Bible

 

Malachias 4

Studie

   

1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula : et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.

2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.

4 Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, præcepta et judicica.

5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 6

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

6. His adjicere licet aliqua loca quae apertius de Adventu Domini loquuntur, quae sunt:-

"Dat Dominus Ipse vobis signum: Ecce virgo concipiet et pariet Filium, et vocabit nomen Ipsius Deus nobiscum" (Esaiam 7:14; Matthaeum 1:22-23).

"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus: et vocabit nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis. Multiplicanti principatum et pacem non erit finis, super throno Davidis, et super regno ejus, ad stabiliendum illud... in judicio et justitia, a nunc et usque in aeternum" (Esaiam 9:5-6 [NCBSP: 6-7]).

"Exibit virga de trunco Jischaji, et surculus e radicibus ejus fructum feret:.. quiescet super Eo spiritus Jehovae, spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et virtutis. ...Erit justitia cingulum lumborum Ejus, et veritas cingulum feminum Ejus. ...Fiet ergo in die illo, Radicem Jischaji, quae stans in signum populorum,... gentes quaerent: et erit quies Ejus gloria" (Esaiam 11:1-2, 5, 10).

"Mittite Agnum Dominatoris terrae de petra versus desertum, ad montem filiae Zionis. ...Firmatus est per misericordiam thronus, et sedit super eo in veritate in tabernaculo Davidis, judicans et quaerens judicium, et festinans justitiam" (Esaiam 16:1, 5).

"Dicetur in die illo, Ecce Deus noster Hic, quem exspectavimus ut liberet nos: Hic Jehovah, quem exspectavimus; exsultemus et laetemur in salute Ipsius" (Esaiam 25:9).

"Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro. ...Revelabitur enim gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul. ...Ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi: ecce merces Ipsius cum Ipso. ...Sicut pastor gregem suum pascet" (Esaiam 40:3, 5, 10-11).

"Electus meus, in quo beneplacitum habet anima mea. ...Ego Jehovah vocavi Te in justitia,... et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium; ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris Ego: Jehovah, hoc nomen meum, gloriam meam non alteri dabo" (Esaiam 42:1, 6-8).

"Quis credidit verbo nostro, et brachium Jehovae super quo revelatum est?... Non forma Ipsi,... vidimus Ipsum, sed non aspectus:... morbos nostros Ille tulit, et dolores nostros portavit" Esaiam 53 ad fin. (vers. 1-2, 4).

"Quis Hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra,... incedens in multitudine roboris sui?... Qui loquor in justitia, magnus ad salvandum:... nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit. ...Ideo factus est illis in Salvatorem" (Esaiam 63:1-8 (vers. 1, 4, 8)).

"Ecce dies venientes,... cum suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex, et prosperetur, faciatque judicium et justitiam in terra:... et hoc nomen Ipsius quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra" (Jeremiam 23:5-6, 33:15-16).

"Exulta valde, filia Zionis; clange, filia Hierosolymae; ecce Rex tuus venit tibi, justus et servatus Ille:... loquetur pacem gentibus; dominari Ipsius a mari ad mare, et a flumine usque ad fines terrae" (Sachariam 9:9-10).

"Jubila et laetare, filia Zionis; ecce... Ego venio, ut habitem in medio tui...; tunc adhaerebunt gentes multae Jehovae in die illo, et erunt Mihi in populum" (Sachariam 2:14-15 [NCBSP: Sachariam 2:10-11]).

"Tu Bethlechem Ephrataea, parum est ut sis inter millenas Jehudae; ex te Mihi exibit, qui erit Dominator in Israele, et cujus exitus ab antiquo a diebus aeternitatis. ...Stabit et pascet in robore Jehovae" (Micham 5:1, 3).

"Ecce Ego mitto angelum meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad Templum suum Dominus, quem vos quaeritis, et Angelus foederis, quem vos desideratis, ecce venit:... quis sustinet diem adventus Ipsius?... Ecce Ego mitto vobis Eliam Prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (Malachiam 3:1-2, ).

"Vidi..., et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis veniens fuit Huic datum est dominium, et gloria, et regnum, et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent: dominium Ipsius dominium saeculi, quod non transibit, et regnum Ipsius, quod non peribit:... et omnia dominia colent Ipsum, et obedient Ipsi" (Danielem 7:13-14, 27).

"Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consummandum praevaricationem et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum. Scito ergo et percipito, ab exitu Verbi usque ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem, septimanae septem" (Danielem 9:24-25).

"Ponam in mari manum Ipsius, et in fluviis dextram Ipsius: Ille vocabit Me, Pater meus Tu, Deus meus, et Petra salutis meae. Etiam Ego primogenitum dabo Ipsum, altum regibus terrae. ...Ponam in aeternum semen Ipsius, et Thronum Ipsius sicut dies caelorum" (, 30).

"Dictum Jehovae ad Dominum meum, Sede ad dextram meam usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sceptrum roboris Tui mittet Jehovah e Zione, dominare in medio inimicorum tuorum. ...Tu Sacerdos in aeternum juxta modum Malchizedechi" (Psalmus 110:1-2, 4; Matthaeum 22:44; Lucam 20:42 1 ).

"Ego inunxi Regem meum super Zionem, montem sanctitatis meae: annuntiabo de statuto, Jehovah dixit ad Me, Filius meus Tu, Ego hodie genui Te... dabo gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. ...Osculamini Filium ne irascatur, et 2 pereatis in via;... beati omnes confidentes in Ipso" (Psalmus 2:6-8, 12).

Carere quidem Ipsum fecisti paululum prae angelis; sed gloria et honore coronasti Ipsum; dominari fecisti Ipsum super opera manuum tuarum; omnia posuisti sub pedes Ipsius" (Psalmus 8:6-7 3 ).

"Memento Jehovah Davidis, qui juravit Jehovae, vovit forti Jacobi; Si intravero intra tentorium domus meae, si ascendero super spondam strati mei, si dedero somnum oculis meis,... usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi. Ecce audivimus de Eo in Ephrata, invenimus Eum in agris silvae: intrabimus in habitacula Ejus, incurvabimus nos scabello pedum Ejus:... sacerdotes tui induantur justitia; et sancti tui jubilent" (Psalmus 132:1-9).

Sed haec pauca sunt quae allata.

Poznámky pod čarou:

1. 42 pro "41"

2. et pro "ne;" vide Apocalypsis Explicata 684[b].

3. viii. pro "vii."

  
/ 65