Bible

 

Matthaeus 4

Studie

   

1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.

2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.

3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.

4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.

5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,

6 et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.

8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,

9 et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :

13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :

14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :

15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium :

16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.

17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.

18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),

19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.

21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.

22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.

24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :

25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 120

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

120. "Sed synagoga satanae." - Quod significet doctrinam omnium falsorum apud illos, constat ex significatione "synagogae", quod sit doctrina (de qua sequitur), et ex significatione "satanae", quod sit infernum ex quo omnia falsa. Sunt bina genera infernorum, unum in quo sunt illi qui in malis, et alterum in quo sunt illi qui in falsis mali. Infernum in quo sunt illi qui in malis, una voce vocatur Diabolus; ac infernum in quo sunt illi qui in falsis mali, una voce vocatur Satanas. Quod ita nominentur inferna, ignorant illi qui nihil de infernis sciunt, et qui de diabolo captaverunt opinionem quod creatus fuerit lucis angelus, et quia rebellis factus cum turba sua dejectus sit, et sic factum est infernum. (Quod inferna dicantur Diabolus et Satanas, videatur in opere De Caelo et Inferno 311, 544, 553; et in opusculo De Ultimo Judicio, in articulo ubi ostensum est quod Caelum et Infernum sint ex Humano Genere, n. 14-22.)

[2] Praeterea sciendum est quod sicut omnia bona et vera sunt e caelis a Domino, ita omnia mala et falsa ex infernis. Qui credit quod bona et vera aliunde sint quam e caelis a Domino, et quod mala et falsa aliunde quam ex infernis, multum fallitur. Homo solum est receptaculum eorum, et quo se vertit inde recipit; si se vertit ad caelum, quod fit per bona amoris et vera fidei, tunc recipit bona et vera a Domino; at si se vertit ad infernum, quod fit per mala amoris et falsa fidei, tunc recipit mala et falsa ab infernis. Quoniam nunc omnia mala et falsa ab infernis sunt, et inferna una voce dicuntur vel diabolus vel satanas, sequitur quod per "diabolum" etiam significentur omnia mala, et per "satanam" omnia falsa. Inde nunc est, quod per "synagogam satanae" significetur doctrina omnium falsorum.

[3] Quod per "synagogam" significetur doctrina, est quia in synagogis docebatur, et quoque lites in doctrinalibus dirimebantur.

Quod in synagogis doceretur, patet apud Matthaeus 4:23:9:35; 13:54; Marcus 1:21, 22, 1 29, 39; 6:2; Luca 4:15, 16, 44; 13:10, 14; Johannes 18:20.

Quod lites in doctrinalibus in synagogis dirimerentur. concludi potest ex illis quae dicuntur apud Matthaeus 10:17; Marcus 13:9; Luca 12:11; 21:12; Johannes 9:22; 12:42; cap. 16:23 2 .

Quod apud gentem Judaicam fuerit doctrina omnium falsorum, constare potest ex multis quae de illa gente nota sunt; quod nempe negaverint Dominum, quod velint Messiam cujus regnum sit in terris, et qui evehat illos supra omnes gentes in mundo; quod omnem cultum in externi ponant, et quod interna cultus quae sunt fidei et amoris in Dominum rejiciant; quod omnia in Verbo ad se applicent, et illud per traditiones a se inventas falsificent (Videatur Matthaeus 15:6-9; Marcus 7:1-13); porro qualis illa gens quoad interiora sua ab initio fuerat, constare potest ex Cantico Mosis (Deutr. cap. 32), et alibi pluries (et in collectis ex Arcanis Caelestibus, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. De 248).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232