Bible

 

Matthaeus 13

Studie

   

1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.

2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore,

3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.

4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.

5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ :

6 sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.

7 Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.

8 Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.

9 Qui habet aures audiendi, audiat.

10 Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?

11 Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.

12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.

13 Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.

14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.

15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.

16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.

17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

18 Vos ergo audite parabolam seminantis.

19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.

20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :

21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.

22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.

24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo :

25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.

26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.

27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?

28 Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?

29 Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.

30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.

31 Aliam parabolam proposuit eis dicens : Similis est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :

32 quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.

33 Aliam parabolam locutus est eis : Similis est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.

34 Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :

35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.

36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.

37 Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.

38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.

39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.

40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.

41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :

42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.

43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.

44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.

45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.

46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.

47 Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.

49 Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,

50 et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.

51 Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.

52 Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?

55 Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?

56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?

57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.

58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 120

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

120. "Sed synagoga satanae." - Quod significet doctrinam omnium falsorum apud illos, constat ex significatione "synagogae", quod sit doctrina (de qua sequitur), et ex significatione "satanae", quod sit infernum ex quo omnia falsa. Sunt bina genera infernorum, unum in quo sunt illi qui in malis, et alterum in quo sunt illi qui in falsis mali. Infernum in quo sunt illi qui in malis, una voce vocatur Diabolus; ac infernum in quo sunt illi qui in falsis mali, una voce vocatur Satanas. Quod ita nominentur inferna, ignorant illi qui nihil de infernis sciunt, et qui de diabolo captaverunt opinionem quod creatus fuerit lucis angelus, et quia rebellis factus cum turba sua dejectus sit, et sic factum est infernum. (Quod inferna dicantur Diabolus et Satanas, videatur in opere De Caelo et Inferno 311, 544, 553; et in opusculo De Ultimo Judicio, in articulo ubi ostensum est quod Caelum et Infernum sint ex Humano Genere, n. 14-22.)

[2] Praeterea sciendum est quod sicut omnia bona et vera sunt e caelis a Domino, ita omnia mala et falsa ex infernis. Qui credit quod bona et vera aliunde sint quam e caelis a Domino, et quod mala et falsa aliunde quam ex infernis, multum fallitur. Homo solum est receptaculum eorum, et quo se vertit inde recipit; si se vertit ad caelum, quod fit per bona amoris et vera fidei, tunc recipit bona et vera a Domino; at si se vertit ad infernum, quod fit per mala amoris et falsa fidei, tunc recipit mala et falsa ab infernis. Quoniam nunc omnia mala et falsa ab infernis sunt, et inferna una voce dicuntur vel diabolus vel satanas, sequitur quod per "diabolum" etiam significentur omnia mala, et per "satanam" omnia falsa. Inde nunc est, quod per "synagogam satanae" significetur doctrina omnium falsorum.

[3] Quod per "synagogam" significetur doctrina, est quia in synagogis docebatur, et quoque lites in doctrinalibus dirimebantur.

Quod in synagogis doceretur, patet apud Matthaeus 4:23:9:35; 13:54; Marcus 1:21, 22, 1 29, 39; 6:2; Luca 4:15, 16, 44; 13:10, 14; Johannes 18:20.

Quod lites in doctrinalibus in synagogis dirimerentur. concludi potest ex illis quae dicuntur apud Matthaeus 10:17; Marcus 13:9; Luca 12:11; 21:12; Johannes 9:22; 12:42; cap. 16:23 2 .

Quod apud gentem Judaicam fuerit doctrina omnium falsorum, constare potest ex multis quae de illa gente nota sunt; quod nempe negaverint Dominum, quod velint Messiam cujus regnum sit in terris, et qui evehat illos supra omnes gentes in mundo; quod omnem cultum in externi ponant, et quod interna cultus quae sunt fidei et amoris in Dominum rejiciant; quod omnia in Verbo ad se applicent, et illud per traditiones a se inventas falsificent (Videatur Matthaeus 15:6-9; Marcus 7:1-13); porro qualis illa gens quoad interiora sua ab initio fuerat, constare potest ex Cantico Mosis (Deutr. cap. 32), et alibi pluries (et in collectis ex Arcanis Caelestibus, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. De 248).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232