Bible

 

Numeri 21

Studie

   

1 Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam.

2 At Israël voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.

3 Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.

4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris :

5 locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aquæ : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.

6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,

7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,

8 et locutus est Dominus ad eum : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet.

9 Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur.

10 Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth.

11 Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam.

12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.

13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos.

14 Unde dicitur in libro bellorum Domini : Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.

15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.

16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam.

17 Tunc cecinit Israël carmen istud : Ascendat puteus. Concinebant :

18 Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana.

19 De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth.

20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.

21 Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens :

22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.

23 Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.

24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum.

25 Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.

26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon.

27 Idcirco dicitur in proverbio : Venite in Hesebon : ædificetur, et construatur civitas Sehon :

28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.

29 Væ tibi Moab ; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon.

30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon : lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.

31 Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi.

32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores.

33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.

34 Dixitque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon.

35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 71

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

71. "Et vox Ipsius tanquam vox aquarum multarum. "Quod significet Divinum Verum in ultimis, constat ex significatione "vocis", cum a Domino, quod sit Divinum Verum (de qua n. 219, 220, 3563, 6971, 8813, 8914; et supra, n. 55); et ex significatione "aquarum", quod sint vera fidei, et quoque cognitiones veri (de qua n. 2702, 3058, 5668, 8568, 10238); et quia cognitiones veri sunt in ultimis, ideo per "vocem sicut (vox) aquarum multarum", quia de Domino, significatur Divinum Verum in ultimis. (Quod cognitiones et scientifica sint externi seu naturalis hominis, quia in luce mundi, ita in ultimis, videatur n. 5212; et in genere de illis in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 51). Quoniam nondum notum est quod "aquae "in Verbo significent vera fidei et cognitiones veri, ex causa fortassis quia remotum apparet, ideo velim paucis hic ostendere quod per "aquas" in Verbo illa intelligantur; quod etiam necessum est, quia absque cognitione quid "aquae" significant, non sciri potest quid significat Baptismus, nec quid lavationes in Ecclesia Israelitica, quarum mentio toties fit. "Aquae" significant vera fidei, quia "panis" significat bonum amoris.

Quod "aquae" et "panis" illa significent, est quia illa quae sunt nutritionis spiritualis exprimuntur in sensu litterae per talia quae sunt nutritionis naturalis; aquae enim et panis, per quae intelligitur omnis potus et omnis cibus in genere, nutriunt corpus, ac vera fidei et bonum amoris nutriunt animam; est quoque hoc ex correspondentia, nam cum "panis" et "aqua" leguntur in Verbo, angeli, quia spirituales, intelligunt illa quae eos nutriunt, quae sunt bona amoris et vera fidei.

[2] Hic aliqua loca afferre velim, ut sciatur quod "aquae" significent vera fidei, tum cognitiones veri:

- Apud Esaiam:

"Plena est terra scientia Jehovae, sicut aquae mare contegunt" (11:9);

apud eundem,

"Tunc haurietis aquas cum laetitia ex fontibus salutis" (12:3);

apud eundem,

"Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines; .... panis dabitur et aquae fideles" (33:15, 16);

apud eundem,

"Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non, lingua eorum siti deficit: .... aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum; .... ut videant, et cognoscant, et attendant et intelligant" (41:17, 18, 20);

apud eundem,

"Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super natos" (44:3);

apud eundem,

"Exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, .... ut sis sicut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum, cujus aquae non mentientur" (58:10 [, 11]);

apud Jeremiam:

"Duo mala fecit populus meus; Me deseruerunt, fontem aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, quae non continent aquas" (2:13);

apud eundem,

"Magnates miserunt minorennes aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt aquas, reversa sunt vasa eorum vacua, pudefacti sunt et ignominia affecti" (14:3);

apud eundem,

"Deseruerunt fontem aquarum vivarum Jehovam" (17:13);

apud eundem,

"Cum fletu venient, et cum 1 precibus adducam eos, ducam eos ad fontes aquarum in via recti" (31:9);

apud Ezechielem:

"Frangam baculum panis, . . . .et comedent panem pondere et in sollicitudine, et aquas mensura et stupore bibent, ut careant pane et aqua, et 2 desolentur vir et frater, et contabescant propter iniquitates" (4:16, 17; 12:18, 19: Esaias 51:14);

apud Amos,

"Ecce dies venient, quibus immittam famem in terram; non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum Verbum Jehovae; vagabuntur a mari ad mare, .... et discurrent ad quaerendum Verbum Jehovae, nec invenient; in die illo deficient virgines pulchra et juvenes siti" (8:11-13);

apud Sachariam,

"In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma" (14:8);

apud Davidem,

"Jehovah Pastor meus, non carebo; ad aquas quietum deducet me" (Psalm. 23 [1,] 2);

apud 3 Esaiam,

"Non sitient, .... aquas e petra effluere faciet illis, et findet petram ut fluant aquae" ( 4 48:21);

apud 5 Davidem,

"Deus, mane quaero Te; sitit anima mea, . . . lassus sine aquis" (Psalmuss 63:2 [B.A. 1]);

apud eundem,

Jehovah "mittit Verbum suum, .... spirare facit ventum, ut fluant aquae" (Psalm. 147:18 6 );

apud eundem,

"Laudate Jehovam caeli caelorum, et aquae quae desuper caelis" (Psalm. 148:4);

apud Johannem,

Jesus venit ad fontem Jacobi; "venit mulier e Samaria ad hauriendum aquas; cui dixit Jesus, Da Mihi bibere; . . . si scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, Da Mihi bibere, tu peteres ab Ipso ut daret tibi aquam viventem. Dicit Ipsi mulier, . . . Unde habes aquam viventem? .... Dixit ei Jesus, Omnis qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo, non sitiet in aeternum; et aqua quam Ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (4:7-15);

apud eundem,

Jesus dixit, "Si quis sitiverit, Venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina e ventre ipsius fluent aquae viventis" (7:37, 38);

in Apocalypsi,

"Sitienti dabitur e fonte aquae vitae gratis" (21:6);

et alibi,

Angelus ostendit illi "fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem ex throno Dei et Agni" (22:1);

et adhuc ibi,

"spiritus et Sponsa dicunt, (Veni); qui audit, dicat Veni; et qui sitit veniat; et qui vult, accipiet aquam vitae gratis" (22:17).

[3] Haec allata sunt, ut sciatur quod per "aquas" in Verbo significentur vera fidei, et inde quid per aquam Baptismi, de quo ita Dominus docet apud Johannem:

"Nisi homo generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei" (3:5);

"aquae" ibi sunt vera fidei, et "spiritus" est vita secundum illa (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 202-209, seq.). Quia non notum fuerat quod "aquae" significarent vera fidei, nec quod omnia quae apud filios Israelis instituta fuerunt essent repraesentativa spiritualium, ideo creditum est quod per lavationes illis mandatas abstersa fuerint illis peccata, cum tamen ne hilum; repraesentabant modo purificationem a malis et falsis per vera fidei et vitam secundum illa (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3147, 5954, 10237, 10240). Ex his nunc patet quod per "vocem", quae sicut "vox aquarum multarum", intelligatur Divinum Verum; ut quoque apud Ezechielem,

"Ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis, et vox Ipsius sicut vox aquarum multarum, et terra illustrata a gloria Ipsius" (43:2 7 );

apud Davidem,

"Vox Jehovae super aquis, .... Jehovah super aquis multis" (Psalmuss 29:3);

et in sequentibus in Apocalypsi,

"Audivi vocem e caelo tanquam vocem aquarum multarum" (14:2).

[4] Scio quod miraturi sint quidam quare in Verbo "aquae" nominantur, et non vera fidei, cum tamen Verbum docebit hominem de vita spirituali ejus; et si vera fidei loco "aquarum" dicta fuissent, scivisset homo quod non aquae Baptismi et lavationum aliquid ad purificationem hominis a malis et falsis fecissent: sed sciendum est quod Verbum, ut Divinum sit, et simul pro caelo et pro ecclesia, omnino naturale erit in littera; nam nisi naturale esset in littera, non foret per illud conjunctio caeli cum ecclesia, foret enim sicut domus absque fundamento, et sicut anima absque corpore; ultima enim concludunt omnia interiora et fundant illa (videatur supra, n. 41): homo etiam est in ultimis, et super ecclesia apud illum fundatur caelum. Inde nunc est quod talis stylus in Verbo sit; quare homo, cum cogitat spiritualiter ex naturalibus, quae sunt in sensu litterae Verbi, conjungitur caelo, cum quo non alioquin conjungeretur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232