Bible

 

Matthaeus 6

Studie

   

1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.

2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua :

4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.

8 Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.

9 Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.

10 Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.

11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,

12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

13 Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.

15 Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.

17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,

18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.

20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.

21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.

23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ?

24 Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.

25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?

26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?

27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?

28 Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.

29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.

30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ?

31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?

32 hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.

33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.

34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1217

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1217. "Dicentium, Alleluia, quia regnat Dominus Deus omnipotens." - Quod significet gaudium et laetitiam, quot Domino nunc sit regnum in terris sicut in caelis, constat ex significatione "Alleluia", quod sit vox glorificationis Domini ex gaudio cordis (de qua (supra), n. 1197, 1203); (dicitur gaudium et laetitia, quia in Verbo "gaudium" dicitur de bono, ac "laetitia" de vero, et hic angeli tam qui in veris fuerunt quam qui in bonis, dixerunt "Alleluia;") et ex significatione "quia regnat Dominus Deus omnipotens", quod sit quod regnum Ipsius sit in terris sicut in caelis, per quod intelligitur, quod postquam boni separati sunt a malis, ac mali conjecti in infernum, tunc omnes boni in meliorem statum recipiendi verum et bonum a Domino venerint, in quo statu non prius fuerunt; nam quamdiu in nexu fuerunt cum malis, si recepissent bona et vera, contaminavissent et pervertissent illa: haec quoque causa est quod vera interiora in terris non prius revelata sint quam postquam separatio illa facta est per ultimum judicium.

[2] Hoc quoque intelligitur per

"Veniat regnum tuum... in terris sicut in caelis", in Oratione Dominica ([Matthaeus 6:10]):

regnum Domini fuit quoque ante ultimum judicium, nam Dominus semper regit caelum et terram; sed status regni Domini alius factus est post ultimum judicium quam fuit ante illud, est enim receptio Divini Veri et Boni post illud universalior, interior, facilior, et distinctior. "Dominus Deus omnipotens" dicitur, et Dominus dicitur "Dominus" ex Bono, ac "Deus" ex Vero, et "omnipotens" ex separatione bonorum a malis per ultimum judicium, et quoque ex potestate salvandi illos qui recipiunt Ipsum.

[3] (Continuatio (de Omnipraesentia et de Omniscientia).)

Sed quomodo Dominus potest praesens esse apud omnes qui in caelo et universo terrarum orbe sunt, et quoque scire omnia, et quoque singularissima apud illos in praesenti et in futuro, non comprehendi potest, nisi per haec sequentia:-

(1.) Quod in mundo naturali sint spatia et tempora, at quod in mundo spirituali illa sint apparentiae.

(2.) Quod spatia et tempora ex ideis removenda sint, ut comprehendatur Domini omnipraesentia apud omnes et singulis, ac omniscientia praesentium et futurorum apud illos.

(3.) Quod omnes angeli caeli, et omnes homines terrae qui faciunt ecclesiam, sint sicut unus Homo, et quod Dominus sit illius Hominis Vita.

(4.) Consequenter sicut vita est in singulis et singularissimis hominis, et cognoscit omnem illorum statum, ita Dominus est in singulis et singularissimis angelorum caeli, et fiominum ecclesiae.

(5.) Quod Dominus apud illos qui extra caelum et extra ecclesiam sunt, qui in inferno sunt, vel in infernum venturi sunt, etiam praesens sit, et sciat omnem illorum statum, ex facultate intellectuali, quae est cuivis homini, et ex opposito.

(6.) Quod ex omnipraesentia et omniscentia Domini ita percepta, in intellectum cadat quomodo Dominus est omne et in omnibus caeli et ecclesiae, et quod in Domino simus, et Ipse in nobis.

(7.) Omnipraesentia et omniscientia Domini etiam a creatione universi comprehendi possunt, illud enim ad Ipso ita creatum est ut Ipse sit in primis et in ultimis, ac in centro et simul in peripheriis, et quod usus sint in quibus est.

(8.) Quoniam Domino est Divinus Amor et Divina Sapientia, ideo Ipsi est Divina omnipraesentia et Divina omniscientia ex utroque; sed omnipraesentia principaliter est ex Divino Amore, et omniscientia principaliter est ex Divina sapientia.

  
/ 1232