Bible

 

Matthaeus 12

Studie

   

1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.

2 Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.

3 At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :

4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?

5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?

6 Dico autem vobis, quia templo major est hic.

7 Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :

8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.

9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.

10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.

11 Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?

12 Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.

13 Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.

14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.

15 Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :

16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent.

17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :

18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.

19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :

20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :

21 et in nomine ejus gentes sperabunt.

22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.

23 Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?

24 Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.

25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.

26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?

27 Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.

28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.

30 Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mihi, spargit.

31 Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.

32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.

33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.

34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.

35 Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.

36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.

37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.

38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.

39 Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.

40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.

41 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ. Et ecce plus quam Jonas hic.

42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.

43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.

44 Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.

45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.

46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, quærentes loqui ei.

47 Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.

48 At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ?

49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.

50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Divina Providentia # 233

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 340  
  

233. Ut itaque hoc Arcanum Divinae Providentiae detegatur, usque ut homo rationalis id in sua luce videre possit, singillatim explicanda sunt illa, quae nunc allata sunt. PRIMUM. Quod in interioribus apud hominem non possit malum et simul bonum esse, et inde nec falsum mali et simul verum boni: per interiora hominis intelligitur internum cogitationis ejus, de quo homo non aliquid scit, priusquam in mundum spiritualem et ejus lucem venit, quod fit post mortem; in mundo naturali id cognosci potest solum ex jucundo amoris ejus in externo cogitationis suae, et ex ipsis malis, dum illa apud se explorat; nam, ut supra ostensum est, internum cogitationis cum externo cogitationis apud hominem in tali nexu cohaeret, ut non separari possint; sed de his supra plura. Dicitur bonum et verum boni, ac malum et falsum mali, quoniam bonum non dari potest absque suo vero, nec malum absque suo falso, sunt enim consortes tori seu conjuges, nam vita boni est a suo vero, et vita veri a suo bono; simile est cum malo et ejus falso.

[2] Quod in interioribus hominis non possit malum cum suo falso et simul bonum cum suo vero esse, a rationali homine absque explicatione videri potest, est enim malum oppositum bono, ac bonum oppositum malo, et duo opposita non possunt simul esse: est etiam omni malo insitum odium contra bonum, et omni bono est insitus amor tutandi se contra malum, et id a se removendi: ex quo sequitur, quod unum cum altero non possit simul esse; et si simul forent, primum oriretur conflictus et pugna, et dein destructio: quod etiam Dominus his verbis docet, "Omne Regnum divisum contra seipsum desolatur, et omnis civitas aut domus divisa contra seipsam non consistit. Quisquis non est Mecum, contra Me est, et quisquis non congregat Mecum, dispergit," Matthaeus 12:25, 30: 1 et alibi, "Nemo potest duobus dominis simul servire, nam aut unum odio habebit, et 2 alterum amabit [aut uni adhaerebit et alterum negliget,] 3 Matthaeus 6:24. Duo opposita non dari possunt in una substantia aut forma simul, quin distraheretur et periret; si accessisset 4 et appropinquavisset unum ad alterum, omnino se separarent, sicut bini hostes, quorum unus intra sua castra aut intra sua munimenta, et alter extra illa, se reciperet: ita fit cum malis et bonis apud hypocritam; hic in utrisque est; sed malum est intra et bonum est extra, et sic duo illa separata, et non commixta. Ex his nunc patet, quod malum cum suo falso, et bonum cum suo vero, non possint simul esse.

[3] ALTERUM. Quod a Domino in interiora hominis non possit inferri bonum ac verum boni, nisi quantum ibi remotum est malum et falsum mali; hoc est ipsum consequens antecedentium; nam cum malum et bonum non possunt simul esse, non potest inferri bonum, priusquam malum remotum est. Dicitur in interioribus hominis, per quae intelligitur internum cogitationis; de his agitur, in quibus vel erit Dominus vel erit diabolus; est Dominus ibi post reformationem, et est diabolus ibi ante illam; quantum itaque homo patitur se reformari, tantum diabolus ejicitur, at quantum non patitur se reformari, tantum diabolus remanet: quis non videre potest, quod Dominus non intrare possit, quamdiu ibi diabolus est, et tamdiu ibi est, quamdiu homo tenet portam clausam, in qua homo cum Domino simul est; quod Dominus intret, quando porta illa medio homine aperitur, docet Dominus in Apocalypsi, "Consisto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et coenabo cum illo, et ille Mecum," 3:20; janua aperitur per quod homo removeat malum fugiendo et aversando illud sicut infernale et diabolicum; nam sive dicatur malum sive diabolus, idem est; ac vicissim, sive dicatur Bonum sive Dominus, idem est; nam in omni bono intus est Dominus, et in omni malo intus est diabolus. Ex his patet veritas hujus rei.

[4] TERTIUM: si bonum cum suo vero inferretur prius aut plus quam remotum est malum cum suo falso, homo 5 recederet a bono, ac rediret ad suum malum; causa est, quia praevaleret malum, et quod praevalet, hoc vincit, si non tunc usque postea; dum adhuc malum praevalet, non potest bonum inferri in intima conclavia, sed solum in atria, quoniam, ut dictum est, malum et bonum non possunt simul esse, et quod solum in atriis est, hoc removetur ab hoste ejus, qui in conclavibus est; inde fit recessio a bono et reditio ad malum, quod est pessimum prophanationis genus.

[5] Praeterea ipsum jucundum vitae hominis est amare seipsum et mundum super omnia; hoc jucundum non potest momento removeri, sed successive; at quantum ex hoc jucundo apud hominem remanet, tantum ibi praevalet malum; et hoc malum non aliter removeri potest, quam ut amor sui fiat amor usuum, seu ut amor dominandi non sit propter se sed propter usus, sic enim usus faciunt caput, et amor sui seu dominandi primum facit corpus sub capite, ac postea pedes super quibus ambulet: quis non videt quod bonum facturum sit 6 caput, et quod cum bonum facit caput, Dominus ibi sit; bonum et usus unum sunt: quis non videt, quod si malum facit caput, diabolus ibi sit, et quia usque bonum civile et morale, et in externa forma etiam bonum spirituale, recipiendum est, quod hoc tunc faciat pedes et plantas, et proculcetur.

[6] Cum itaque status vitae hominis invertendus est, ut quod supra est infra sit, et haec versura non dari potest momento, jucundissimum enim vitae, quod est ex amore sui et inde dominii, non potest nisi quam successive diminui, et verti in amorem usuum, quapropter non potest a Domino inferri bonum prius et plus quam quantum hoc malum removetur; et si prius et plus, homo recederet a bono, et rediret ad suum malum.

[7] QUARTUM. Quod cum homo in malo est, intellectui ejus possint inferri multa vera, et haec in memoria recondi, et tamen non prophanari: causa est, quia intellectus non influit in voluntatem, sed voluntas in intellectum; et quia non influit in voluntatem, multa vera ab intellectu recipi possunt, et illa recondi in memoria, et tamen cum malo voluntatis non commisceri, proinde sancta non prophanari: et quoque cuivis incumbit, ut vera ex Verbo, aut ex praedicationibus, discat, in memoria reponat, ac de illis cogitet; intellectus enim ex veris quae in memoria sunt, et inde in cogitationem veniunt, docebit voluntatem, hoc est, docebit hominem, quid faciet; hoc itaque est principale medium reformationis: quando vera solum in intellectu, et inde in memoria sunt, non sunt in homine, sed extra illum.

[8] Memoria hominis comparari potest cum alvo ruminatorio quorundam animalium, in quem immittunt escas suas, quae quamdiu ibi sunt, non in corpore eorum sunt, sed extra illud, at sicut desumunt illas inde et devorant, fiunt vitae illorum, et nutritur corpus: at in memoria hominis non sunt escae materiales, sed spirituales, quae intelliguntur per vera, et in se sunt cognitiones; quantum inde homo desumit illa cogitando, quasi ruminando, tantum mens ejus spiritualis nutritur: amor voluntatis est qui desiderat, et quasi appetit, et facit ut hauriantur, et nutriant; si amor ille malus est, desiderat et quasi appetit immunda; si autem bonus, desiderat et quasi appetit munda, et illa quae non conveniunt, separat, amandat, et ejicit, quod fit variis modis.

[9] QUINTUM: Sed quod Dominus per Divinam suam Providentiam quam maxime prospiciat, ne prius et plus inde recipiatur a voluntate, quam quantum homo sicut a se removet malum in externo homine; nam quod a voluntate, hoc in hominem 7 venit, ac ei appropriatur, ac fit vitae ejus; et in ipsa vita, quae homini est ex voluntate, non potest malum et bonum simul esse, sic enim periret; at in intellectu potest utrumque esse, quae ibi vocantur falsa mali aut vera boni, attamen non simul; alioquin non potuisset homo videre malum a bono, ac cognoscere bonum a malo; sed distinguuntur et separantur ibi sicut domus in interiora et exteriora; cum malus homo cogitat et loquitur bona, tunc exterius cogitat et loquitur, at cum mala, tunc interius, quare cum loquitur bona, fit loquela ejus sicut ex pariete, et comparari potest cum fructu superficietenus pulchro, qui intus vermiculosus et putris est, et quoque cum ovo draconis crusta tenus.

[10] SEXTUM: Quod si prius et plus, tunc voluntas adulteraret bonum, ac intellectus falsificaret verum, commiscendo illa cum malis et inde falsis: cum voluntas est in malo, tunc illa in intellectu adulterat bonum, ac adulteratum bonum in intellectu est in voluntate malum, confirmat enim quod malum sit bonum, et vicissim; malum ita facit cum omni bono, quod sibi oppositum est: malum etiam falsificat verum, quia verum boni est oppositum falso mali; hoc quoque facit voluntas in intellectu, et non intellectus ex se. Adulterationes boni in Verbo describuntur per adulteria, et falsificationes veri per scortationes ibi. Adulterationes et falsificationes illae fiunt per ratiocinia ex naturali homine qui in malo est, et quoque fiunt per confirmationes ex apparentiis sensus literae Verbi.

[11] Amor sui, qui est caput omnium malorum, praepollet aliis amoribus ingenio adulterandi bona et falsificandi vera, et hoc facit per abusum rationalitatis, quae cuivis homini tam malo quam bono a Domino est; imo potest per confirmationes facere, ut malum prorsus appareat sicut bonum, ac falsum sicut verum: quid non potest, cum potest mille argumentis confirmare, quod natura seipsam creaverit, et quod illa dein creaverit homines, bestias et vegetabilia omnis generis: tum quod per influxum ex interiori se faciat ut homines vivant, analytice cogitent, et sapienter intelligant. Quod amor sui praepolleat ingenio confirmandi quicquid vult, est quia ultimam superficiem ejus facit quidam splendor lucis in varios colores variegatae; hic splendor est amoris istius gloria sapiendi, et sic quoque eminendi et dominandi.

[12] At cum amor ille talia confirmaverat, tunc fit tam caecus, ut non videat aliter quam quod homo sit bestia et quod cogitent similiter, imo quod si bestia quoque loqueretur, foret illa homo sub alia forma: si adduceretur ex quadam persuasione 8 credere, quod aliquid hominis vivat post mortem, tunc tam caecus est, ut credat quod etiam bestia, et quod hoc aliquid vivens post mortem sit modo subtilis vitae halitus, sicut vapor, qui usque relabitur ad cadaver suum, vel quod sit aliquod vitale absque visu, auditu et loquela, ita caecum, surdum et mutum, volitans et cogitans; praeter plures insanias, quas ipsa natura, quae 9 in se mortua est, phantasiae ejus inspirat; hoc facit amor sui, qui in se spectatus est amor proprii, et proprium hominis 10 quoad affectiones, quae omnes sunt naturales, non est absimile vitae bestiae, et quoad perceptiones, quia ex illis affectionibus sunt, non absimile est noctuae: quare qui continue immergit cogitationes proprio suo, non potest elevari e luce naturali in lucem spiritualem, et videre aliquid Dei, coeli, et vitae aeternae. Quia hic amor talis est, et usque ingenio confirmandi quodcunque lubet, praepollet, ideo etiam simili ingenio potest adulterare bona Verbi, et falsificare vera ejus, dum ex quadam necessitate tenetur confiteri illa.

[13] SEPTIMUM: Quod ideo Dominus non interius immittat hominem in vera sapientiae et in bona amoris, nisi quantum homo in illis potest teneri usque ad finem vitae: hoc facit Dominus, ne homo in gravissimum illud genus prophanationis sancti, de quo in hoc Articulo actum est, incidat; propter id periculum etiam Dominus permittit mala vitae, et plura haeretica cultus; de quorum permissione videbitur in sequentibus Paragraphis.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: 25:30

2. Prima editio: aut

3. sic 18 hujus transactionis, et sic quoque Sebastian Schmidt apud Biblia Sacra translata ex linguis originalibus (Argentorati, 1696)

4. Prima editio: acessisset

5. Prima editio: bomo

6. facturum sit ubi in prima editione faciet

7. Prima editio: hominem,

8. Prima editio: persvasione

9. Prima editio: qu["ea" inverted]

10. Prima editio: homlnis

  
/ 340