Bible

 

Nahum 1

Studie

1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.

2 Deus æmulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.

3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.

4 Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.

5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitatores in eo.

6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.

7 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.

8 Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ.

9 Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio,

10 quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena.

11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.

12 Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra.

13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.

14 Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.

15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit.

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 34

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 60  
  

34. (v.) Quintus status hujus Ecclesiae fuit Separatio bonorum a malis, quae fuit Ultimum Judicium super omnes qui ab illa Ecclesia fuerunt.-Hic status describitur per "diluvium" in quo omnes superstites mali perierunt; et per "Noachum et ejus filios," per quos intelliguntur omnes boni qui salvati sunt. Finis Antiquissimae Ecclesiae per "Adamum" repraesentatae describitur in capite sexto Geneseos, per haec:

"Cum videret Jehovah quod multiplicaretur malitia hominis in mundo, et insuper omne figmentum [cogitationum] cordis ejus tantummodo malum omni die, paenituit Jehovam quod fecisset hominem in terra. Ideo dixit Jehovah, Delebo hominem quem creavi desuper faciebus terrae..... Tantummodo Noachus invenit gratiam in oculis Jehovae" (vers. 5-8).

Ultimum Judicium autem super illos describitur per "diluvium." Quod per "diluvium," causa est quia "aquae" in Verbo significant vera, et in opposito sensu falsa. Vera significantur per aquas fontis, aquas fluvii, aquas pluviae, perque aquas lavationum olim et aquas Baptismi hodie: correspondentia illa est ex eo, quod vera purificent animam hominis ab immundis, sicut aquae corpus ejus; ideo vocantur "aquae vivae." At in opposito sensu per "aquas" significantur falsa; sed per aquas impuras, quales sunt paludum, cisternarum male olentium, lotii et quisquiliarum, in genere per omnes detrimentosas et letiferas; ita quoque per aquas e quarum inundatione homo emoritur, proinde per Diluvium Noachicum. Quod falsa in congerie describuntur per "inundationes," ex sequentibus his locis constare potest:

"Dominus 1 ascendere faciens 2 super eos aquas fluvii" (Euphratis) "validas et multas;...hic ibit per Jehudam, inundabit, transibit, usque ad collum pertinget" (Esaias 8:7, 8)

per "aquas fluvii Euphratis" significantur ratiocinia ex falsis, quia per "Assyriam," cujus fluvius erat, significatur ratiocinatio.

Spiritus Jehovae sicut fluvius inundans, usque ad collum dimidiabit,

ad cribrandum gentes cribro vanitatis" (Esaias 30:28, 30);

per "fluvium inundantem" hic similiter significatur ratiocinatio ex falsis.

"Ecce aquae ascendentes e septentrione, quae sicut flumen inundans, ac inundabit terram et plenitudinem ejus" (Jeremias 47:2);

haec de Philisthaeis, per quos intelliguntur qui non in charitate, et inde non in veris; falsa illorum significantur per "aquas ascendentes ex septentrione," et devastatio Ecclesiae inde per "flumen inundans quod inundabit terram et plenitudinem ejus;" "terra" est Ecclesia, et "plenitudo" sunt omnia ejus.

"Dic ad incrustantes ineptum,.... Fiet pluvia inundans, qua vos 3 lapides grandinis cadent" (Ezechiel 13:11, 13);

"incrustatio inepti" est confirmatio falsi, et "lapides grandinis" sunt falsa.

"In inundatione supergrediente consummationem faciet locum ejus, et inimicos [Ipsius] persequetur caligo" (Nahum 1:8);

per "inundationem" quae consummabit, significatur falsificatio veri; et per "caliginem," ipsa vera in nocte.

"Dixistis, 4 Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem; quando flagellum inundationis transiverit, non veniet ad nos; posuimus mendacium fiduciam, et in falsitate latebimus" (Esaias 28:15);

"inundatio" hic manifeste pro interitu per falsa, nam dicitur quod in "mendacio" posuerint fiduciam, et in "falsitate" laterent.

"Post septimanas sexaginta duas excidetur Messias, sed non Sibi; deinde urbem et sanctuarium perdet populus Principis venturi, ita ut finis ejus cum inundatione, usque ad.... desolationes" (Daniel 9:26);

haec de Ecclesia ventura Christiana, in qua periturus cultus Domini, quod intelligitur per quod "excidetur Messias, sed non Sibi;" quod peritura sit per falsificationes, intelliguntur per quod finis ejus futurus sit "cum inundatione usque ad desolationes;" "desolatio" est falsificatio illa. Inde est quod postquam Dominus locutus est de "Abominatione Desolationis praedictae a Daniele propheta" e de "Consummatione Saeculi" per illam, dixit quod

Adventus suus futurus sit sicut diebus dum venit diluvium et sustulit omnes (Matthaeus 24:15, 39).

Quod per Submersionem Pharaonis et Aegyptiorum in Mari Suph (Exod. 14), interitus per falsa in sensu spirituali intelligatur, in Arcanis Caelestibus, in Explicatione super illud caput, demonstratum.

Poznámky pod čarou:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

4. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60