Bible

 

Matthaeus 12

Studie

   

1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.

2 Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.

3 At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :

4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?

5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?

6 Dico autem vobis, quia templo major est hic.

7 Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :

8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.

9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.

10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.

11 Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?

12 Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.

13 Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.

14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.

15 Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :

16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent.

17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :

18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.

19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :

20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :

21 et in nomine ejus gentes sperabunt.

22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.

23 Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?

24 Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.

25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.

26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?

27 Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.

28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.

30 Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mihi, spargit.

31 Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.

32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.

33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.

34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.

35 Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.

36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.

37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.

38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.

39 Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.

40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.

41 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ. Et ecce plus quam Jonas hic.

42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.

43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.

44 Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.

45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.

46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, quærentes loqui ei.

47 Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.

48 At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ?

49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.

50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 254

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

254. "Sicut et Ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno Ipsius." - Quod significet comparative sicut Divinum [Bonum] est unitum Divino Vero in caelo, constat ex significatione "vincere", cum de Ipso Domino, quod sit unire Divinum Bonum Divino Vero: hoc quia factum est per tentationes et victorias, ideo dicitur "Sicut Ego vici." (Quod Dominus univerit Divinum Bonum Divino Vero per tentationes in Humanum suum admissas, et per continuas tunc victorias, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 201, 293, 302.) Quod "sedere cum Patre meo in throno Ipsius", significet Divinum Bonum unitum Divino Vero in caelo, est quia per "Patrem" a Domino intelligitur Divinum Bonum quod in Ipso a conceptione fuit, ac per "Filium" Divinum Verum, utrumque in caelo, ac per" thronum" caelum (ut supra). Hoc Divinum Domini in caelis vocatur Divinum Verum, sed est Divinum Bonum unitum Divino Vero. (Quod ita sit, videatur in opere De Caelo et Inferno 13, 133, 139, 140.)

[2] Quod comparatio fiat hominum ecclesiae cum Ipso Domino, dicendo, "Vincens dabo illi sedere Mecum in throno meo, sicut et Ego vici et sedeo cum Patre in throno Ipsius", est quia vita Domini in mundo fuit exemplar secundum quod victuri homines ecclesiae, ut quoque Ipse dicit apud Johannem,

"Exemplum dedi vobis, ut sicut Ego feci vobis, etiam vos faciatis:.... si hoc scitis, beati estis si feceritis illa" (13:15, 17).

Inde est quod Dominus comparationem Secum fecerit etiam aliis in locis; ut in his:

Apud Johannem,

Jesus dixit, "Quemadmodum dilexit Me Pater, ita Ego dilexi vos; manete in dilectione mea, .... sicut Ego mandata Patris mei servavi, et maneo in Ipsius dilectione" (15:9, 10 1 );

apud eundem,

"Ex mundo non sunt, sicut Ego ex mundo non sum;.... sicut Me misisti in mundum, etiam Ego misi illos in mundum" (17:16, 18);

apud eundem,

"Sicut misit Me Pater, etiam Ego mitto vos" (20:21);

apud eundem,

"Ego gloriam, quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum sicut nos unum sumus, Ego in illis, Tu in Me:.... Pater, quos dedisti Mihi, volo ut ubi sum Ego etiam illi sint Mecum, ut videant gloriam meam, quam dedisti Mihi. .... .Notum feci illis nomen tuum, et notum faciam; ut dilectio, qua dilexisti Me, in illis sit et Ego in illis" (17:22-24, 26).

Quod Dominus de Sui conjunctione cum hominibus sicut de Sui conjunctione cum Patre, hoc est, Humani sui cum Divino quod in Ipso, locutus sit, est causa, quia Dominus non conjungitur cum proprio hominis, sed cum suo apud illum; Dominus proprium hominis removet, et dat ex suo, et in eo habitat: quod ita sit, etiam in ecclesia notum est, ut patet ex solenni prece et exhortatione ad illos qui accedunt ad Sacramentum Cenae, ubi haec verba:

"If with a true penitent heart, and lively faith, we receive that holy Sacrament, for then we spiritually eat the flesh of Christ and drink His blood, then we dwell in Christ and Christ in us, and we are one with Christ and Christ with us;"

et Johannes 6:56. (Sed haec melius comprehendi possunt ex illis quae in opere De Caelo et Inferno 11, 12, ostensa sunt.) Inde nunc quia Divinum Domini receptum ab angelis et ab hominibus facit caelum et ecclesiam apud illos, unum sunt cum Domino, sicut Ipse et Pater unum sit.

[3] Ut adhuc sciatur quomodo intelligendum est quod Dominus dicat, quod sedeat cum Patre suo in throno Ipsius, sciendum est quod "thronus Dei" sit caelum (ut in superiori articulo ostensum est), ac caelum est caelum ex Divino quod procedit a Domino; et hoc Divinum vocatur Divinum Verum, sed est Divinum Bonum unitum Divino Vero (ut supra dictum est). Ipse Dominus non est in caelo, sed est supra caelos, et apparet illis qui in caelis sunt ut Sol. Quod appareat ut Sol, est quia est Divinus Amor; ac Divinus Amor apparet angelis ut Ignis solaris; unde quoque "ignis sacer" in Verbo significat Amorem Divinum. Ex Ipso ut Sole procedit Lux et Calor: Lux quae procedit, quia est Lux spiritualis, est Divinum Verum; et Calor, quia est Calor spiritualis, est Divinum Bonum: hoc, nempe Divinum Bonum, intelligitur per "Patrem in Caelis." (Quod Dominus sit Sol Caeli, et quod Lux et Calor inde, sint Divinum Verum unitum Divino Bono, videatur in opere De Caelo et Inferno 116-125, 126-140; et quod Caelum sit Caelum ex Divino quod procedit a Domino n. 7-12.) Inde constare potest quid in Verbo intelligitur per "Patrem in Caelis", et per "Patrem Caelestem":

-Ut apud Matthaeum,

Benefacite inimicis, "ut sitis filii Patris vestri qui in caelis" (5:44, 45);

apud eundem,

"Sitis perfecti, sicut Pater vester in caelis est perfectus" (5:48);

apud eundem,

"Vos qui mali estis, nostis bona dare liberis vestris; quanto magis Pater vester qui est in caelis dabit bona iis qui petunt ab Ipso" (7:11);

apud eundem,

"Faciens voluntatem Patris qui est in caelis, intrabit in regnum caelorum" (7:21);

apud eundem,

"Omnis plantatio, quam non plantavit Pater Caelestis, eradicatur" (15:13).

Et praeterea alibi (Ut Matthaeus 5:16; 6:1, 6, 8; cap. 2 Matthaeus 12:50; 16:17; 18:14, 19, 35; Marcus 11:25, 26; Luca 11:13).

[4] Quod Divinum Bonum intelligatur per "Patrem", constare etiam potest ex hoc apud Matthaeum:

"Ne contemnatis ullum ex pusillis his, nam angeli eorum.... semper vident faciem Patris mei qui in caelis est" (18:10):

quod "videant faciem Patris qui in caelis est", significat quod recipiant Divinum Bonum a Domino; quod non videant faciem Ipsius, constat a Domini verbis apud Johannem,

Patrem nemo vidit usquam (1:18; 5:37; cap. 6:46 3 ).

Idem constare potest ex hoc apud Matthaeum,

"Patrem ne vocetis vestrum in terra, unus namque Pater vester qui in caelis est" (23:9);

quod nemini interdictum sit patrem suum in terra vocare "patrem", patet; nec id a Domino hic interdicitur, sed hoc dictum est quia per "Patrem" intelligitur Divinum Bonum, et

"Nullus est bonus nisi unus Deus" ([Matth.] 19:17).

(Quod Dominus ita locutus sit, est quia per" Patrem"in Verbo utriusque Testamenti in sensu spirituali intelligitur bonum, videatur n. 3703, 5902, 6050, 7833, 7834; et quoque caelum et ecclesia quoad bonum, n. 2691, 2717, 3703, 4 5581, 8897; et per "Patrem" ubi a Domino, Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, n. 2803, 3704, 7499, 8328, 8897.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232