Bible

 

Matthaeus 15

Studie

   

1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes :

2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.

3 Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :

4 Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

5 Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :

6 et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.

7 Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :

8 Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.

9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.

10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.

11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.

12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?

13 At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.

14 Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.

15 Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.

16 At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?

17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?

18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :

19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :

20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.

22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.

23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.

24 Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.

25 At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.

26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.

28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.

29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi.

30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,

31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël.

32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.

33 Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?

34 Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.

35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.

36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.

37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.

39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 12

  
/ 101  
  

12. CHRISTUS. SECTIO 2.10

Vocabis nomen ejus Jesum, Ille salvabit populum a peccatis suis, Matth. 1:21.

Magi venerunt adorare Jesum infantem, et quod nasciturus in Bethlechem, secundum Micham 5:1. Matth. 2:1 ad 6.

Magi adorarunt Ipsum, et obtulerunt illi dona, Matth. 2:11.

Jesus dixit Johanni, conveniens est nobis sic implere omnem justitiam Dei,Matth. 3:15.

Jesus dixit diabolo tentanti, non tentabis Dominum Deum tuum, et iterum, Dominum Deum tuum adorabis, et Ipsi Soli servies, Matth. 4:7, 10.

Princeps veniens adoravit Jesum, Matth. 9:18.

Quisquis me suscipit Ipsum qui misit me, Matth. 10:40.

Omnia mihi tradita sunt a Patre, quare venite ad me omnes, Matth. 11:27, 28.

Illi qui in navi erant, adorabant Jesum, dicentes vere Filius Dei Tu, Matth. 14:33.

Cananaea adoravit Ipsum, 15:25, discipuli, Luc. 24:52, caecus, Joh. 9:38.

Turbae glorificabant Deum Israelis, Matth. 15:31.

Quod unus sit Rabbi, et unus Magister, hoc est doceat bonum et verum, Matth. 23:8, 10.

(De signo adventus Domini et consummationis saeculi, Matth. 24:1 ad fin:

Tunc erunt bella et rumor, et dicent ego sum Christus, Pseudoprophetae exsurgent et seducent multos, significat haereses in primis temporibus, quae multae fuerunt, Matth. 24:5 ad 14.)

Mulieres occurrentes Jesu, adorarunt Ipsum, Matth. 28:9.

Data est Mihi, dixit, omnis potestas in coelo et in terra, Matth. 28:18. Psalm. 8:6, 7.

  
/ 101