Bible

 

Numeri 25

Studie

   

1 Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,

2 quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.

3 Initiatusque est Israël Beelphegor : et iratus Dominus,

4 ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.

5 Dixitque Moyses ad judices Israël : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.

6 Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.

7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,

8 ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël :

9 et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.

10 Dixitque Dominus ad Moysen :

11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.

12 Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem fœderis mei,

13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.

14 Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.

15 Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.

16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

17 Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos :

18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra # 101

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 118  
  

101. (XII.) QUOD ANTE HOC VERBUM, QUOD HODIE EST IN MUNDO FUERIT VERBUM QUOD DEPERDITUM EST.

Quod ante Verbum per Mosen et Prophetas apud gentem Israeliticam datum, cultus per sacrificia notus fuerit, et quod ex ore Jehovae prophetaverint, ex memoratis in Libris Mosis constare potest. Quod cultus per sacrificia notus fuerit, ex his:-

Mandatum est ut filii Israelis gentium altaria everterent, illarum statuas confringerent, et illarum lucos exscinderent (Exodus 34:13: Deuteronomius 7:5; 12:3).

Quod Israel in Schittim coeperit scortari cum filiabus Moabi, (quod) vocaverint populum ad sacrificia deorum suorum, et (quod) comederit populus, et incurvaverit se diis eorum, et imprimis adjunxerit se Baalpeori; et quod accensa sit ira Jehovae contra Israelem propterea (Numeri 25:1-3).

Tum quod Bileamus, qui fuit ex Syria, fecerit exstruere altaria, et sacrificaverit boves et pecudes (Numeri 22:40; 23:1-2, 14, 29-30).

Quod etiam ex ore Jehovae prophetaverint, constat ex Prophetiis Bileami (Numeri 23:7-10, 18-24; 24:3-9, 16-24); 1

Quod etiam prophetaverit de Domino, quod oriretur stella ex Jacobo, et sceptrum ex Israele (Numeri 23:17).

Quod prophetaverit ex ore Jehovae (Numeri 22:13, 18; 23:3, 5, 8, 16, 26; 24:1, 13).

Ex his patet quod cultus Divinus similis cultui apud gentem Israeliticam per Mosen instituto apud gentes fuerit. Quod etiam ante Abrami tempus fuerit, aliquantum elucet ex verbis apud Mosen (Deuteronomius 32:7-8); sed evidentius ex Malchizedecho rege Schalemi,

Quod eduxerit panem et vinum, et benedixerit Abramo, et quod Abram dederit ei decimas de omnibus (Genesis 14:18-20):

Et quod Malchizedech repraesentaverit Dominum, nam vocatur

Sacerdos Deo Altissimo (Genesis 14:18);

Et de Domino dicitur apud Davidem,

"Tu Sacerdos in aeternum, juxta modum Malchizedechi" (Psalmus 110:4).

Inde erat, quod Malchizedech eduxerit panem et vinum, ut sancta ecclesiae, sicut in sacramento Cenae sancta sunt; et quod Malchizedech potuerit benedicere Abramo, et quod Abram dederit ei decimas de omnibus.

Poznámky pod čarou:

1. 24 pro "25"

  
/ 118