Bible

 

Matthaeus 16

Studie

   

1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.

2 At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum.

3 Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.

4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.

5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.

6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.

7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.

8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ?

9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?

10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?

11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ?

12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.

13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?

14 At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.

15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?

16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.

17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.

18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.

19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.

20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.

21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.

22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.

23 Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.

24 Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?

27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.

28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 915

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

915. "Fundamentum primum jaspis, secundum, sapphirus, tertium chalcedonius, quantum smaragdus," (Vers. 20) "quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus," significat omnia doctrinae illius ex Verbi Sensu literae in suo ordine apud illos qui immediate adeunt Dominum, et vivunt secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata, hi enim et non alii in doctrina amoris in Deum, et amoris erga proximum sunt, quae duo sunt fundamenta religionis. - Quod per "duodecim fundamenta muri" significentur omnia doctrinae novae Hierosolymae ex Sensu literae Verbi, videatur supra (902, 914); quod per "lapides pretiosos" in genere significentur omnia vera doctrinae ex Verbo translucentia per Sensum spiritualem (supra 231, 540, 726, 911, 914); 1 hic per quemlibet lapidem significatur aliquod verum in specie ita translucens. Quod Verbum in Sensu literae quoad doctrinalia ejus correspondeat lapidibus pretiosis omnis generis, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (43-45) 2 , Sunt duo colores in genere, qui in lapidibus pretiosis pellucent, color ruber et color candidus; reliqui colores, ut viridis, flavus, caeruleus, et plures alii, sunt compositi ex illis, mediante nigro; et per colorem rubrum significatur bonum amoris, et per colorem candidum significatur verum sapientiae. Quod color ruber significet bonum amoris, est quia trahit originem ex igne solis, et ignis Solis mundi spiritualis est in sua essentia Divinus Amor Domini, ita bonum amoris; et quod color candidus significet verum sapientiae, est quia trahit originem ex luce quae procedit ex igne illius Solis, et lux illa procedens est in sua essentia Divina Sapientia, ita verum sapientiae: et nigrum trahit originem ex umbra illorum, quae est ignorantia. Sed singulariter explicare quid boni et quid veri significatur per quemlibet lapidem, nimis prolixum foret; at usque ut sciatur quid boni et veri unusquisque lapis in hoc ordine significat, videantur quae supra, (7:5-8; 349-361) explicata sunt, ubi de duodecim Tribubus Israelis agitur; simile enim hic significatur per quemlibet lapidem quod per quamlibet Tribum ibi nominatam, quoniam per duodecim Tribus ibi descriptas similiter significantur omnia bona et vera Ecclesiae et doctrinae ejus in suo ordine; quare etiam dicitur in hoc capite (vers. 14) quod in fundamentis his duodecim scripta essent nomina duodecim Apostolorum Agni, et per "duodecim Apostolos" significantur omnia doctrinae de Domino, et de Vita secundum praecepta Ipsius (903). Similia etiam significantur per duodecim hos lapides, quae per duodecim lapides pretiosos in pectorali Aharonis, quod Urim et Thummim vocabatur (de quibus, Exodus 28:15-21, quae in Arcanis Caelestibus, a 9856-9882, singillatim explicata sunt), cum differentia quod in his essent nomina duodecim Tribuum Israelis, in illis autem nomina duodecim Apostolorum Agni. Quod fundamenta sint ex lapidibus pretiosis, etiam dicitur apud Esajam:

"O afflicta, ecce Ego disponam cum stibio Lapides tuos, Fundamenta tua ponam in Sapphiris, et portas tuas in Lapides Carbunculi; omnes filii tui docti a Jehovah," (54:11-12 (, 13)

per "afflictam" intelligitur Ecclesia a Domino apud gentes instauranda. Apud eundem:

"Sic dixit Dominus Jehovih, Ego fundabo in Zione Lapidem, Lapidem probationis, angulum pretii fundationis fundatae; ponam judicium in regulam, et justitiam in perpendiculum," (28:16-17).

Quoniam omne verum doctrinae ex Verbo fundabitur super agnitione Domini, ideo Dominus vocatur "Lapis Israelis," (Genesis 49:24);

Tum "Lapis Anguli quem reprobaverunt architecti," (Matthaeus 21:42; Marcus 12:10-11; Luca 20:17-18);

quod "lapis Anguli" sit lapis fundamentorum, constat ex Jeremias 51:26. Dominus etiam in Verbo multis in locis vocatur "Petra;" quare Ipse Se intelligit per "Petram," cum dixit,

"Super hac Petra aedificabo Ecclesiam Meam," (Matthaeus 16:18-19);

et quoque cum dixit,

"Qui audit verba Mea et facit ea, comparatur viro prudenti, qui aedificat domum et ponit fundamentum super Petra," (Luca 6:47-48; Matthaeus 7:24-25);

per "Petram" significatur Dominus quoad Divinum Verum Verbi. Quod omnia Ecclesiae et Doctrinae ejus se referant ad haec duo, quod immediate adeundus sit Dominus, et quod vivendum sit secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata, et quod sic omnia doctrinae se referant ad amorem in Deum et ad amorem erga proximum, videbitur in Doctrina Novae Hierosolymae de Charitate, ubi haec in suo ordine exponentur.

Poznámky pod čarou:

1. 911 pro "811" et 914 pro "814"

2. 43-45 pro "43, 44, 45, 46"

  
/ 962  
  

Bible

 

Lucas 19

Studie

   

1 Et ingressus perambulabat Jericho.

2 Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :

3 et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.

4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.

5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.

6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.

7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.

8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

9 Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ.

10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.

11 Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

12 Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.

13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.

14 Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.

15 Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.

16 Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.

17 Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.

18 Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.

19 Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.

20 Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :

21 timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.

22 Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :

23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?

24 Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.

25 Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.

26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.

27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.

28 Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.

29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,

30 dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.

31 Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.

32 Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.

33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?

34 At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.

35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.

36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :

37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,

38 dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis.

39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.

40 Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :

42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

43 Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :

44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.

45 Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,

46 dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.

47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere :

48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.