, in quo non reciprocum, et per quod conjunctio; et quoque foret servus et non liber. Quod providentia Divina tam occulte vadat ut vix aliquod vestigium ejus appareat, tametsi singularissima cogitationis et voluntatis hominis, quae spectant ejus statum aeternum, operatur, est principalis causa quia Dominus continue vult indere homini suum amorem, et per illum suam sapientiam, et sic illum creare in Sui imaginem; idcirco operatio Domini est in amorem hominis, 1 ac ab illo in intellectum ejus, et non vicissim: amor cum ejus affectionibus, quae sunt multiplices et innumerabiles, ab homine non percipitur nisi quam communissimo sensu, et inde tam parum ut ejus vix aliquid; et tamen homo ducendus est ab una amorum affectione in alteram secundum nexum in quo ex ordine sunt, ut reformari et salvari possit, quod incomprehensibile est non modo homini sed etiam angelo:

[7] si homo aliquid de illis arcanis resciret, non potuisset retrahi a ducendo se Ipsum etiam in eo, quod foret continue a caelo in infernum, cum tamen ille a Domino continue ducitur ab inferno ad caelum; homo enim a se constanter agit contra ordinem, Dominus autem constanter agit secundum ordinem; est enim homo in amore sui et in amore mundi ex natura a parentibus, et inde omne illorum amorum ex sensu jucundi percipit sicut bonum; et usque illi amores ut fines removendi sunt, quod a Domino fit per infinitas vias, quae apparent sicut labyrintheae etiam coram angelis tertii caeli.

[8] Ex his patet quod prorsus nihil juvet hominem, ut aliquid de eo ex sensu et perceptione sciat, sed quod ei noceret, et illum destrueret in aeternum. Satis est ut homo sciat vera, et per illa quid bonum et quid malum, et agnoscat Dominum, ac Ipsius Divinum auspicium in singulis; tunc quantum scit vera, et per illa quid bonum et malum, et facit illa sicut a se, tantum Dominus per amorem introducit illum in sapientiam, ac amorem sapientiae et sapientiam amori conjungit, ac facit ut unum sint, quia in Ipso unum sunt. Illae viae, per quas Dominus ducit hominem, comparari possunt cum vasis per quae sanguis apud hominem vadit et circulat; tum etiam cum fibris et earum plexibus intra et extra viscera corporis, imprimis in cerebro, per quas fluit spiritus animalis, et animat.

[9] Quomodo omnia illa influunt et perfluunt, nescit homo; et tamen vivit, modo scit et facit quid sibi conducit. Viae autem, per quas Dominus ducit hominem, sunt multo plus implexae et inextricabiles, tam illae per quas Dominus ducit hominem per societates inferni, et ab illis, quam illae per quas ducit hominem per societates caeli et in illas interius. Hoc itaque est quod intelligitur per quod

"spiritus quo vult spiret, et non scis unde venit, et quo vadit" (Joh. 3 2 );

tum etiam, per quod

"semen germinet et crescat, dum nescit homo" (Marc. 4

[27]);

quid etiam refert ut sciat homo quomodo semen crescit dummodo scit terram arare, occare, serere, et dum metit, benedicere Deo?

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232