Bible

 

Matthaeus 17

Studie

   

1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum :

2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.

3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.

4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.

5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite.

6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.

7 Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere.

8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.

9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.

10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ?

11 At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia.

12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.

13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.

14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.

15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.

16 Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me.

17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.

18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ?

19 Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.

20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.

21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum :

22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.

23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ?

24 Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ?

25 Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.

26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Coelo et de Inferno # 471

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 603  
  

471. Quod homo secundum facta et opera judicabitur et ei retribuetur, multis in locis in Verbo dicitur, quorum aliqua hic adducere velim:

"Venturus... est Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua," (Matthaeus 16:27) 1

"Beati mortui, qui in Domino moriuntur..;immo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis, opera illorum sequuntur illos," (Apocalypsis 14:13). 2

"Ego dabo unicuique secundum opera sua," (Apocalypsis 2:23).

"Vidi mortuos parvos et magnos stantes coram Deo; et libri aperti sunt: et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta in libris, secundum opera illorum:... dedit mare eos qui in eo mortui sunt, ac mors et infernus dederunt 1 illos qui in iis; et judicati sunt quilibet secundum opera illorum," (Apocalypsis 20:[12,] 13, 15).

"Ecce venio, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opera ejus," (Apocalypsis 22:12).

"Omnis... qui audit mea... verba et facit ea, comparabo viro prudenti... at omnis qui audit verba mea... et non facit ea, comparatur viro stulto," (Matthaeus 7:24, 26).

"Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris mei qui est in caelis: multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite e Me, operarii iniquitatis," (Matthaeus 7:[21,] 22-23).

"Tunc incipietis dicere, edimus coram Te et bibimus, in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos... operarii iniquitatis," (Luca 13:25-27).

"Retribuam illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum illorum," (Jeremias 25:14).

Jehovah, "cujus oculi aperti sunt super omnes vias hominis, ad dandum cuivis secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus," (Jeremias 32:19).

"Visitabo super... vias ejus, et opera ejus retribuam illi," (Hoschea 4:9).

"Jehovah... juxta vias nostras, et juxta opera nostra facit nobiscum," (Sacharia 1:6).

Ubi Dominus de ultimo judicio praedicit, non nisi quam opera recenset, et quod intrabunt in vitam aeternam qui bona opera fecerunt, et in damnationem qui mala opera, Matthaeus 25:32-46; praeter in multis aliis locis, ubi agitur de salvatione et de condemnatione hominis. Quod opera et facta sint vita externa hominis, et quod per illa manifestetur vita ejus interna, qualis est, patet.

Poznámky pod čarou:

1. [Editor's footnote] 27 pro "17"

2. [Editor's footnote] 13 pro "11"

  
/ 603