Bible

 

Matthaeus 4

Studie

   

1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.

2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.

3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.

4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.

5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,

6 et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.

8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,

9 et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :

13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :

14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :

15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium :

16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.

17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.

18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),

19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.

21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.

22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.

24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :

25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.

   

Bible

 

Esaias 60

Studie

   

1 Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.

2 Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.

3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.

4 Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent.

5 Tunc videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.

6 Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha ; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.

7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi ; arietes Nabaioth ministrabunt tibi : offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo.

8 Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas ?

9 Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe ; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.

10 Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi ; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.

11 Et aperientur portæ tuæ jugiter ; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.

12 Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.

13 Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ ; et locum pedum meorum glorificabo.

14 Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi, et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël.

15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem ;

16 et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis ; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.

17 Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum, et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.

18 Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis ; et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.

19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te ; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.

20 Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.

21 Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum hæreditabunt terram, germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.

22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus, in tempore ejus subito faciam istud.