Bible

 

Malachias 4

Studie

   

1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula : et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.

2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.

4 Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, præcepta et judicica.

5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 688

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

688. Quod per Baptisma Johannis praeparata sit via, ut Jehovah Dominus in Mundum posset descendere, et Redemptionem peragere.

Apud Malachiam legitur, Ecce Ego mitto Angelum meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad Templum suum Dominus, Quem vos quaeritis, et Angelus foederis, quem vos desideratis; quis sustinebit diem adventus Ipsius, et quis consistet cum apparuerit, Malachias 3:1-2, 1 ac iterum, Ecce Ego mittam vobis Eliam Prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, ne veniam et percutiam terram anathemate, Malachias 3:23. 2 Et Zacharias pater prophetans de filio suo Johanne, Tu puer propheta Altissimi vocaberis, praeibis ante faciem Domini, ad parandum vias Ipsius, Luca 1:76. 3 Et Ipse Dominus de illo Johanne, "Hic est, de quo scriptum est, ecce Ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, 4 qui praeparabit viam tuam coram Te," Luca 7:27. Ex his evidens est, quod Johannes ille fuerit propheta, qui missus est ad parandum viam Jehovae Deo, qui descenderet in Mundum, et Redemptionem perageret, et quod paraverit illam viam per Baptisma, et tunc annuntiationem Adventus Domini, et quod absque illa praeparatione omnes ibi anathemate percussi fuissent, et periissent.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Cap. 3:1.
2. Sic Schmidt, sed Biblia Hebraica 3:24 et Biblia Anglica 4:5-6. Prima editio: Cap. 3:23, 24.

3. Prima editio: 26.
4. Prima editio: meam.

  
/ 853