Bible

 

Matthaeus 8

Studie

   

1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ :

2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.

3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.

4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.

5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,

6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.

7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.

8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.

10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.

11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum :

12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.

13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :

15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.

16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :

17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit : et ægrotationes nostras portavit.

18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.

19 Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.

20 Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

21 Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patream meum.

22 Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.

23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :

24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.

25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos, perimus.

26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.

27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?

28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.

29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?

30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.

31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.

32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis.

33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.

34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 458

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

458. "Ut non adorarent daemonia," significat quod sic in malis concupiscentiarum suarum sint, et unum faciant cum sui similibus in Inferno. - Per "daemonia" significantur concupiscentiae mali oriundae ex amore mundi; causa est, quia in Inferno illi vocantur daemones qui in illis concupiscentiis sunt; et quoque homines qui in iisdem sunt, fiunt daemones post mortem. Est quoque conjunctio talium hominum cum illis; unusquisque enim homo conjunctus est spiritibus quoad affectiones, usque adeo ut unum faciant. Ex quibus patet, quot "adorare daemonia" sit litare concupiscentiis illis ex amore illorum. Qui itaque solam fidem invocat, sicut religionis suae caput, aut sicut suum idolum, ille quia non inquirit aliquod malum apud se quod dicat peccatum et ideo non vult illud per paenitentiam removere, manet in illo; et quia omne malum ex concupiscentiis conflatum est, et non est nisi quam fasciculus concupiscentiarum, sequitur quod qui non inquirit aliquod malum apud se, ac fugit illud ut peccatum contra Deum, quod unice fit per paenitentiam fiat post mortem daemon. Non aliud per "daemones" et "daemonia" quam tales concupiscentiae, significantur in sequentibus locis:

"Sacrificant Daemonibus, Deo non," (Deuteronomius 32:17);

Filii Israelis "non sacrificabunt 1 amplius Daemonibus, post quos scortati sunt," (Leviticus 17:7; Psalm. 106:37);

"Occurrent Tziim cum Ijim, et Daemon sylvestris socio suo obviabit," (Esaias 34:14);

"Cubabunt 2 ibi Tziim, et implebuntur Domus eorum Ochim, et habitabunt ibi Filiae noctuae, et Daemones sylvestres saltabunt ibi," (Esaias 13:21);

per "Tziim," "Ijim," "Ochim," "Filias noctuae," significantur variae concupiscentiae; "Daemones sylvestres" sunt concupiscentiae quales Priaporum et Satyrorum.

"Babylon facta est habitaculum Daemonum, et custodia omnis spiritus immundi," (Apocalypsis 18:2).

Daemones, quos Dominus ejecit, fuerant tales concupiscentiae cum vixerunt in mundo (De quibus Matthaeus 8:16, 28; 9:32-33; 10:8; 12:22; 15:22; Marcus 1:32, 34; 3 Luca 4:33-37, 41; 8:2, 26-40; 9:1, 37-42, 49; 5 13:32). 4

Poznámky pod čarou:

1. sacrificabunt pro "sacrificabant"

2. Cubabunt pro "Cantabunt"

3. 32, 34 pro "32, 33, 34"

4. 33-37 pro "33 ad 38"

5. 37-42, 49 pro "37 ad 44 ad 50"

  
/ 962